Omnipotens sempiterne deus, Iesu Christe, domine, esto propitius peccatis meis per assumptionem corporis et sanguinis tui. Tu enim loquens dixisti: “Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet ei ego in eo.” Ideo te supplex deprecor, ut in me cor mundum crees et spiritum rectum in visceribus meis innoves et spiritu principali me confirmare digneris atque ab omnibus insidiis diaboli ac vitiis emundes, ut gaudiorum caelestium merear esse particeps.