Omnipotens domine Iesu ... adnotas conscribe.

CO
3729
Page number
VI. 14

Omnipotens domine Iesu Christe, quem animarum et corporum artificem scimus, quem vivorum et mortuorum iudicem confitemur, quem tremere caelestia et terrena et inferna cognoscimus, transfer haec nomina in paginas caeli, quae levitarum et cantorum tuorum officiis recitata sunt; in libro vivorum digito tuo, per quem nos, sicut legem, adnotas, conscribe.