Omnipotens sempiterne deus, apud quem, cum totius rationabilis pia merita creaturae semper accepta sint, certum est illius magis esse praecipua, quae reliquam spiritalem superat dignitatem, grata tibi sit, quaesumus, nostra festivitas, pro veneratione eius oblata, qui tuae maiestatis arcanis, naturali per tuam gratiam decore servato, devotis semper excubiis est propinquus.