Layer | L |
---|---|
Fulltext | Ioannes Iesu Christo multum dilecte virgo Tu eius amore carnalem in navi parentum liquisti Tu leve coniugis pectus respuisti Messiam secutus Tu eius pectoris sacra meruisti fluenta potare Tuque in terra positus gloriam conspexisti Filii Dei Quae solum sanctis in vita creditur contuenda esse perenni Te Christus in cruce triumphans matri suae dedit custodem Ut virgo Virginem servares atque curam suppeditares Tute carcere flagrisque fractis testimonio pro Christo es gavisus Idem mortuos suscitas inque Iesu nomine venenum forte vincis Tibi summus tacitum ceteris verbum suum Pater revelat Tu nos omnes sedulis precibus apud Deum semper commenda Ioannes Christi care |
Text Source | AH 53:168 – Notker Balbulus |