Novimus, domine, quod pax multa sit diligentibus nomen tuum neque sit in illis scandalum, sicut fatemur fuisse Ioannem apostolum tuum, qui, de pectoris tui arcano vividos alternae dilectionis rivulos hauriens, praedicat omnibus in commune non solum sermone diligere sed opere et veritate. Cuius veridica praecepti sanctione commoniti, te suppliciter quaesumus, filius dei, ut ea nos facias implere, quae praedicat, ea de te sentire, quae ipse sentit, ea veritate et te diligere et a te diligi mereamur, qua ipse vel te dilexit vel a te constat esse dilectus, ut, in pace viventes et pacis gloriam amplectentes, ad te perveniamus, fructibus pleni pacis et copia benedictionis.