Omnipotens et misericors ... tuarum sentiatur.

CO
3745
Page number
VI. 21

Omnipotens et misericors deus, inclina, quaesumus, venerabiles aures tuas ad exiguas preces nostras, quibus ante conspectum maiestatis tuae pro anima famuli tui illius fratris nostri humiliter deprecamur, ut, dum de qualitate vitae eius diffidimus, de abundantia pietatis tuae consolemur et, si ad plenum veniam animae eius obtinere non possumus, saltem vel inter ipsa tormenta, quae forsitan patitur, refrigerium de abundantia miserationum tuarum sentiatur.