Moeller, Eugenius OSB – Clément, Ioannes Maria – Coppieters ‘t Wallant, Bertrandus: Corpus orationum.
Brepols, Turnhout 1993–2004. (Corpus Christianorum Series Latina 160 A–M)
4501 | Praesta quaesumus omnipotens ... proficiant salutem. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut intercessione beatae Potentianae virginis sacramenta, quae sumpsimus, ad praesentem nobis perpetuamque proficiant salutem. | |
4502 | Praesta quaesumus omnipotens ... nexibus liberemur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut intercessione beati Apollinaris martyris tui atque pontificis a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. | |
4503 | Praesta quaesumus omnipotens deus ... meremur eius precibus assequamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut nos beati illius martyris tui atque pontificis interventio gloriosa commendet, ut, quod nostris actibus non meremur, eius precibus assequamur. | |
4504 | Praesta quaesumus omnipotens ... esse germanos. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut nos geminata laetitia hodiernae festivitatis excipiat, quae de beatissimorum martyrum tuorum Protasii et Gervasii glorificatione procedit, quos eadem fides et passio fecit esse germanos. | |
4505 | Praesta quaesumus omnipotens ... conversatione perveniat. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut nostrae mentis intentio, quo sollemnitatis hodiernae gloriosus auctor ingressus est, semper intendat et, quo fide pergit, conversatione perveniat. | |
4506 | Praesta quaesumus omnipotens ... petra solidasti. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut nullis nos permittas perturbationibus concuti, quos in apostolicae confessionis petra solidasti. | |
4507 | Praesta quaesumus omnipotens ... laude vivamus. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut per haec paschalia festa, quae colimus, devoti in tua semper laude vivamus. | |
4508 | Praesta quaesumus omnipotens ... in capite. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut per haec sacrosancta commercia in totius ecclesiae confidamus corpore faciendum, quod eius praecessit in capite. | |
4509 | Praesta quaesumus omnipotens ... cuius natalitium hodie celebratur) hoc munus quod sumpsimus et nobis remissionem peccatorum tribuat et animabus famulorum famularumque tuarum prosit ad veniam et haec oblatio quae totius mundi tulit immolata peccata pro quibus misericordiam tuam humiliter imploramus tribuat refrigerium sempiternum et quibus donas baptismi sacramentum in regeneratione sanctorum tuorum iubeas dare consortium et |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut per intercessionem omnium sanctorum (vel <sancti illius>, cuius natalitium hodie celebratur), hoc munus, quod sumpsimus, et nobis remissionem peccatorum tribuat et animabus famulorum famularumque tuarum prosit ad veniam et haec oblatio, quae totius mundi tulit immolata peccata, pro quibus misericordiam tuam humiliter imploramus, tribuat refrigerium sempiternum et, quibus donas baptismi sacramentum, in regeneratione sanctorum tuorum iubeas dare consortium et plenitudinem gaudiorum. | |
4510 | Praesta quaesumus omnipotens ... pia dignatione benedicas et ad aeternam beatitudinem <nos |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut per intercessionem sancti confessoris tui Epartii, cuius hodie annua depositionis festa celebramus, oblata sacrificia placido respectu suscipias <ac> pia dignatione benedicas et ad aeternam beatitudinem <nos> praeparare digneris. | |
4511 | Praesta quaesumus omnipotens ... securitatis augmentum. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut populus tuus ad plenae devotionis affectum beatorum martyrum illorum nataliciis praeparetur et, eorum patrocinio promerente, plenae capiat securitatis augmentum. | |
4512a | Praesta quaesumus omnipotens deus ut pro honore nominis tui quorum celebramus ... precibus foveamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut pro honore nominis tui, quorum celebramus insignia, continuis etiam precibus foveamur. | |
4512b | Praesta quaesumus omnipotens deus ut pro honore nominis tui sancti Maurilionis ... precibus foveamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut pro honore nominis tui sancti Maurilionis confessoris tui atque ponti reis; cuius celebramus insignem festivitatem, continuis etiam precibus foveamur. | |
4513 | Praesta quaesumus omnipotens ... liberemur adversis. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui beatae Mariae Aegypticae, quam a peccatorum voragine revocasti, sollemnitatem agimus, eius intervenientibus meritis, ab omni us liberemur adversis. | |
4514 | Praesta quaesumus omnipotens ... semper muniamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui beati Albani martyris tui gloriosa merita veneramur, eius apud te meritis et precibus semper muniamur. | |
4515 | Praesta quaesumus omnipotens ... patrocinia sentiamus. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui beati Gregorii confessoris tui atque pontificis sollemnia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. | |
4516 | Praesta quaesumus omnipotens ... iugiter muniamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui beati confessoris tui atque pontificis illius natalicia praevenimus, meritis eius et precibus iugiter muniamur. | |
4517 | Praesta quaesumus omnipotens ... beatitudinem consequamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui beati Laudi confessoris tui atque pontificis sollemnia colimus, eius intercessione aeternam beatitudinem consequamur. | |
4518 | Praesta quaesumus omnipotens ... amore roboremur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui beati Mennae martyris tui natalicia colimus, intercessione eius in tui nominis amore roboremur. | |
4519 | Praesta quaesumus omnipotens ... perfruamur aeternae. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui beati Pantaleonis martyris tui temporali sollemnitate gaudemus, vitae gaudiis perfruamur aeternae. | |
4520a | Praesta quaesumus omnipotens ... intercessione liberemur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui beati Valentini martyris tui natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eius intercessione liberemur. | |
4520b | Praesta quaesumus omnipotens ... intercessionibus liberemur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui sanctorum tuorum Alexandri, Eventii et Theoduli natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. | |
4521 | Praesta quaesumus omnipotens ... adversa muniamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui caelestia alimenta percepimus, intercedente beato Ioanne baptista, per haec contra omnia adversa muniamur. | |
4522 | Praesta quaesumus omnipotens ... morte liberemur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui caelestia sacramenta percepimus, intercedente Rocho confessore tuo, per haec contra omnia adversa mundi muniamur et ab omni morbo et peste ac a subitanea morte liberemur. | |
4523 | Praesta quaesumus omnipotens ... participes efficiamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui de genitricis gloriosae compassionem pia devotione recolimus, sacri illius mysterii, quo filius tuus in cruce discipulum ei et ipsam discipulo commendavit, virtute huius sacramenti, quod sumpsimus, participes efficiamur. | |
4524 | Praesta quaesumus omnipotens ... sanctificatione vivamus. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui filii tui domini nostri Iesu Christi incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis, adscensionis et adventus spiritus sancti memoriam debita venerationis laude (per)colimus, ipsi per eiusdem sancti spiritus gratiam a morte animae resurgamus et in tua semper sanctificatione vivamus. | |
4525 | Praesta quaesumus omnipotens ... intercessione sentiamus. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui gloriosos martyres fortes in sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. | |
4526 | Praesta quaesumus omnipotens ... morte resurgamus. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui gratiam dominicae resurrectionis agnovimus, ipsi per amorem spiritus a morte resurgamus. | |
4527 | Praesta quaesumus omnipotens ... veniam mereamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui hodierna die depositionem sacratissimam beati Gaugerici confessoris tui atque pontificis annuatim excolimus, eius pia interventione peccatorum a te veniam mereamur. | |
4528 | Praesta quaesumus omnipotens ... protectione muniamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui in afflictione nostra de tua pietate confidimus, contra adversa omnia tua semper protectione muniamur. | |
4529 | Praesta quaesumus omnipotens ... in caelis. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui in memoriam passionis domini nostri Iesu Christi coronam eius spineam veneramur in terris, ab ipso gloria et honore coronari mereamur in caelis. | |
4530 | Praesta quaesumus omnipotens ... mereamur aeterna. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui in sanctarum virginum et martyrum tuarum illius et illius sollemnitate percepimus divina mysteria, earum intercessione remedia capere mereamur aeterna. | |
4531 | Praesta quaesumus omnipotens ... adiuvante superemus. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui in tua protectione confidimus, cuncta nobis adversantia, te adiuvante, superemus. | |
4532 | Praesta quaesumus omnipotens ... tuae indulgentiam consequamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui iram tuae indignationis agnovimus, misericordiae tuae indulgentiam consequamur. | |
4533 | Praesta quaesumus omnipotens ... opprimamur adversis. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui iugiter apostolica defensione munimur, nec succumbamus vitiis nec opprimamur adversis. | |
4534 | Praesta quaesumus omnipotens ... passionem liberemur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui nostris excessibus incessanter affligimur, per unigeniti tui passionem liberemur. | |
4535 | Praesta quaesumus omnipotens ... gratiam sentiamus. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui offensam nostram per flagella cognoscimus, tuae consolationis gratiam sentiamus. | |
4536 | Praesta quaesumus omnipotens ... vita teneamus. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui paschalia festa peregimus, haec, te largiente, moribus et vita teneamus. | |
4537 | Praesta quaesumus omnipotens ... percipere mereamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui paschalia sacramenta percepimus, aeternae vitae gaudia percipere mereamur. | |
4538 | Praesta quaesumus omnipotens ... protectione consolemur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui pro nostris excessibus incessanter affligimur, tuae pietatis in omnibus protectione consolemur. | |
4539 | Praesta quaesumus omnipotens ... qui recolendo natalicia sanctorum tuorum temporaliter gaudemus ipsorum obtentu perennis laetitiae ubertate in futuro cum ipsis |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, <ut>, qui, recolendo natalicia sanctorum tuorum, temporaliter gaudemus, ipsorum obtentu perennis laetitiae ubertate in futuro cum ipsis exsultare mereamur. | |
4540 | Praesta quaesumus omnipotens ... laetitiam mereamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus, ereptionis nostrae suscipere laetitiam mereamur. | |
4541 | Praesta quaesumus omnipotens ... virtutes imitemur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui sanctorum tuorum Tiburtii, Valeriani et Maximi sollemnia colimus, eorum etiam virtutes imitemur. | |
4542a | Praesta quaesumus omnipotens ... culpa ieiunent. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui, se affligendo carne, ab alimentis abstinent, sectando iustitiam, a culpa ieiunent. | |
4542b | Praesta quaesumus omnipotens ... culpa ieiunet. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut familia tua, quae, se affligendo carne, ab alimentis abstinet, sectando iustitiam, a culpa ieiunet. | |
4543 | Praesta quaesumus omnipotens ... conversatione perpetui. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, qui tuae maiestatis effectu per filii tui mirabile sacramentum, cooperante spiritu sancto, sunt renati, caelestis vitae fiant conversatione perpetui. | |
4544 | Praesta quaesumus omnipotens ... adversitatibus liberemur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, quia pro peccatis nostris meremur affligi, per adventum filii tui a cunctis adversitatibus liberemur. | |
4545 | Praesta quaesumus omnipotens ... perficiatur effectu. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, quod fragili supplemus officio, tuo potius perficiatur effectu. | |
4546 | Praesta quaesumus omnipotens ... consequi mereamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, quod nostra, con; scientia non praesumit, eius, qui tibi fideliter servivit, inter veniente auxilio, consequi mereamur. | |
4547 | Praesta quaesumus omnipotens ... et re generandos muniat |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, quos aqua suscepit ad abluendos, <paternae protectionis auxilium> et re generandos muniat et renatos. | |
4548 | Praesta quaesumus omnipotens ... caelestia capiamus. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, quos ieiunia votiva castigant, ipsa quoque devotio sancta laetificet ut terrenis affectibus mitigatis, facilius caelestia capiamus. | |
4549 | Praesta quaesumus omnipotens ... praemia largiatur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut redemptionis nostrae ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae subsidia conferat et aeternae beatitudinis praemia largiatur. | |
4550 | Praesta quaesumus omnipotens ... proficiat animarum. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut sacramentum corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi, quod in festivitate beatae Luciae virginis et martyris tuae sumpsimus, ad salutem nostrarum proficiat animarum. | |
4551 | Praesta quaesumus omnipotens ... et crescat. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut salvatoris mundi, stella duce manifestata, nativitas mentibus nostris reveletur semper et crescat. | |
4552 | Praesta quaesumus omnipotens ... beneficia sentiamus. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut sanctae Sotheris, cuius humanitatis celebramus exordia, martyrii beneficia sentiamus. | |
4553 | Praesta quaesumus omnipotens ... commendet intercessio. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut sanctae virginis tuae Teclae, cuius victoriosissima tibi complacuit passio, clementiae tuae nos commendet intercessio. | |
4554 | Praesta quaesumus omnipotens ... placationis augmentum. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut sanctorum martyrum tuorum Cypriani et Iustinae deprecationibus sacramenta, quae sumpsimus, ad tuae nobis proficiant placationis augmentum. | |
4555 | Praesta quaesumus omnipotens deus ut sanctorum tuorum ... propitiationis acquirat. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut sanctorum tuorum Simplicii, Faustini et Beatricis caelestibus mysteriis celebrata sollemnitas indulgentiam nobis tuae propitiationis acquirat. | |
4556 | Praesta quaesumus omnipotens ... laude laetemur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut sanctorum tuorum, quorum reliquiae in hac continentur ecclesia, nos protegant merita, quatenus eorum precibus tranquilla pace in tua iugiter laude laetemur. | |
4557a | Praesta quaesumus omnipotens ... exsequamur et factis. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, semper rationabilia meditantes quae tibi sunt placita, et dictis exsequamur et factis. | |
4557b | Praesta quaesumus omnipotens ... exsequantur et factis. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut per haec mysteria, quae sumpsimus, rex noster et regina et populus christianus, semper rationabilia meditantes, quae tibi sunt placita, et dictis exsequantur et factis. | |
4558 | Praesta quaesumus omnipotens ... et actibus. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut beati Leodegarii antistitis vita virtutibus clara et mors martyrii consummatione refulsit insignis, ita meritis ipsius honestae vitae forma nostris resplendeat moribus et actibus. | |
4559 | Praesta quaesumus omnipotens ... pro nobis. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut beati Christophori martyris tui natalicia celebramus, sic ad aures misericordiae tuae semper praeveniat ipse pro nobis. | |
4559a | Praesta quaesumus omnipotens ... semper praeveniant. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut beatorum martyrum natalicia praevenimus, sic aures misericordiae tuae pro nobis semper praeveniant. | |
4559b | Praesta quaesumus omnipotens ... semper implorent. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut beatorum martyrum tuorum Crispini et Crispiani natalicia colimus, sic aures tuae misericordiae pro nobis semper implorent. | |
4560 | Praesta quaesumus omnipotens ... et per haec sacramenta quae sumpsimus et eorum sequi documenta et gaudia consequi |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut beatos apostolos tuos praedicatio sancta in tota ecclesia fecit gloriosos, ita <per eorum merita> et per haec sacramenta, quae sumpsimus, et eorum sequi documenta et gaudia consequi mereamur aeterna. | |
4561 | Praesta quaesumus omnipotens ... caelo consequamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut devotissime beati Birini confessoris tui atque pontificis annua depositionis sollemnia veneramur, sic per ipsum misericordiam tuam hic et in caelo consequamur. | |
4562a | Praesta quaesumus omnipotens deus ut sicut divina laudamus in sancti Stephani ... precibus assequamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut divina laudamus in sancti Stephani passione magnalia, sic indulgentiam tuam piis eius precibus assequamur. | |
4562b | Praesta quaesumus omnipotens deus ut sicut divina laudamus in sancti Martini ... precibus assequamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut divina laudamus in sancti Martini confessoris tui atque pontificis sollemnitate magnalia, sic indulgentiam tuam piis eius precibus assequamur. | |
4562c | Praesta quaesumus misericors ... precibus assequamur. |
Praesta, quaesumus, misericors deus, ut, sicut divina offerimus in sanctae Caeciliae virginis tuae sollemnitate sacramenta, sic indulgentiae tuae largitatem piis eius precibus assequamur. | |
4563 | Praesta quaesumus omnipotens ... splendore laetemur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut hodierna sanctorum Augustini sociorumque eius translatione illustramur, ita apud te in aeterno tantorum patronorum splendore laetemur. | |
4564 | Praesta quaesumus omnipotens ... caelestibus institutis. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut interventu beati levitae et martyris tui Vincentii mundana prosperitate laetamur, ita et devotiores efficiamur caelestibus institutis. | |
4565 | Praesta quaesumus omnipotens ... fine praesidia. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut nobis per doctrinam apostolicam catholicae fidei rudimenta donasti, ita etiam imploratu beati apostoli tui illius caelestia tribuas sine fine praesidia. | |
4566 | Praesta quaesumus omnipotens ... digneris promissa. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut publicanum, humiliter deprecantem, exaltans iustificare dignatus es, ita hunc famulum tuum illum, in paenitentia fletu iacentem, erigens iustificare et ad aeterna perducere digneris promissa. | |
4567 | Praesta quaesumus omnipotens ... maiestati praesentari. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut tuus unigenitus nostram in se naturam prae solis fulgore splendidam declaravit, ita virtutum luce nitidos tuae nos tribuas maiestati praesentari. | |
4568 | Praesta quaesumus omnipotens ... manifestando clarificet. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut spiritus adveniens maiestatem nobis filii tui manifestando clarificet. | |
4569 | Praesta quaesumus omnipotens ... in nobis. |
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut Verbum, caro factum, quod beatus Ioannes evangelista praedicavit, per hoc sui mysterium habitet semper in nobis. | |
4570 | Praesta quaesumus omnipotens ... consequi mereatur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus ut anima famuli tui illius, qui, pro tui nominis amore a saeculi huius vanitate conversus, cursum suum coenobialiter consummavit, in sinu Abrahae recepta, non timeat in adventu gloriae tuae sed, secura de regni tui gloria, vitam aeternam consequi mereatur. | |
4571 | Praesta quaesumus omnipotens ... lucis inveniant. |
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus ut animae famulorum tuorum illorum indulgentiam peccatorum et gaudia perpetua<e> lucis inveniant. | |
4572 | Praesta quaesumus omnipotens ... tueatur adversis. |
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut haec salutaris oblatio famulum tuum illum et a propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. | |
4573 | Praesta quaesumus omnipotens ... benignus effectum. |
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut inter huius vitae caligines nee, ignorantia fallente, mergamur nee praecipiti studeamus voluntate peccare, sed, quibus fiduciam sperandae pietatis indulges, optatae misericordiae praesta benignus effectum. | |
4574 | Praesta quaesumus omnipotens ... et pacem. |
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut per haec sancta, quae sumpsimus, interveniente beato Matthia apostolo tuo, veniam consequamur et pacem. | |
4575 | Praesta quaesumus omnipotens ... laeti maneamus. |
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut, qui sanctorum martyrum (vel confessorum) tuorum sollemnia agimus, liberati a malis omnibus, in tua semper benedictione et laude laeti maneamus. | |
4576 | Praesta quaesumus omnipotens ... propitiatus extende. |
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut sancti Gorgonii martyris tui, cuius hodierna die annuam sollemnitatem colimus, intercessione auxilium tuum super nos sentiamus, atque dexterae tuae <potentiam> propitiatus extende. | |
4577 | Praesta quaesumus omnipotens ... irradiare digneris. |
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut, sicut beatum Iulianum, coniugali toro sociatum, virginitatis cultu decibiliter decorasti, ita nos famulos tuos per eius intercessionis auxilium a sordibus piaculorum abluas et corda nostra claritate tuae gratiae irradiare digneris. | |
4578 | Praesta quaesumus omnipotens ... iste credentium. |
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut, sicut in condemnatione filii tui salus omnium fuit piaculum perfidorum, ita per misericordiam tuam communis sit cultus iste credentium. | |
4579 | Praesta quaesumus omnipotens ... effici mereamur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut, sicut legio sancta pro tui nominis confessione meruit victoriae palmam, ita et nos, supplices eorum festa devotis mentibus celebrantes, participes gaudiorum effici mereamur. | |
4580 | Praesta quaesumus omnipotens ... habitando perficiat. |
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut spiritus sanctus adveniens templum nos gloriae suae dignanter habitando perficiat. | |
4581 | Praesta quaesumus omnipotens ... corporis liberemur. |
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut virtute sanctae crucis ab omni adversitate mentis et corporis liberemur. | |
4582 | Praesta quaesumus omnipotens ... intentione servire. |
Praesta, quaesumus, omnipotens sempiterne deus, per unigenitum tuum tuae salvationis auxilium, ut, percepta securitate de imminenti barbarica crudelitate, absolute et libere deinceps mereamur tibi tota mentis intentione servire. | |
4583 | Praesta quaesumus rerum ... caelestis hereditatis. |
Praesta, quaesumus, rerum universarum conditor deus, ut huius perceptio muneris sit nobis purificatio mentis et corporis et, suffragantibus istis virginibus sacris, praemium caelestis hereditatis. | |
4584 | Praestent domine quaesumus ... absolvant peccatis. |
Praestent, domine, quaesumus, tua , sancta praesidium, quae, intervenientibus beati Gregorii meritis, ab omnibus nos absolvant peccatis. | |
4585a | Praestet nobis domine ... tueantur universa. |
Praestet nobis, domine, tua misericordia, ut sumpta sancta libamina beati Quintini martyris interventione pia nos famulos tuos reparent et a laesione tueantur universa. | |
4585b | Praestet nobis tua ... obtineant veniam. |
Praestet nobis tua, domine, misericordia, ut sumpta libamina nobis sanctorum Coronatorum pia postulatione peccatorum obtineant veniam. | |
4586 | Praestet nobis domine ... ad praemia. |
Praestet nobis, domine, tui perceptio sacramenti, intercedente beato Benedicto consessore tuo atque abbate, ut et conversationis eius imitemur exempla et pertingamus ad praemia. | |
4587a | Praetende domine famulis ... postulant assequamur. |
Praetende, domine, famulis et famulabus tuis illis dexteram caelestis auxilii, ut te toto corde perquirant et, quae digne postulant, assequamur. | |
4587b | Praetende domine fidelibus tuis omnibus ... consequi mereantur. |
Praetende, domine, fidelibus tuis, omnibus episcopis, abbatibus, canonicis, monachis sive regibus et gubernatoribus atque consanguineis nostris et his, qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt eleemosynas, seu etiam ceteris fidelibus utriusque sexus dexteram caelestis auxilii, ut te toto corde perquirant et, quae digne postulant, consequi mereantur. | |
4587c | Praetende domine fidelibus tuis dexteram ... consequi mereantur. |
Praetende, domine, fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii, ut (et) te toto corde perquirant et, quae digne postulant, consequi mereantur. | |
4588 | Praetende domine misericordiam ... frequentare conventu. |
Praetende, domine, misericordiam tuam et esto populi tui defensor et custos, ut sanctorum tuorum veneranda sollemnia securo possint frequentare conventu. | |
4589 | Praetende munera quaesumus ... indulgentiam largiaris. |
Praetende munera, quaesumus, domine, altaribus tuis pro beatissimorum martyrum tuorum Protasii et Gervasii commemoratione praeposita, ut, sicut per haec beata mysteria illis gloriam contulisti, ita nobis indulgentiam largiaris. | |
4590a | Praetende nobis domine ... exorare pro nobis. |
Praetende nobis, domine, misericordiam tuam et sanctos tuos, quorum nos dedisti patrociniis adiuvari, tribue maiestatem tuam iugiter exorare pro nobis. | |
4590b | Praetende nobis domine misericordiam tuam et tribue ... pro nobis. |
Praetende nobis, domine, misericordiam tuam et tribue, ut sanctus martyr tuus Theodorus, cuius nos dedisti patrociniis adiuvari, maiestatem tuam iugiter exoret pro nobis. | |
4590c | Praetende nobis domine misericordiam tuam et beati ... pro nobis. |
Praetende nobis, domine, misericordiam tuam et beati Aegidii abbatis intercessio, cuius nos dedisti patrociniis adiuvari, tribue, ut maiestatem tuam iugiter exoret pro nobis. | |
4591 | Praetende nobis domine ... placita consequamur. |
Praetende nobis, domine, misericordiam tuam, ut, quae votis expetimus, conversatione tibi placita consequamur. | |
4592 | Praetende nobis domine ... collegio supernorum. |
Praetende nobis, domine, quaesumus, misericordiae tuae suffragium et beati Aegidii abbatis nos foveat intercessio, ut eius feliciter celebremus gloriae triumphum, quem mirificatum adscivisti hodierna die civium collegio supernorum. | |
4593a | Praeve(ni)ant nobis domine ... et aeterna. |
Praeve(ni)ant nobis, domine, quaesumus, apostoli tui desiderata commercia, ut, quorum perpetuam dignitatem sacro my(ni)sterio frequentamus in terris, et praesentia nobis subsidia postulent et aeterna. | |
4593b | Praeveniant nos domine ... et aeterna. |
Praeveniant nos, domine, quaesumus, beatissimi martyris tui Nazarii desiderata commercia, ut, cuius perpetuam dignitatem sacro ministerio frequentamus in terris, et praesentia nobis subsidia postulent et aeterna. | |
4594 | Praeveniat nos quaesumus ... ad salutem. |
Praeveniat nos, quaesumus, domine, gratia tua semper et subsequatur – et has oblationes, quas pro peccatis nostris nomini tuo consecrandas deferimus, benignus assume, ut per intercessionem sanctorum tuorum cunctis nobis proficiant ad salutem. | |
4595 | Praeveniat nos quaesumus ... propitiationis anticipet. |
Praeveniat nos, quaesumus, domine, misericordia tua et voces nostras clementia tuae propitiationis anticipet. | |
4596a | Praeveniat nos quaesumus ... vitae subsidia. |
Praeveniat nos, quaesumus, omnipotens deus, tua gratia semper et subsequatur, ut per adventum filii tui quem summo cordis desiderio sustinemus, et praesentis vitae subsidia. | |
4596b | Praeveniat nos quaesumus ... etiam assequamur. |
Praeveniat nos, quaesumus, omnipotens deus, tua gratia et subsequatur, ut per ieiunium, quod summo cordis desiderio exsolvimus, et praesentis vitae subsidia et futurae etiam assequamur. | |
4597 | Precamur dei patris ... irascatur offensis. |
Precamur dei patris omnipotentis misericordiam, ut, placatus devotione nostra, suscipiat atque multiplicet ex abundantia sua a nobis faenus impensum; martyres etiam confessoresque suos, quorum victorias ac triumphos celebrat nostra confessio, exoratores pro criminum nostrorum qualitatibus libens et placatus exaudiat, orantes ipsius misericordiam, ut eorum adiuvemur meritis, ut nostris non irascatur offensis. | |
4598 | Precamur domine Iesu ... gloria satiemur. |
Precamur, domine Iesu Christe, ut, expletis sacrificiorum mysteriis, quique nunc spiritalis vitae alimentum ab incarnatione suscepimus, ineffabilibus deliciis, cum tua apparuerit gloria, satiemur. | |
4599 | Precamur domine sancte ... medicina subveniat. |
Precamur, domine, sancte pater, aeterne omnipotens deus, qui omnium corda perscrutas et vota perpendis, ut non solum proditis petitionibus, verum etiam occultis desideriis nostris benignus faveas et adesse digneris. Ad quaecumque enim poscenda concurrimus, universa, priusquam loquamur, intellegis. Offerimus itaque obsecrationes nostras pro egestate inopum, pro laboribus pupillorum, pro iniuria vinctorum, pro securitate viantium, pro consolatione et requie defunctorum et pro his, qui sulcandum navibus aequor adripiunt, ut reddantur in adverso securi. Febres omnes passionesque a languentibus excludantur neque in aliquos immundi spiritus temptatio potestatem accipiat sed cunctis, caelesti protectione defensis, salutaris tui medicina subveniat. |
|
4600 | Precamur domine ut ... habeamur extorres. |
Precamur, domine, ut nos famuli tui, qui in hoc saeculo super hanc mensam corporis et sanguinis tui iubemur esse participes, in regno tuo sub mensam gloriae tuae quasi catelli de micis tuis non habeamur extorres. | |
4601 | Precamur nunc domine ... adhibeat indefessam. |
Precamur nunc, domine, sancte pater, aeterne omnipotens deus, ut, quemadmodum dominus noster Iesus Christus filius tuus, illa ineffabilium gratiarum actione semetipsum tibi pro nobis offerens, mortem nostram suscepturus, auditus est ita nunc et nos, qui ipsum et vitam eius quaerimus exsequendo ministerialiter quae instituit, audiamus, ut hic tibi panis cum hoc calice oblatus, in filii tui corpus et sanguinem te benedicente, ditescat ac, largo oris tui perfusus spiritu indulgentiam nobis omnium peccatorum largiatur et gratiam et collatae a se salutis dono, donec in semetipso perficiat custodiam semper adhibeat indefessam. | |
4602 | Precamur omnipotens deus ... depelle nequitias. |
Precamur, omnipotens deus; omnes propitiatus a nobis remove pravitates et cunctas benignus depelle nequitias. | |
4603 | Precamur omnipotens deus ... et facultas. |
Precamur, omnipotens deus, ut, de transitoriis operibus abstinentes, ea potius operemur, quibus, ad aeterna gaudia consequenda, et spes nobis suppetat et facultas. | |
4604 | Precamur te domine ... perseverantiam perducas. |
Precamur te, domine, ut, intercedentibus sanctis tuis, famulo tuo illi indulgentiam tribuas peccatorum et opus eius in bonum perficias, misericordiam tuam et gratiam tuam ei concedas, fide, caritate, spe eum repleas, mentem eius ad desideria caelestia erigas, ab omni adversitate eum defendas et ad bonam perseverantiam perducas. | |
4605 | Precamur te habitator ... beatae genitricis. |
Precamur te, habitator omnipotens immense hospitis, huic virgini thalamo praesidentis, qui sic tuam genitricem conferre voluisti innocentiam virginitatis, ut etiam tua non abhorreret deitas incarnata tuum ex hac filium oculis praesentare mortalibus nosque ob redimendos iam peremptis. Et, licet illa luxu saeculi nefario conscia suis nullomodo erat in moribus, sanctis tantum eiusdem erat mens precibus attempta saepius atque tuam sic percipere ab angelo benedictionem meruit in suis visceribus. Nec erat fas per assumptionem in sua utique morte aliquot patris antiqui sentire illuviem, quae olim iam portarat vitae nostrae auctorem. Pro id nos, domine, in huius diei excessu virginis tibi fusas humiliter gerimus preces, ut defunctorum nomina fidelium tuis adscribantur in paginis, per quam olim acta est hodie de sepulcro translatio corporis tuae beatae genitricis. |
|
4606a | Preces domine tuorum respice oblationesque fidelium ut tibi ... propitiationis auxilium. |
Preces, domine, tuorum respice oblationesque fidelium, ut tibi gratae sint pro tuorum festivitate sanctorum et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. | |
4606b | Preces domine tuorum respice oblationesque fidelium ut et tibi ... propitiationis auxilium. |
Preces, domine, tuorum respice oblationesque fidelium, ut et tibi gratae sint pro tuorum festivitate sanctorum et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. | |
4606bbis = 4606b | Preces domine tuorum respice oblationesque fidelium ut et tibi ... propitiationis auxilium. (=CO 4606b) |
Preces, domine, tuorum respice oblationesque fidelium, ut et tibi gratae sint pro tuorum festivitate sanctorum, et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. | |
4606c | Preces nostras quaesumus ... propitiationis auxilium. |
Preces nostras, quaesumus, domine, et tuorum respice oblationes fidelium, ut tibi gratiae sint in tuorum festivitate sanctorum et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. | |
4607 | Preces et munera ... miseratione repromissa. |
Preces et munera, quae in honorem sanctarum virginum tuarum tibi deferimus, suscipe, quaesumus, et ipsarum intercessione praecipua foeda vitiorum nostrorum clementer emunda cunctisque, in te credentibus mente devota, dona concedere dignare, sanctis tuis gratuita tuae pietatis miseratione repromissa. | |
4608 | Preces famulae tuae ... auxiliante custodiat. |
Preces famulae tuae illius, quaesumus, domine, benignus exaudi, ut assumptam castitatis gratiam, te auxiliante, custodiat. | |
4609 | Preces nostras domine ... perfrui gaudiis. |
Preces nostras, domine, clementer exaudi, ut, sancti Lazari martyris, tui atque pontificis, qui filio tuo digne meruit famulari, intercedentibus meritis, mereamur praesentis et futurae vitae perfrui gaudiis. | |
4610 | Preces nostras domine ... servire mysteriis. |
Preces nostras, domine, propitiatus admitte et a terrenis effice contagiis expiatos, quos caelestibus tribuis servire mysteriis. | |
4611a | Preces nostras domine ... intercessione custodi. |
Preces nostras, domine, propitiatus admitte et, ut digne tuis famulemur altaribus, sanctorum tuorum nos intercessione custodi. | |
4611b | Preces nostras quaesumus ... intercessione custodi. |
Preces nostras, quaesumus, domine, propitiatus attende et, ut digne tuo famulemur altario, sanctorum tuorum illorum nos intercessione custodi. | |
4612 | Preces nostras domine ... ad veniam. |
Preces nostras, domine, quaesumus, omnium sanctorum tuorum tuae pietati commendet oratio, ut, quod pro illorum gloria celebramus, nobis prosit ad veniam. | |
4613 | Preces nostras quaesumus ... adiuvari mereamur. |
Preces nostras, quaesumus, domine, caelesti dono prosequere, ut, qui de beati Leonardi confessoris tui atque abbatis patrociniis gloriamur, eius meritis atque suffragiis apud te semper adiuvari mereamur. | |
4614 | Preces nostras quaesumus ... adversitate custodi. |
Preces nostras, quaesumus, domine, clementer exaudi atque, a peccatorum vinculis absolutos, ab omni nos adversitate custodi. | |
4615 | Preces nostras quaesumus ... maiestatis extende. |
Preces nostras, quaesumus, domine, clementer exaudi et contra cuncta nobis adversantia dexteram tuae maiestatis extende. | |
4616 | Preces nostras quaesumus ... pietate conserva. |
Preces nostras, quaesumus, domine, clementer exaudi et inter huius vitae adversitates atque discrimina famulum tuum illum ambulantem tua pietate conserva. | |
4617 | Preces nostras quaesumus ... captivitatis absolve. |
Preces nostras, quaesumus, domine, clementer exaudi et per haec sacramenta, quae sumpsimus, famulum tuum illum a vinculis suae captivitatis absolve. | |
4618 | Preces nostras quaesumus ... ad salutem. |
Preces nostras, quaesumus, domine, clementer exaudi et supplicationem nostram efficaciter comple et suscipe propitius oblationem, quam tibi pro fratribus et sororibus nostris offerimus seu et pro cunctis benefactoribus nostris et quorum eleemosynas ad erogandum suscepimus et quorum nomina ad memorandum conscripsimus vel quorum nomina supra hoc sanctum altare tuum adscripta esse videntur, sive vivorum sive defunctorum, et ceteris fidelibus tuis, pro quibus haec oblatio offertur; praesta, clementissime pater, ut cunctis proficiat ad salutem. | |
4619a | Preces nostras quaesumus ... pervenire mereamur. |
Preces nostras, quaesumus, domine, clementer exaudi, ut, qui de festivitate beatae illius laetamur, eius quoque intercessione ad ineffabile supernae beatitudinis gaudium pervenire mereamur. | |
4619b | Preces populi tui ... pervenire mereamur. |
Preces populi tui, quaesumus, domine, clementer exaudi, ut, qui de assumptione beatae Mariae semper virginis laetamur, eius quoque intercessione ad ineffabile supernae beatitudinis gaudium pervenire mereamur. | |
4620 | Preces nostras quaesumus ... largiaris gaudiorum. |
Preces nostras, quaesumus, domine, memor fragilitatis humanae, placatus admitte et, quia, infirmitatis nostrae conscii, ad impetranda, quae poscimus, de meritorum qualitate diffidimus, pietatem tuam humiliter imploramus, ut, intercessione sanctae dei genitricis Mariae sanctorumque apostolorum, martyrum et consessorum ac virginum omniumque electorum tuorum, famulo tuo illi propitius indulgentiam culparum et plenitudinem aeternorum largiaris gaudiorum. | |
4621 | Preces nostras quaesumus ... non desinas. |
Preces nostras, quaesumus, domine, placatus exaudi, ut, quod de inimicis et raptoribus ecclesiae tuae sanctae deprecamur, consuetae misericordiae velocitate perficere non desinas. | |
4622 | Preces nostras quaesumus ... martyrium commendet. |
Preces nostras, quaesumus, domine, propitiatus admitte et dicatum tibi sacrificium beatae Sotheris martyrium commendet. | |
4623 | Preces nostras quaesumus ... haec mysteria sancta quae sumpsimus beatae semper virginis Mariae cuius sollemnitatem nostra praevenit devotio intercessio nos adiuvet et ad portum perpetuae |
Preces nostras, quaesumus, domine, propitius respice, ut <per> haec mysteria sancta, quae sumpsimus, beatae semper virginis Mariae, cuius sollemnitatem nostra praevenit devotio, intercessio nos adiuvet et ad portum perpetuae salutis adducat. | |
4624 | Preces nostras quaesumus ... societate laetetur. |
Preces nostras, quaesumus, domine, quas in famuli tui illius depositione deferimus, propitiatus exaudi, ut, qui nomini tuo ministerium fidele dependit, perpetua sanctorum societate laetetur. | |
4625 | Preces nostras quas ... protectione custodi. |
Preces nostras, quas tibi offerimus, domine, intercedente beato Petro martyre tuo, intende et pugiles fidei sub tua protectione custodi. | |
4626 | Preces populi tui ... et ita tibi pro eius sollemnitate oblatio nostra |
Preces populi tui, domine, dignanter exaudi, quas in cultu templi huius, ob honorem sancti archangeli tui Michaelis <dicati, offerimus>, et ita tibi pro eius sollemnitate oblatio nostra fiat accepta. | |
4627 | Preces populi tui ... atque defendas. |
Preces populi tui, quaesumus, domine, clementer assume, ut nos servos tuos custodias ab omni malo atque defendas. | |
4628 | Preces populi tui ... gaudio celebremus. |
Preces populi tui, quaesumus, domine, clementer exaudi et concede propitius, ut gloriosum unigeniti tui adventum per intercessionem beatae et gloriosae semperque virginis Mariae cum omni pace et gaudio celebremus. | |
4629 | Preces populi tui ... confitentibus parcas. |
Preces populi tui, quaesumus, domine, benignus exaudi et per huius virtutem sacramenti pacem tuam nobis nuntiet purgati aeris serena tranquillitas, ut, qui delinquentes verberas, peccata confitentibus parcas. | |
4630 | Preces populi tui ... passione laetamur. |
Preces populi tui, quaesumus, domine, clementer exaudi, ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuvemur, cuius passione laetamur. | |
4631 | Preces populi tui ... vitae percipiant. |
Preces populi tui, quaesumus, domine, clementer exaudi, ut, qui de adventu unigeniti filii tui secundum carnem laetantur, in secundo, cum venerit in maiestate sua, praemium aeternae vitae percipiant. | |
4632 | Preces populi tui ... protectione muniatur. |
Preces populi tui, quaesumus, domine, clementer exaudi, ut, qui in sola spe gratiae caelestis innititur, caelesti etiam protectione muniatur. | |
4633a | Preces populi tui ... visitatione consolemur. |
Preces populi tui, quaesumus, domine, clementer exaudi, ut, qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pietatis tuae visitatione consolemur. | |
4633b | Preces populi tui ... misericorditer liberemur. |
Preces populi tui, domine, clementer exaudi, ut, qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. | |
4634 | Preces servorum tuorum ... pertingere mereamur. |
Preces servorum tuorum, deus miserator, exaudi, ut, qui sanctorum martyrum Severi, Severiani, Victorini et Carpophori memoriam recensemus, eorundem meritis et precibus ad aeternae felicitatis coronam pertingere mereamur. | |
4635 | Precibus confessoris tuae ... miseratio consueta. |
Precibus confessoris tuae Leocadiae, omnipotens deus, hoc tibi oblatum sacrificium suscipe et tuae benedictionis perlustra sanctificatione, ut, dum ex his sumpserimus, quidquid in confessione poposcerit lingua, praelargiri dignetur tua miseratio consueta. | |
4636 | Precibus nostris quaesumus ... perveniant sempiternam. |
Precibus nostris, quaesumus, domine, aurem tuae pietatis accommoda et orationes supplicum, occultorum cognitor, benignus exaudi, ut, te largiente, ad vitam perveniant sempiternam. | |
4637 | Precibus populi tui ... benignus impendas. |
Precibus populi tui, domine, quaesumus, placatus adspira ut veniam tribuas humanis excessibus et opem miseris benignus impendas. | |
4638 | Pretiosam celebritatem sancti ... et braviis. |
Pretiosam celebritatem sancti martyris tui, domine Pantaleonis, plebem recolentem gratiae tuae muneribus perfunde ut, cuius laetatur nataliciis interesse, valeat et braviis. | |
4639 | Pridie te dominum ... caelestia inflammemur. |
Pridie te dominum ab inferis surrexisse plenissima fidei cognitione fatentes, ovanti voto deposcimus, ut, qui, olim in hac die fluida in caelis aquarum elementa distinguens, in earum medio firmamentum fieri elegisti, ita nos efficias firmamentum tuae ecclesiae, ut angelis tuis mereamur consimiles esse, quo, mortis ac resurrectionis tuae victoria roborati, quae sursum sunt semper quaerentes, ita vivamus, ut, te opitulante caeleste firmamentum effecti, credentes tibi, ad desideria caelestia inflammemur. | |
4640 | Primum orationem diffusam ... praestetur aeterna. |
Primum orationem diffusam secreta cordis obscuritas, excutientes irae ut spirituales illius divinae intellegentiae interpretationes, lectio praemissa impellit, eodem domino discurrente, nuntiis vestris favoris adiutos; et induti sensus explicatione, disponamus, ut et populi sensum intellegentia capiant et holocaustum nostrum pius dominus in odorem suavitatis accipiat et defunctis fidelibus requiem praestetur aeterna. | |
4641 | Pro anima famuli ... vota perficias. |
Pro anima famuli tui illius, domine, tibi sacrificium supplices offerimus, ut, ad tuam misericordiam conferendam, perpetua dignanter eius vota perficias. | |
4642 | Pro animabus famulorum ... mereantur aeternam. |
Pro animabus famulorum tuorum illorum et illarum et hic omnium catholicorum dormientium hostiam, domine, suscipe benignus oblatam, ut, hoc sacrificio singulari vinculis horrendae mortis exutae (exuti), vitam mereantur aeternam. | |
4643 | Pro beati Iudoci ... sumenda purifica. |
Pro beati Iudoci patris nostri, domine, sollemnitate haec libamina, tibi oblata, sanctifica nosque ad sancta sumenda purifica. | |
4644a | Pro beati Laurentii ... meritis offeruntur. |
Pro beati Laurentii martyris passione veneranda hostias tibi, domine, suppliciter immolamus, eius oratione placituras pro cuius meritis offeruntur. | |
4644b | Pro beatae martyris ... meritis offeruntur. |
Pro beatae martyris tuae Susannae veneranda passione sacrificia tibi suppliciter immolamus, eius orationibus placitura pro cuius meritis offeruntur. | |
4644c | Pro beati Agapiti ... meritis offeruntur. |
Pro beati Agapiti martyris tui passione veneranda hostias laudis tibi, domine, immolantes, quaesumus, ut eius orationibus placeant, pro cuius meritis offeruntur. | |
4645 | Pro caelestis convivii ... omnium peccatorum. |
Pro caelestis convivii iucunditate gratias tibi referimus, rex et sacerdos noster, maiestatem tuam humiliter rogantes, ut haec sacrosancta corporis et sanguinis tui hostia non sit nobis reatus ad poenam sed intercessio salutaris ad veniam; sit ablutio scelerum, sit fortitudo fragilium, sit contra omnia mundi pericula firmamentum, sit vivorum atque mortuorum fidelium remissio omnium peccatorum. | |
4646 | Pro delictis nostris ... impetrare salutis. |
Pro delictis nostris ieiunio humiliatis corporibus tuam, quaesumus, deus, gratiam nobis concede placatus quo tam vivis, quam defunctis, remedia possimus impetrare salutis. | |
4647 | Pro familia tua ... et salutem. |
Pro familia tua, domine, quaesumus, sanctorum martyrum venerabilis intercedat oratio, ut, quorum sollemnia devota mente non deserit, eorum piis adiuta praesidiis et consolationem referat et salutem. | |
4648 | Pro honore sanctorum ... intercessione sanctifica. |
Pro honore sanctorum tuorum martyrum Dionysii, Rustici et Eleutherii oblata tibi, domine, populi tui munera, quaesumus, propitius suscipe et eorum nobis intercessione sanctifica. | |
4649 | Pro martyrum natalitiis ... devotionis affectus. |
Pro martyrum natalitiis, domine, tua muneribus cumulamus altaria; da, quaesumus, ut gaudia nobis sancta succrescant, quibus proficiat nostrae devotionis affectus. | |
4650 | Pro nostrae servitutis ... propitius exsequaris. |
Pro nostrae servitutis augmento sacrificium tibi, domine, laudis offerimus, ut, quod immeritis contulisti, propitius exsequaris. | |
4651 | Pro passione beati ... intervenire confidimus. |
Pro passione beati Clementis gratanter tibi, domine munus offerimus, quia, sicut eum sentimus in te vivere gloriosum, Sic pro nobis intervenire confidimus. | |
4652 | Pro requie domine ... consortio sanctorum. |
Pro requie, domine, animae famuli tui illius suscipe hostiam, quam tu deo patri pro nobis obtulisti benignam, ut, quia causa hominum descendisti de caelis, te redeunte mereatur numerari in consortio sanctorum. | |
4653a | Pro sanctorum Basilidis ... perfecta victoria. |
Pro sanctorum Basilidis, Cyrini, Naboris et Nazarii sanguine venerando hostias tibi, domine, sollemniter immolamus, tua mirabilia pertractantes, per quae talis est perfecta victoria. | |
4653b | Pro sanctorum Stephani ... est inventio. |
Pro sanctorum Stephani, Nicodemi, Gamalielis et Abibae inventione gloriosa hostias tibi, domine, immolamus, tua mirabilia tractantes, per quae talis aperta est inventio. | |
4654 | Pro sanctorum Proti ... salutis operentur. |
Pro sanctorum Proti et Hyacinthi munera tibi, domine, commemoratione, quae debemus, exsolvimus; praesta, quaesumus, ut remedium nobis perpetuae salutis operentur. | |
4655 | Prodest quidem domine ... emendari correcti. |
Prodest quidem, domine, continuata censura peccantibus sed temperetur, quaesumus, tuorum intercessione sanctorum, ut non deficiamus infirmi sed per tuam gratiam possimus emendari correcti. | |
4656 | Proficiant nobis quaesumus ... tueamur adversis. |
Proficiant nobis, quaesumus, domine, haec divina subsidia mentis et corporis, ut intercessione sanctorum tuorum Cyrici et Iulittae matris eius sociorumque ipsorum dignis, quae recolimus, meritis ab omnibus tueamur adversis. | |
4657 | Proficiat nobis ad ... Trinitatis confessio. |
Proficiat nobis ad salutem corporis et animae, domine deus, huius sacramenti susceptio et sempiterna sanctae Trinitatis confessio. | |
4658 | Proficiat quaesumus domine ... venire habitationem. |
Proficiat, quaesumus, domine, ad indulgentiam animabus, pro quibus tuam obsecramus clementiam, divini celebratio sacramenti, ut, per haec sancta a contagiis terrenae conversationis emundatae, ad caelestem mereantur venire habitationem. | |
4659 | Proficiat quaesumus domine ... iubeas connumerari. |
Proficiat, quaesumus, domine, animabus famulorum tuorum pontificum divini celebratio mysterii, ut, quos, in terris positos, huius muneris dispensatores esse fecisti, inter electos antistites eos iubeas connumerari. | |
4660 | Proficiat quaesumus domine ... promittis accipiat. |
Proficiat, quaesumus, domine, fidelis populus tuae pietatis instinctu et, salubri compunctione devotus, gratanter, q praecipis, exsequatur, ut, quae promittis, accipiat. | |
4661 | Proficiat quaesumus domine ... veniam consequatur. |
Proficiat, quaesumus, domine, haec oblatio, quam tuae supplices offerimus maiestati ad convertendum famulum tuum, ut prius requiem non habeat, [ante]quam se nobis ostendat, ut, qui a te, contemnendo, culpam incurrit, confitendo, veniam consequatur. | |
4662 | Proficiat quaesumus domine ... ubique dirigatur. |
Proficiat, quaesumus, domine, haec oblatio, quam tuae supplices offerimus maiestati, ad salutem famuli tui illius, ut tua providentia eius vita inter adversa et prospera ubique dirigatur. | |
4663 | Proficiat quaesumus domine ... potioribus augeatur. |
Proficiat, quaesumus, domine, plebs, tibi dicata, piae devotionis affectu, ut, sacris actionibus erudita, quanto maiestati tuae fit gratior, tanto donis potioribus augeatur. | |
4664 | Proficiat domine quaesumus ... teneat fundamentum. |
Proficiat, domine, quaesumus, plebs, tibi dicata, piae devotionis affectu, ut, sanctis doctoribus erudita, purae fidei inviolabile teneat fundamentum. | |
4665 | Prolatis nominibus offerentium ... s laetitiae consolatio oppressis erectionis solatium. Eveniat etiam a te domine vera humilitas superbia tumidis largitio provida avaris subsidium veniae desperatis continentiae frenum luxuriosis. Benigna relaxatione absolvantur vincti ad libertatem reducantur omnes captivi ad sospitatem pristinam reparentur infirmi piam susceptionem universi inveniant peregrini. Tueantur viduae a malitia perversorum orphani et pupilli facile liberentur ab insania reproborum. Detur navigantibus portus quietis discordantibus concordia pacis concordibus perseverantia pacis in vinculo caritatis. Concedatur a tua clementia domine nobis omnibus in commune viventibus cunctorum indulgentia peccatorum et defunctis fidelibus refrigerii locus in |
Prolatis nominibus offerentium ... regione viventium. | |
4666 | Prope esto domine ... actibus praesentemur. |
Prope esto, domine, omnibus exspectantibus te in veritate, ut in adventu filii tui domini nostri placitis tibi actibus praesentemur. | |
4667 | Propitiare domine animae ... facias pervenire. |
Propitiare, domine, animae famuli tui illius, ut, quem in fine istius vitae regenerationis fonte mundasti, ad caelestis regni beatitudinem facias pervenire. | |
4668 | Propitiare domine deus ... fideliter liberentur. |
Propitiare, domine deus, omni populo christiano, ex diversis partibus linguarum convenienti in unum, ut hi, qui locum praeclarum atque notum ubique Lannaledensem, ubi reliquae Germani episcopi conduntur, quanto ardentius, tanto citius visitare cupiunt, ab omnibus infirmitatibus animae et corporis fideliter liberentur. | |
4669 | Propitiare domine familiae ... adoptione custodi. |
Propitiare, domine, familiae tuae et benignus humilitatis in hoc fonte regenerandos, nostrae vota sanctifica et omnes, universali adoptione custodi. | |
4670 | Propitiare domine humilitati ... nostra cumulentur. |
Propitiare, domine, humilitati nostrae et respice servitutem, ut pacis tuae abundantia tempora nostra cumulentur. | |
4671 | Propitiare domine in ... virtute defensum. |
Propitiare, domine, in te confidentibus populis et ad custodiam romani nominis dexteram tuae protectionis extende, ut regnum maiestati tuae deditum, tua semper sit virtute defensum. | |
4672 | Propitiare domine iniquitatibus ... munere gloriemur. |
Propitiare, domine, iniquitatibus nostris et exorabilis tuis esto supplicibus, ut, concessa venia, quam precamur, perpetuo misericordiae tuae munere gloriemur. | |
4673 | Propitiare domine populo ... indulgentia repellatur. |
Propitiare, domine, populo tuo et ab omnibus absolve peccatis, ut, quod nostris offensionibus promeremur, tua indulgentia repellatur. | |
4674 | Propitiare domine populo ... postulata concedas. |
Propitiare, domine, populo tuo, propitiare muneribus, ut, hac oblatione placatus, et indulgentiam nobis tribuas et postulata concedas. | |
4675a | Propitiare domine quaerentibus ... vigere populorum. |
Propitiare, domine, quaerentibus misericordiam tuam et statum romani nominis ubique defende, ut pax salusque perpetua tuorum possit vigere populorum. | |
4675b | Propitiare domine precibus ... esse populorum. |
Propitiare, domine, precibus et hostiis famulorum tuorum et propter nomen tuum romani imperii defende rectores ut salus servientium tibi principum pax tuorum possit esse populorum. | |
4676 | Propitiare domine quaesumus ... requiem sempiternam. |
Propitiare, domine, quaesumus, animae famuli tui illius, pro qua hostias placationis tibi immolamus, maiestatem tuam suppliciter deprecantes, ut per haec piae placationis officia pervenire mereatur ad requiem sempiternam. | |
4677 | Propitiare domine quaesumus ... mysteriis emundemur. |
Propitiare, domine, quaesumus, supplicationibus nostris et, interveniente pro nobis sancto illo confessore tuo, his sacramentis caelestibus servientes, ab omni culpa liberos esse concede, ut, purificante nos gratia tua, iisdem, quibus famulamur, mysteriis emundemur. | |
4678 | Propitiare domine supplicationibus ... iubeas sociari. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et animam famuli tui illius episcopi in vivorum regione aeternis gaudiis iubeas sociari. | |
4679 | Propitiare domine supplicationibus ... benedictione laetemur. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et animarum nostrarum medere languoribus, ut, remissione percepta, in tua semper benedictione laetemur. | |
4680 | Propitiare domine supplicationibus ... beatitudinis exspectent. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et animas famulorum famularumque tuarum in gremio patriarchae nostri Abrahae collocare dignare, ut resurrectionis diem cum refrigerio tuae beatitudinis exspectent. | |
4681a | Propitiare domine supplicationibus ... esse consortes. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et exemplo sanctorum martyrum tuorum illius et illius flammam in nobis tuae caritatis accende, ut, quorum nos feceris imitatores iubeas esse consortes. | |
4681b | Propitiare domine supplicantibus ... esse consortes. |
Propitiare, domine, supplicantibus nostris et flammam in nobis tuae caritatis accende, ut sanctae tuae virginis illius vel martyris, qui sexum cum saeculo vicit, cuius nos fecisti esse imitatores, iubeas esse consortes. | |
4681c | Propitiare domine supplicationibus ... beati martyris tui Alexandri commemoratione deferimus ut cuius nos desideramus esse imitatores iubeas |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris, <quas tibi in> beati martyris tui Alexandri commemoratione deferimus, ut, cuius nos desideramus esse imitatores, iubeas esse consortes. | |
4682 | Propitiare domine supplicationibus ... adversitate custodias. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et hanc oblationem, quam tibi offerimus pro famulo tuo illo, benignus assume, ut et, gratia tua praecedente, viam illius dirigas, et, subsequente, ab omni adversitate custodias. | |
4683 | Propitiare domine supplicationibus ... ad salutem. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et has oblationes famulorum famularumque tuarum benignus assume, ut, quod singuli obtulerunt ad honorem nominis tui, cunctis proficiat ad salutem. | |
4684a | Propitiare domine supplicationibus nostris et has oblationes famulorum ... efficaciter consequamur. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et has oblationes famulorum famularumque tuarum, quas tibi pro incolumitate eorum offerimus, benignus assume; ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio, praesta, quaesumus, ut, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. | |
4684b | Propitiare domine supplicationibus nostris et has oblationes quas ... efficaciter consequamur. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et has oblationes, quas tibi pro incolumitate omnium episcoporum, abbatum, canonicorum, monachorum sive regum et gubernatorum atque consanguineorum nostrorum et eorum, qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt eleemosynas, seu ceterorum fidelium utriusque sexus offeruntur, benignus assume; ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio, praesta, quaesumus, ut, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. | |
4684c | Propitiare domine supplicationibus ... mus efficaciter consequamur. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et has populi tui oblationes benignus assume; ut nullius sit irritum votum et nullius vacua postulatio, praesta, ut, quod fideliter peti mus, efficaciter consequamur. | |
4684d | Propitiare domine supplicationibus ... consequi merear. |
Propitiare, domine, supplicationibus meis et has oblationes, quas tibi pro peccatis meis offero, benignus assume; ut non Sit irritum votum meum neque vacua postulatio mea, praesta, quaeso, ut, quod fideliter et humiliter peto, efficaciter consequi merear. | |
4685 | Propitiare domine supplicationibus ... miserante proveniat. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et has oblationes, quas pro incolumitate famulorum famularumque tuarum et pro animabus omnium fidelium catholicorum orthodoxorum, quorum nomina ante sanctum altare tuum scripta adesse videntur, nomini tuo consecrandas deferimus, benignus assume, ut sacrificii praesentis oblatio ad refrigerium animarum eorum, te miserante, proveniat. | |
4686 | Propitiare domine supplicationibus ... praesidia gaudeamus. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et has oblationes, quas tibi offerimus pro famulo tuo illo, benignus assume, ut viam illius et, praecedente gratia tua, dirigas et, subsequente, comitare digneris, ut de actu atque incolumitate eius secundum misericordiae tuae praesidia gaudeamus. | |
4687 | Propitiare domine supplicationibus ... tormenta devicerunt. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et his populi tui oblationibus, intercedentibus martyribus tuis illo et illo, praesentiam tuae virtutis intersere et celebrantibus tuorum memoriam eam dilectionem infunde, per quam illi cuncta illata corporis tormenta devicerunt. | |
4688 | Propitiare domine supplicationibus ... esse concede. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et, intercedente pro nobis beato Hieronymo confessore tuo, per haec sacra, quae tuae obtulimus maiestati, ab omni culpa liberos nos esse concede. | |
4689 | Propitiare domine supplicationibus ... gaudiorum affectu. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et mitte angelum tuum de summitate caelorum tuorum, qui liberet navem istam cum omnibus navigantibus in ea; perduc eam ad loca destinata, ut, transactis negotiis omnibus, iterato tempore ad propria revocare digneris cum omni gaudiorum affectu. | |
4690 | Propitiare domine supplicationibus ... falsitatis occidat. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et populum tuum pervigili protectione custodi, ut nullius animam diabolus perfidiae telo vulneret, nullius mentem veneno falsitatis occidat. | |
4691 | Propitiare domine supplicationibus ... aeternum mereamur. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et, sanctorum martyrum tuorum Albani, Paulini et Nicetii episcopi cum nongentis octoginta novem, qui passi sunt propter nomen tuum, illorum suffragantibus meritis, preces nostras dignanter exaudi, ut dimittantur nobis peccata nostra et tecum vivere in aeternum mereamur. | |
4692a | Propitiare domine supplicationibus ... dignanter exaudi. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et, sanctorum tuorum suffragantibus meritis, preces nostras dignanter exaudi. | |
4692b | Propitiare domine supplicationibus ... implere concede. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris et, suffragantibus nobis sanctorum tuorum meritis, ea, quibus nos evangelicis praeceptis instruis, implere concede. | |
4693a | Propitiare domine supplicationibus ... consociare digneris. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris pro anima famuli tui illius, pro qua tibi offerimus sacrificium laudis, ut eam sanctorum tuorum coetibus consociare digneris. | |
4693b | Propitiare domine supplicationibus ... sociare digneris. |
Propitiare, domine, supplicationibus nostris pro anima et spiritu famuli tui illius, cuius hodie annua dies agitur, pro qua tibi offerimus sacrificium laudis, ut eam sanctorum tuorum consortio sociare digneris. | |
4694 | Propitiare domine supplicum ... corda converte. |
Propitiare, domine, supplicum votis et, populi tui oblationibus precibusque susceptis, omnium nostrum ad te corda converte. | |
4695 | Propitiare misericors deus ... adversa formidare. |
Propitiare, misericors deus, supplicationibus nostris et populum tuum pervigili proiectione custodi, ut, qui beatorum confessorum tuorum illorum sollemnia praevenimus, tribuas nobis ex eorum imitatione prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. | |
4696a | Propitiare misericors deus ... falsitate corrumpi. |
Propitiare, misericors deus, supplicationibus nostris et populum tuum pervigili protectione custodi, ut, qui unigenitum tuum in carne nostri corporis deum natum esse fatetur, nulla possit diaboli falsitate corrumpi. | |
4696b | Propitiare misericors deus ... valeamus illaesi. |
Propitiare, misericors deus, supplicationibus nostris et familiam tuam pervigili protectione custodi, ut, qui unigenitum tuum in carne nostri corporis modo natum confitemur, intercessionibus beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque eiusdem divinae humanaeque Christi nativitatis ministrorum ministrarumque meritis, nulla possimus diaboli sociorumque eius falsitate corrumpi sed, sancti spiritus gratia illuminati, contra vitiorum temptationes pugnare valeamus illaesi. | |
4697 | Propitiare nobis domine ... perpetua virginitate. |
Propitiare nobis, domine, quaesumus, illius Agni paschalis oblatione acceptissima cum beatae dei genitricis Mariae pia interventione, quem ipsa genuit perpetua virginitate. | |
4698 | Propitiare populo tuo ... protectione consistat. |
Propitiare populo tuo, deus, ut, a suis pravitatibus liberatus, et toto tibi corde deserviat et sub tua semper protectione consistat. | |
4699 | Propitiare precibus nostris ... ad salutem. |
Propitiare precibus nostris, omnipotens deus, et, interveniente beato Germano confessore tuo atque pontifice, munus, quod ore sumpsimus, nobis proficiat ad salutem. | |
4700 | Propitiare quaesumus domine ... aeterna possideat. |
Propitiare, quaesumus, domine, animabus famulorum famularumque tuarum misericordia sempiterna, ut, mortalibus nexibus expeditas, lux eas aeterna possideat. | |
4701 | Propitiare quaesumus domine ... perfrui laetitia. |
Propitiare, quaesumus, domine, animae famuli tui illius et praesta, ut, qui de tuis donis in hoc loco pervigili cura nomini tuo cottidiana praeparavit obsequia, perpetua cum sanctis tuis mereatur perfrui laetitia. | |
4702 | Propitiare quaesumus domine ... retributio condonetur. |
Propitiare, quaesumus, domine, animae famuli tui illius, pro qua tibi hostias placationis offerimus, et, quia in hac luce (in) fide mansit catholica, ei in futura vita eius retributio condonetur. | |
4703a | Propitiare quaesumus domine ... protegamur adversis. |
Propitiare, quaesumus, domine, nobis famulis tuis per huius sancti confessoris sive martyris tui illius, qui in praesenti requiescit ecclesia, merita gloriosa, ut eius pia intercessione ab omnibus (semper) protegamur adversis. | |
4703b | Omnipotens sempiterne deus propitiare nobis famulis tuis per beatarum virginum ac martyrum ... muniamur auxiliis. |
Omnipotens sempiterne deus, propitiare nobis famulis tuis per beatarum virginum ac martyrum tuarum Euphemiae, Dorotheae, Teclae et Erasmae, quarum corpora in praesenti requiescunt ecclesia, merita gloriosa, ut earum pia intercessione ab omnibus protegamur adversis et caelestibus muniamur auxiliis. | |
4704 | Propitiare quaesumus domine ... omnium peccatorum. |
Propitiare, quaesumus, domine, supplicationibus nostris, ut haec oblatio, quam in honorem sanctorum martyrum tuorum Hellari et Daciani, Felicis, Largi atque Dionysii oculis tuae maiestatis devote deferimus, cunctis nobis proficiat ad salutem et ad remissionem omnium peccatorum. | |
4705 | Propitiare quaesumus domine ... ad prosperitatem. |
Propitiare, quaesumus, domine, supplicationibus nostris, ut haec oblatio, quam oculis tuae maiestatis offerimus, nobis a salutem et cunctis fidelibus proficiat ad prosperitatem. | |
4706 | Propitiationem tuam domine ... dona concedas. |
Propitiationem tuam, domine, quaesumus, sentiamus de celebritate praesenti, ut, oblationibus nostris sancti illius interventione susceptis, et indulgentiam nobis tribuas et salutaria dona concedas. | |
4707 | Propitiationem tuam domine ... veneramur victorem. |
Propitiationem tuam, domine, supplices deprecamur, ut gloriosum martyrem Iulianum, triumpho nobili hodierna die ad caelos evectum, apud te habeamus intercessorem quem per te veneramur victorem. | |
4708 | Propitiatorem nostris facinoribus ... ad salutem. |
Propitiatorem nostris facinoribus, fratres amantissimi, venerabiliter supplices exoremus, ut, recitatis nominibus defunctorum, dignanter munera respiciat offerentium, ut, suae potestatis sanctificatione largita, haec oblatio, in Christi corpore et cruore conversa, proficiat defunctis ad requiem, fiat offerentibus ad mercedem, maneat sumentibus ad salutem. | |
4709 | Propitius domine quaesumus ... munus aeternum. |
Propitius, domine, quaesumus, haec dona sanctifica et, hostiae spiritalis oblatione suscepta, nosmetipsos tibi perfice munus aeternum. | |
4710 | Propitius domine quaesumus ... commendetur indulge. |
Propitius, domine, quaesumus, oblationem nostrae servitutis intende et, ut sanctorum tuorum precibus commendetur, indulge. | |
4711 | Propitius esto domine ... fac adesse. |
Propitius esto, domine plebi tuae et auxilium nobis de sancto celerius fac adesse. | |
4712 | Propitius esto domine ... desideria transeamus. |
Propitius esto, domine, supplicationibus nostris et, populi tui oblationibus precibusque susceptis, omnium nostrum ad te corda converte, ut, a terrenis cupiditatibus liberi, ad caelestia desideria transeamus. | |
4713 | Propitius intuere munera ... virtute sacretur. |
Propitius intuere munera, domine, quaesumus, quae tuis altaribus exhibemus, ut, quod nostra fragilitate defertur, tua virtute sacretur. | |
4714 | Propitius tribue domine ... sunt adepti. |
Propitius tribue, domine, ut hac oblatione mundemur, pro qua sancti tui, inter supplicia dimicando, sempiternam gloriam sunt adepti. | |
4715 | Prosequere domine populum ... redemptus agnoscat. |
Prosequere, domine, populum tuum, ut apostolorum natalicia beata sanctorum et, temporali consolatione fultus, semper exerceat et, aeterna miseratione redemptus, agnoscat. | |
4716a | Prosequere omnipotens deus ... cessare concede. |
Prosequere, omnipotens deus ieiuniorum sacra mysteria et, quos ab escis carnalibus praecipis abstinere, a noxiis quoque vitiis cessare concede. | |
4716b | Prosequere quaesumus omnipotens ... cessare concede. |
Prosequere, quaesumus, omnipotens deus, ieiuniorum sacra mysteria et, quos ab escis carnalibus praecipis temperare, a noxiis quoque vitiis cessare concede. | |
4717 | Prosint <im>meritis domine ... meritis domine patrocinia multiplicata sanctorum et iniustitias nostras tot oratio beatorum pro nobis |
Prosint <im>meritis, domine, patrocinia multiplicata sanctorum et iniustitias nostras tot oratio beatorum, pro nobis fusa, dissolvat. | |
4718 | Prosint nobis domine ... amare caelestia. |
Prosint nobis, domine, frequentata mysteria, quae nos a cupiditatibus terrenis expediant et instruant amare caelestia. | |
4719a | Prosint nobis domine ... praesidiis indigemus. |
Prosint nobis, domine, iustorum tuorum frequentata sollemnia, quoniam, quanto fragiliores sumus, tanto tibi placentium praesidiis indigemus. | |
4719b | Prosit nobis domine ... praesidiis indigemus. |
Prosit nobis, domine, sancti Tiburtii celebrata sollemnitas, quia, quanto fragiliores sumus, tanto placentium tibi praesidiis indigemus. | |
4720 | Prosint nobis domine ... propitiationis attollant. |
Prosint nobis, domine, quaesumus, sumpta mysteria pariterque nos et a peccatis exuant et praesidiis tuae propitiationis attollant. | |
4721 | Prosint nobis domine ... precibus assequamur. |
Prosint nobis, domine, quaesumus, tuorum suffragia collata sanctorum, ut, quae nostris non possumus orationibus obtinere, placentium tibi precibus assequamur. | |
4722 | Prosit nobis domine ... adiungi consortio. |
Prosit nobis, domine, ad salutem sacri muneris oblatio, per quam, beati Anthonii fulti suffragio, exemplo ipsius omnia tela nequissimi ignea exstinguentes, sanctorum mereamur adiungi consortio. | |
4723 | Prosit nobis domine ... sublevet intercessio. |
Prosit nobis, domine, huius sacramenti sancta libatio et Prosit nobis, domine, hui s tuae nos apud te gloriosa beatae Fidis virginis et martyri sublevet intercessio. | |
4724 | Prosit nobis domine ... sancta perceptio quae nos et a terrenis affectibus incessabiliter expediat et caelestia |
Prosit nobis, domine, quaesumus, beatissimorum martyrum tuorum Donati et Carpophori <intercessione haec> sancta perceptio, quae nos et a terrenis affectibus incessabiliter expediat et caelestia desiderare perficiat. | |
4725 | Prosit nobis domine ... intercessio salutaris. |
Prosit nobis, domine, quaesumus, et sacrificii caelestis infusio et sancti Stephani protomartyris intercessio salutaris. | |
4726 | Prosit nobis domine ... incrementa tendamus. |
Prosit nobis, domine, quaesumus mysterii frequentata perceptio , ut, a vetustatis condicione purgati ad tuae novitatis incrementa tendamus. | |
4727 | Prosit nobis quaesumus ... praestet aeternam. |
Prosit nobis, quaesumus, domine, sacer cibus potusque salutaris, qui et temporalem vitam muniat et praestet aeternam. | |
4728 | Prosit nobis quaesumus ... miserationis efficiat. |
Prosit nobis, quaesumus, domine, sacramenti tui perceptio salutaris pro tuorum commemoratione sanctorum, ut nos et a vitiis mortalitatis expediat et perpetuae socios miserationis efficiat. | |
4729 | Prosit nobis quaesumus ... sancti Leudegarii martyris tui atque pontificis multiplicata devotio ut sumentes divina mysteria pro eius commemoratione celebrata capiamus aeterna<e |
Prosit nobis, quaesumus, <domine>, sancti Leudegarii martyris tui atque pontificis multiplicata devotio, ut, sumentes divina mysteria, pro eius commemoratione celebrata, capiamus aeterna<e> simul incrementa laetitiae. | |
4730 | Prosit nobis quaesumus ... caelo regnanti. |
Prosit nobis, quaesumus, semper, omnipotens pater, et praecipue inter haec paschalia filii tui sollemnia continuata dei genitricis et virginis Mariae memoria, quae et adstitit, vulnerata caritate, in cruce pendenti et nunc adstat, a dextris regina, in caelo regnanti. | |
4731 | Prosit nobis semper ... habeamus aeternum. |
Prosit nobis semper, quaesumus, domine, divini celebratio sacramenti, ut, intercedente beata Paula matrona, eius, in quo credimus et speramus, consortium habeamus aeternum. | |
4732 | Prosit plebi tuae ... affluenter accipiat. |
Prosit plebi tuae, misericors deus, divini perceptio sacramenti et intercessio beati Thomae apostoli tui, ut salvationem mentis et corporis et incessabiliter expetat et affluenter accipiat. | |
4733 | Prosit plebi tuae ... protegatur auxiliis. |
Prosit plebi tuae, omnipotens deus, sanctarum virginum illarum veneranda festivitas, ut, quarum gaudet honoribus, protegatur auxiliis. | |
4734a | Prosit quaesumus domine ... miserante consortium. |
Prosit, quaesumus, domine, animae famuli tui illius sacerdotis misericordiae tuae implorata clementia, ut eius, in quo speravit et credidit, aeternum capiat, te miserante, consortium. | |
4734b | Prosit domine quaesumus ... miserante consortium. |
Prosit, domine, quaesumus, animae famuli tui illius divini celebratio sacramenti, ut, eius, in quo speravit et credidit, aeternum capiat, te miserante, consortium. | |
4735 | Prosit quaesumus domine ... requiem aeternam. |
Prosit, quaesumus, domine, haec sacra praesentis sacrificii oblatio animabus, quae nobis in orationem commendatae sunt, ut, per nomen tuum sanctum a perpetui ignis cruciatibus ereptae, transitum mereantur in requiem aeternam. | |
4736 | Prospiciens de excelso ... carcere exeamus. |
Prospiciens de excelso sancto tuo, summe deus, haec holocausta placatus attende, qui beatissimum Tirsum tuum, delatis angelorum obsequiis, et in carcere visitasti et ex profundo maris eripuisti, quo omnes nos, qui ex his sacramentis libaverimus, cunctis veniam impetrantes, et inter istius mundi fluctus tuorum angelorum custodiis muniamur et, remuneraturi a te, de huius vitae carcere exeamus. | |
4737 | Protector fidelium deus ... munias potestate. |
Protector fidelium, deus, et subditarum tibi mentium frequentatur, habitantibus in hac domo famulis tuis propitius adesse digneris, ut, quos nos humana visitamus sollicitudine, tu divina munias potestate. | |
4738 | Protector in te ... benignus exaudi. |
Protector in te sperantium, deus, et subditarum tibi mentium custos, inclina aurern tuam supplicationibus nostris et pia populi tui vota benignus exaudi. | |
4739 | Protector in te sperantium deus ... semper exsultent. |
Protector in te sperantium, Deus, et subditarum tibi mentium custos, habitantibus in hac domo famulis tuis propitius adesse dignare: veniat super eos speratae a te benedictionis ubertas, ut, pietatis tuae repleti muneribus, in tua gratia et in tuo nomine laeti semper exsultent. | |
4740 | Protector in te ... inhaereamus officiis. |
Protector in te sperantium, deus, exaudi preces nostras et miserere nostri, ut, corpore et mente vegetati, tuis semper inhaereamus officiis. | |
4741 | Protector in te ... brachio defende. |
Protector in te sperantium, deus, familiam tuam propitius respice et per beatos apostolos tuos illos a cunctis eam adversitatibus potentiae tuae brachio defende. | |
4742 | Protector in te ... et corporis. |
Protector in te sperantium, deus, praesta, quaesumus, ut maiestatem tuam sine cessatione laudemus, et, ut tibi possimus iugiter famulari, salutem nobis tribue mentis et corporis. | |
4743 | Protector in te ... desideria singulorum. |
Protector in te sperantium, deus, respice populum supplicantem et, apostolico interveniente suffragio, perfice miseratus pia desideria singulorum. | |
4744 | Protector in te ... gratia perseveret. |
Protector in te sperantium, deus, salva populum tuum, tuere, dispone, ut, a peccatis liber, (et) ab hoste securus, in tua semper gratia perseveret. | |
4745 | Protector in te ... amittamus aeterna. |
Protector in te sperantium, deus, sine quo nihil est validum, nihil sanctum, multiplica super nos misericordiam tuam, ut, te rectore, te duce, sic transeamus per bona temporalia, ut non amittamus aeterna. | |
4746 | Protector noster adspice ... mentibus serviamus. |
Protector noster, adspice, deus, et ab hostium nos defende formidine, ut, omni perturbatione submota, liberis tibi mentibus serviamus. | |
4747 | Protector noster adspice ... clementer exaudi. |
Protector noster, adspice, deus, et misericordiam tuam humiliter implorantes clementer exaudi. | |
4748 | Protector noster adspice ... mente famulemur. |
Protector noster, adspice, deus, ut, qui malorum nostrorum pondere premimur, percepta misericordia, libera tibi mente famulemur. | |
4749 | Protegat domine quaesumus ... collata sanctorum. |
Protegat, domine, quaesumus, populum tuum et participatio caelestis indulta convivii et deprecatio collata sanctorum. | |
4750 | Protegat domine quaesumus ... invenire perpetuam. |
Protegat, domine, quaesumus, tua dextera populum supplicantem, ut, praesentem vitam sub tua gubernatione transcurrens, mereatur invenire perpetuam. | |
4751 | Protegat ecclesiam tuam ... redemptionis effectum. |
Protegat ecclesiam tuam, deus, oratio veneranda sanctorum et, cui frequentiam devotionis impendit, perpetuum poscat redemptionis effectum. | |
4752a | Protegat nos domine ... experiamur auxilio. |
Protegat nos, domine, cum tui perceptione sacramenti beatus martyr tuus ille, intercedendo pro nobis, ut confessionis eius semper experiamur auxilio. | |
4752b | Protegat nos domine ... experiamur insignia. |
Protegat nos, domine, cum tui perceptione sacramenti beatus Benedictus abba, pro nobis intercedendo, ut et conversationis eius experiamur insignia. | |
4753 | Protegat nos domine ... ad veniam. |
Protegat nos, domine, quaesumus, hostia salutaris et, quae ad honorem tui nominis immolatur, nobis prosit ad veniam. | |
4754 | Protegat nos domine ... defensione sentiamus. |
Protegat nos, domine, saepius beati Andreae apostoli repetita sollemnitas, ut, cuius patrocinia sine intermissione recolimus, perpetua defensione sentiamus. | |
4755 | Protege domine famulos ... multitudo concurrat. |
Protege, domine, famulos tuos et praesta propitius, ut in hac domo, te annuente, perfecta ad honorificentiam beati apostoli tui illius religiosa multitudo concurrat. | |
4756a | Protege domine famulos tuos subsidiis pasce corporeis ... redde securos. |
Protege, domine, famulos tuos, subsidiis pasce corporeis et, spiritalibus enutriens alimentis, a cunctis hostibus redde securos. | |
4756b | Protege domine famulos tuos subsidiis pacis et beatae Mariae ... redde securos. |
Protege, domine, famulos tuos subsidiis pacis et beatae Mariae patrociniis confidentes, a cunctis hostibus redde securos. | |
4757 | Protege domine fideles ... salvatione comitare. |
Protege, domine, fideles tuos et, quos spiritali cibo vivificare dignatus es, perpetua salvatione comitare. | |
4758 | Protege domine plebem ... et corporum. |
Protege, domine, plebem tuam, cum sanctorum tuorum patrocinio supplicantem, et, in tua pietate confisam, interius exteriusque purifica, ut per haec, quae divino sacrificio gustaverunt, et mentium salutem mereantur et corporum. | |
4759 | Protege domine plebem ... concede sanctorum. |
Protege, domine, plebem tuam et – festivitate martyrum tuorum Valentini, Vitalis, filiculae et Zenonis –, quae nobis tradis assidue, debita tibi persolvi precibus concede sanctorum. | |
4760 | Protege domine plebem ... absolve peccatis. |
Protege, domine, plebem tuam et, quam divinis tribuis participare sacramentis, apostolica intercessione ab omnibus absolve peccatis. | |
4761 | Protege domine plebem ... concede iustorum. |
Protege, domine, plebem tuam et, quam martyrum tuorum assidua tribuis festivitate devotam, tibi semper placitam fieri precibus concede iustorum. | |
4762 | Protege domine populum ... effice promptiores. |
Protege, domine, populum tuum, de tua misericordia confidentem, et, quos caelestibus refecisti mysteriis, beati Aegidii confessoris tui atque abbatis intercessione, tuis muneribus assequendis effice promptiores. | |
4763a | Protege domine populum ... defensione conserva. |
Protege, domine, populum tuum et, apostolorum patrocinio confidentem, perpetua defensione conserva. | |
4763b | Protege domine populum ... defensione guberna. |
Protege, domine, populum tuum et, in sanctorum tuorum patrocinio confidentem, perpetua defensione guberna. | |
4764 | Protege domine populum ... gloriam contulisti. |
Protege, domine, populum tuum, quem confessionibus gloriosis circumdas et protegis; da nobis ex eorum interventione proficere et intercessione gaudere, quibus apostolorum tuorum gloriam contulisti. | |
4765 | Protege domine supplices ... intercessionibus contuere. |
Protege, domine, supplices tuos et, sanctorum martyrum tuorum Agnetis, Lucae et Victoris suffragiis confidentes, perpetuis eorum intercessionibus contuere. | |
4766a | Protege nos domine ... et mente. |
Protege nos, domine, quaesumus, tuis mysteriis servientes, ut divinis rebus et corpore famulemur et mente. | |
4766b | Protege nos domine ... sentiamus cessare. |
Protege nos, domine, quaesumus, tuis mysteriis servientes, ut divinis rebus et corpore famulemur et mente et gentem, quam super nos agnoscimus praevalere, per auxilium misericordiae tuae sentiamus cessare. | |
4766c | Protege me domine ... sentiam cessare. |
Protege me, domine, tuis mysteriis servientem, ut divinis rebus et corpore famuler et mente et temptationem illam, quam super me praevalere cognosco, per auxilium misericordiae tuae sentiam cessare. | |
4766d | Protege nos quaesumus ... sentiamus cessare. |
Protege nos, quaesumus, domine, gratia tua, tibi sancta sacrificia immolantes, et plagam, quam super nos imminere pavemus, per auxilium misericordiae tuae sentiamus cessare. | |
4767 | Protege nos domine ... foveamur auxiliis. |
Protege nos, domine, tuorum deprecatione iustorum, ut, quorum circumdamur suffragio, foveamur auxiliis. | |
4768 | Protege quaesumus domine ... suffragemur patrociniis. |
Protege, quaesumus, domine, familiam tuam, munera sacra libantem, ut, beati Cuthberti confessoris tui atque pontificis gaudenter sollemnia recensentes, quod nostris impedimur meritis, eius apud te, iustum iudicem, suffragemur patrociniis. | |
4769 | Protege quaesumus domine ... inhaerere mandatis. |
Protege, quaesumus, domine, plebem tuam, beati Nicolai praesulis patrocinio confidentem, et, quam divinis recreas sacramentis, fac eam iugiter tuis inhaerere mandatis. | |
4770 | Protege quaesumus domine ... pervenire concedas. |
Protege, quaesumus, domine, propitius dextera misericordiae tuae populum, tota tibi devotione subiectum, quem, interveniente beato confessore tuo Martino, benedictione remuneratum, ad aeternam vitam pervenire concedas. | |
4771 | Protege quaesumus domine ... secura proveniat. |
Protege, quaesumus, domine, romani nominis ubique rectores, ut, his tua virtute vincentibus, pax populi tui secura proveniat. | |
4772 | Purifica domine deus ... fortissimum regnum. |
Purifica, domine deus pater omnipotens, pectorum arcana nostrorum cunctasque propitius maculas ablue peccatorum ac praesta, domine, ut, beneficio pietatis tuae a nostris criminibus mundati, metuendum terribilemque adventum domini nostri Iesu Christi filii tui exspectemus interriti sicque, te miserante, hic percipere mereamur omnium veniam delictorum, ut tuum in futuro iudicium nobis sentiamus omnimodo mitissimum et, dexterae tuae participes facti, a te mereamur perpetuae vitae percipere praemium tuumque consequamur invictum, infinitum et fortissimum regnum. | |
4773 | Purifica domine mentes ... gloriam coronandi. |
Purifica, domine, mentes nostras per haec sancta, quae sumpsimus, ut de nullis mereamur actibus, Christo iudicante, puniri sed cum sanctis eius resurgamus ad gloriam coronandi. | |
4774a | Purifica domine quaesumus ... sempiterna possideat. |
Purifica, domine, quaesumus, familiam tuam et ab omnibus contagiis pravitatis emunda; tuis donis exsultent, te semper et ubique collaudent, ut redempta vasa sui domini passione non spiritus immundi rursus inficiant sed salvatio sempiterna possideat. | |
4774b | Purifica quaesumus domine ... sempiterna possideat. |
Purifica, quaesumus, domine, familiam tuam et ab omnibus contagiis pravitatis emunda, ut redempta vasa sui domini passione non spiritus immundus rursus inficiat sed salvatio sempiterna possideat. | |
4775 | Purifica domine quaesumus ... capiamus auxilium. |
Purifica, domine, quaesumus, mentes nostras benignus et renova caelestibus sacramentis, ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium. | |
4776 | Purifica nos deus ... esse <pos |
Purifica nos, deus, per passionem filii tui in cruce, ut, expiati ab omnibus malis, gratiores esse <pos>simus. | |
4777 | Purifica nos domine ... et actio. |
Purifica nos, domine, iisdem, quibus servitium dependimus, sacramentis, ut oblatio tibi nostra sacrificium pariter reddatur et actio. | |
4778 | Purifica nos domine ... mente servire. |
Purifica nos, domine, quaesumus, sumpto mysterio, interveniente beato Edwardo martyre tuo et fac nos tibi sincera mente servire. | |
4779 | Purifica nos misericors ... mentibus gratiores. |
Purifica nos, misericors deus, ut ecclesiae tuae preces, quae tibi gratae sunt, pia munera deferentis, fiant expiatis mentibus gratiores. | |
4780 | Purifica quaesumus domine ... donis firmentur. |
Purifica, quaesumus, domine, tuorum corda fidelium, ut, a terrena cupiditate mundati, et praesentis vitae periculis exuantur et perpetuis donis firmentur. | |
4781 | Purifica quaesumus omnipotens ... munera reddantur. |
Purifica, quaesumus, omnipotens deus, mentem familiae tuae spiritus sancti illustratione, ut per suffragia beati Mauricii confessoris tui atque pontificis accepta tibi nostrae devotionis praesentia munera reddantur. | |
4782 | Purificati domine quaesumus ... epulis sempiternae. |
Purificati, domine, quaesumus, gratia benedictionis vivificae, duplicata beatorum Iusti et Pastoris intercessione satiemur gloriae epulis sempiternae. | |
4783 | Purificent nos domine ... provenire concede. |
Purificent nos, domine, quaesumus, divina sacramenta, quae sumpsimus, et, beata intercedente virgine martyreque tua Margareta, ad praesentis vitae prosperitatem et ad futurae beatitudinem sempiternam nobis ea provenire concede. | |
4784 | Purificent nos domine ... plenitudine glorietur. |
Purificent nos, domine, quaesumus, sacramenta, quae sumpsimus, et famulum tuum illum ab omni culpa liberum esse concede, ut, qui(-a) conscientiae reatu constringitur, (de) caelestis remedii plenitudine glorietur. | |
4785 | Purificent nos domine ... vitiis absolutos. |
Purificent nos, domine, sacramenta, quae sumpsimus, et a cunctis efficiant vitiis absolutos. | |
4786a | Purificent nos quaesumus ... semper accepta. |
Purificent nos, quaesumus, domine, sacramenta, quae sumpsimus, et famulos et famulas tuas propitius intende, qui, divina mandata recolentes, opem indigentibus subministrant, et praesta, ut, sicut eorum devotio nobis est necessaria, ita sit semper accepta. | |
4786b = 3741b | Oremus dilectissimi nobis omnipotentem deum ... semper accepta. (=CO 3741b) |
Oremus, dilectissimi nobis, omnipotentem deum pro filio nostro illo, qui, recolens divina mandata, de iustis laboribus suis victum indigentibus subministrat, quatenus haec devotio ipsius, sicut nobis est necessaria, ita sit deo semper accepta. | |
4787 | Purificent nos quaesumus ... pervenire valeamus. |
Purificent nos, quaesumus, domine, sacramenta, quae sumpsimus, et, intercedente beato Martiale apostolo tuo, per haec ad gaudia aeterna pervenire valeamus. | |
4788 | Purificent nos quaesumus ... omnium delictorum. |
Purificent nos, quaesumus, omnipotens et misericors deus, sacramenta, quae sumpsimus, et praesta, ut hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad poenam sed intercessio salutaris ad veniam; sit ablutio scelerum, sit fortitudo fragilium, sit contra mundi pericula firmamentum, sit vivorum atque mortuorum (fidelium) remissio omnium delictorum. | |
4789 | Purificent nos quaesumus ... reddant acceptos. |
Purificent nos, quaesumus, rex aeterne, tua percepta sacramenta et, intercessione beati Sigismundi regis et martyris tui expiatos ab omni malo, tibi nos reddant acceptos. | |
4790 | Purificent semper et ... aeternae percipiant. |
Purificent semper et muniant tua sacramenta nos, deus, ut, qui de adventu unigeniti filii tui secundum carnem laetantur, in secundo, cum venerit in maiestate sua cum omnibus sanctis, praemium vitae aeternae percipiant. | |
4791 | Purificent semper et ... salvationis effectum. |
Purificent semper et muniant tua sacramenta nos, deus, et ad perpetuae ducant salvationis effectum. | |
4792 | Purificet domine quaesumus ... redemptione muniat. |
Purificet, domine, quaesumus, indulgentia tua animam famuli tui illius et huius corporis et sanguinis participatio sacramenti aeterna refectione saginet et sempiterna redemptione muniat. | |
4793 | Purificet nos domine ... semper instauret. |
Purificet nos, domine, caelestis exsecutio sacramenti et, ad tuam magnificentiam capiendam, divinis effectibus semper instauret. | |
4794a | Purificet nos domine ... tuorum oratio. |
Purificet nos, domine, quaesumus, et divini perceptio sacramenti et gloriosa sanctorum tuorum oratio. | |
4794b | Purificet nos quaesumus domine et ... tribue peccatorum. |
Purificet nos, quaesumus, domine, et divini sacramenti perceptio et gloriosa sanctorum tuorum oratio et animabus famulorum famularumque tuarum, quorum commemorationem agimus, remissionem cunctorum tribue peccatorum. | |
4794c | Purificet quaesumus domine ... tribue peccatorum. |
Purificet, quaesumus, domine, famulum tuum illum divini sacramenti libatio et gloriosa sanctae dei genitricis et omnium sanctorum tuorum oratio et gregi sibi commisso ac familiaritate et consanguinitate iunctis et omni populo christiano misericordiam tuam ubique praetende et animabus famulorum famularumque tuarum et omnium fidelium defunctorum remissionem omnium tribue peccatorum. | |
4794d | Purificet nos domine ... sanctae Sabinae. |
Purificet nos, domine, quaesumus, et divini perceptio sacramenti et gloriosa deprecatio sanctae Sabinae. | |
4795 | Purificet nos domine ... prosint aeternam. |
Purificet nos, domine, quaesumus, tui perceptio sacramenti et, quae pro beati Leonardi confessoris tui atque abbatis veneranda sollemnitate gerimus, eius nobis patrocinantibus meritis, ad indulgentiam prosint aeternam. | |
4796a | Purificet nos indulgentia ... iniquitate custodiat. |
Purificet nos indulgentia tua, deus, et ab omni semper iniquitate custodiat. | |
4796b | Purificent nos deus ... iniquitate custodiant. |
Purificent nos, deus, haec sancta, quae sumpsimus, et ab omni semper iniquitate custodiant. | |
4796c | Purificent nos haec ... iniquitate custodiant. |
Purificent nos haec sancta mysteria, domine deus, et, intercedentibus sanctis martyribus tuis illo et illo, ab omni semper iniquitate custodiant. | |
4797 | Purificet nos quaesumus domine divini ... tribue peccatorum. |
Purificet nos, quaesumus, domine, divini perceptio sacramenti et, intercedentibus beatorum apostolorum, martyrum, confessurum, virginum, patriarcharum, prophetarum cunctorumque caelestium civium meritis, famulo tuo illo, quaesumus, domine, omnibusque suprascripta condicione ei adhaerentibus, quorum commemorationem agimus, remissionem cunctorum tribue peccatorum. | |
4798 | Purificet nos quaesumus ... potenter absolvat. |
Purificet nos, quaesumus, domine, huius sacramenti perceptio et ab omnibus peccatis potenter absolvat. | |
4799 | Purificet nos quaesumus ... participatione perficiat. |
Purificet nos, quaesumus, domine, muneris praesentis oblatio et dignos sacra participatione perficiat. | |
4800 | Purificet nos quaesumus ... et munimen. |
Purificet nos, quaesumus, domine, participatio tui sancta mysterii et pariter nobis expiationem tribuat et munimen. | |
4801 | Purificet semper et ... mereamur admisceri. |
Purificet semper et muniat tui nos, domine, susceptio sacramenti et intercessione sanctissimi confessoris tui Leonardi perpetuis per eam gaudiis mereamur admisceri. | |
4802 | Quae domine celebrantes ... exsultanter impleta. |
Quae, domine, celebrantes, pro martyrum tuorum Sisinnii, Martyrii et Alexandri beata passione peregimus, ipsorum nobis, quaesumus, fiant intercessione salutaria, in quorum nataliciis sunt exsultanter impleta. | |
4803a | Quae in hoc ... propitiatus assume. |
Quae, in hoc altari proposita, domine, quaesumus, oculis tuae maiestatis offerimus, beatorum apostolorum supplicationibus propitiatus assume. | |
4803b | Quaesumus domine deus ... propitiatus assume. |
Quaesumus, domine deus noster; quae, in hoc altari proposita, oculis tuae maestatis offerimus, beatorum apostolorum tuorum supplicationibus propitiatus assume. | |
4804 | Quae tuo nomini ... commendet oratio. |
Quae tuo nomini, domine, sunt dicata, quaesumus, ecclesiae tuae principum commendet oratio. | |
4805 | Quaesumus benedictionis auctor ... tribuas peccatorum. |
Quaesumus, benedictionis auctor et sanctificationis dator, quaesumus, ut hoc sacrificium benedicere et sanctificare digneris et, interpellante beato pontifice patricio, nobis famulis tuis remissionem tribuas peccatorum. | |
4806 | Quaesumus clementiam tuam ... praestat immeritis. |
Quaesumus clementiam tuam, omnipotens deus, ut, ubi nulla fiducia suppetit actionum, gratia tua copiosa resplendeat, et cum delicta remittit indignis et cum beneficia praestat immeritis. | |
4807 | Quaesumus deus per ... pertransivit animam. |
Quaesumus, deus, per hanc hostiam, ut a morte animae resurgere mereamur, cuius in ara crucis beatae Mariae precibus matris gladius pertransivit animam. | |
4808 | Quaesumus domine caelestibus ... auditu<m |
Quaesumus, domine, caelestibus repleti mysteriis, ut hoc templum sereno tuae pietatis intuitu dignanter illustres et cunctis, in eo te deprecantibus, misericordiae tuae clementer auditu<m> accommodes. | |
4809 | Quaesumus domine deus ... et aeternae. |
Quaesumus, domine deus noster; guberna famulum tuum illum et tuis semper accumula beneficiis, ut et vitae praesentis gaudeat subsidiis et aeternae. | |
4810 | Quaesumus domine deus ... suffragiis adiuvari. |
Quaesumus, domine deus noster, ne apud iustitiam tuam peccata nostra nos aggravent, quam tuae pietatis invicta miseratio, nec nos quamlibet innumeris gravari patiaris erroribus, quos tantis voluisti sanctorum tuorum suffragiis adiuvari. | |
4811a | Quaesumus domine deus ... pasce divinis. |
Quaesumus, domine deus noster; quos sacramentis reficis, sustenta praesidiis et, quos beneficiis temporalibus refoves, pasce divinis. | |
4811b | Quos divinis domine ... pasce perpetuis. |
Quos divinis, domine, reficis sacramentis, tuis, quaesumus, sustenta praesidiis et, quos beneficiis temporalibus refoves, pasce perpetuis. | |
4812 | Quaesumus domine deus ... celebramus ovantes. |
Quaesumus, domine deus noster, ut cum perceptione tuorum sacramentorum sanctae quoque virginis ac martyris tuae Margaretae meritis muniamur, cuius sollemnia celebramus ovantes. | |
4813 | Quaesumus domine deus noster ut divina ... et sensu. |
Quaesumus, domine deus noster, ut divina mysteria, quae in tuorum commemoratione sanctorum frequentamus actu, subsequamur et sensu. | |
4814 | Quaesumus domine deus ... omnia bonis. |
Quaesumus, domine deus noster, ut haec divini sacramenti perceptio ab omnibus nos emundet delictis et famulos tuos omnes fideles, rem publicam gubernantes, a cunctis eximat malis repleatque omnibus per omnia bonis. | |
4815 | Quaesumus domine deus ... et precibus. |
Quaesumus, domine deus noster, ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniamur et precibus. | |
4816 | Quaesumus domine deus ... praebere subsidium. |
Quaesumus, domine deus noster, ut interius nobis exteriusque conferant haec mysteria sanitatem, quae famulis tuis in utroque voluisti praebere subsidium. | |
4817a | Quaesumus domine deus noster ut intervenientibus sanctis tuis sacrosancta mysteria quae frequentamus ... et sensu. |
Quaesumus, domine deus noster, ut, intervenientibus sanctis tuis, sacrosancta mysteria, quae frequentamus actu, subsequamur et sensu. | |
4817b | Quaesumus domine deus noster ut intervenientibus sanctis tuis sacrosancta mysteria quae sumpsimus ... et sensu. |
Quaesumus, domine deus noster, ut, intervenientibus sanctis tuis, sacrosancta mysteria, quae sumpsimus, actu subsequamur et sensu. | |
4818 | Quaesumus domine deus ... dona sumamus. |
Quaesumus, domine deus noster, ut, mensae tuae sancta libantes, non ad iudicium nobis, sed ad praesidium sempiternum caelestia dona sumamus. | |
4819 | Quaesumus domine deus ... praebet exemplum. |
Quaesumus, domine deus noster, ut nobis beatae Fidis virginis et martyris tuae hodierna festivitas salutis praestet incrementum, cuius admiranda vita salutare praebet exemplum. | |
4820 | Quaesumus domine deus ... peccatoribus exorari. |
Quaesumus, domine deus noster, ut non desinant sancti tui pro nostris supplicare peccatis, a quibus te voluisti pro peccatoribus exorari. | |
4821 | Quaesumus domine deus ... offerre concedas. |
Quaesumus, domine deus noster, ut, noxiis desideriis expeditos, devotionem nos tibi liberam atque oblationem offerre concedas. | |
4822 | Quaesumus domine deus ... consortia sacerdotum. |
Quaesumus, domine deus noster, ut oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui sacerdotis, placatus accipias et, quem tuis altaribus servire tribuisti, ad beatorum pervenire iubeas consortia sacerdotum. | |
4823 | Quaesumus domine deus ... gaudemus praesentia. |
Quaesumus, domine deus noster, ut omnium sanctorum tuorum gloriosa nos ubique intercessio protegat, quorum hic sacra iugiter gaudemus praesentia. | |
4824 | Quaesumus domine deus ... securitate constituas. |
Quaesumus, domine deus noster, ut per vexillum sanctae crucis filii tui ad conterendas adversariorum nostrorum insidias nos in tuae protectionis securitate constituas. | |
4825 | Quaesumus domine deus ... tramite dirigamur. |
Quaesumus, domine deus noster, ut per haec caelestis vitae commercia, declinantes laqueos falsitatum, ad veritatem tuam concessae nobis divinitus viae tramite dirigamur. | |
4826 | Quaesumus domine deus ... reddat acceptos. |
Quaesumus, domine deus noster, ut propitiationis tuae nobis collata securitas non nos efficiat neglegentes sed potius ad cultum nominis tui reddat acceptos. | |
4827 | Quaesumus domine deus ... provenire suffragium. |
Quaesumus, domine deus noster, ut, quod nobis ad immortalitatis pignus esse voluisti, ad salutis aeternae tribuas provenire suffragium. | |
4828a | Quaesumus domine deus ... subiacere periculis. |
Quaesumus, domine deus noster, ut, quos divina tribuis participatione gaudere, humanis non sinas subiacere periculis. | |
4828b | Quaesumus omnipotens deus ... subiacere periculis. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut, quos divina tribuis participatione gaudere, humanis non sinas subiacere periculis. | |
4829 | Quaesumus domine deus ... benignus auxiliis. |
Quaesumus, domine deus noster, ut, quos divinis reparare non desinis sacramentis, tuis non destituas benignus auxiliis. | |
4830 | Quaesumus domine deus ... largiatur effectum. |
Quaesumus, domine deus noster, ut sacri mysterii munus indultum, intercedentibus sanctis virginibus tuis illa et illa, et praesentis nobis vitae subsidium et aeternitatis largiatur effectum. | |
4831 | Quaesumus domine deus ... et futurum. |
Quaesumus, domine deus noster, ut sacrosancta mysteria, quae pro reparationis nostrae munimine contulisti, et praesens nobis remedium esse facias et futurum. | |
4832 | Quaesumus domine deus ... sanctorum temporali gratulamur officio ita perpetuo |
Quaesumus, domine deus noster, ut, sicut omnium <commemoratione> sanctorum temporali gratulamur officio, ita perpetuo laetemur adspectu. | |
4833 | Quaesumus domine deus ... remedia postulata. |
Quaesumus, domine deus, ut, sicut profuit nobis te cognovisse per gratiam fidei, ita prosit te postulasse per afflictionem spiritalis ieiunii ac, sicut per illam iubemur sperare aeterna, ita per istam promereamur apud te tam vivis quam defunctis impetrare remedia postulata. | |
4834 | Quaesumus domine divino ... gratia gloriosi. |
Quaesumus, domine, divino refecti mysterio, ut, qui sanctorum martyrum tuorum Processi et Martiniani temporali commemoratione gaudemus, eorum intercessionibus in ea numeremur sorte salutis, in qua illi sunt tua gratia gloriosi. | |
4835 | Quaesumus domine divino ... reperire laetitiam. |
Quaesumus, domine, divino saturati libamine, ut, sancto confessore tuo Dunstano intercedente, praesentis nobis vitae praesidium et aeternae tribuas reperire laetitiam. | |
4836 | Quaesumus domine famulum ... perveniant sempiternam. |
Quaesumus, domine; famulum tuum abbatem nostrum dextera tua sancta regat semper et protegat et concede propitius, ut ea, quae recta sunt, te inspirante, verbo et exemplo gregem, sibi creditum, feliciter instruat et pariter ad felicitatem perveniant sempiternam. | |
4837 | Quaesumus domine ne ... iudicemur indigni. |
Quaesumus, domine, ne nos tales patiaris exsistere, quibus merito dominentur adversa, sed huiusmodi potius effici tribuas, qui beneficiis tuis non perpetuo iudicemur indigni. | |
4838 | Quaesumus domine nostris ... defende periculis. |
Quaesumus, domine, nostris placare muneribus et a cunctis fideles tuos, pro tui nominis amore persecutionem patientes, defende periculis. | |
4839 | Quaesumus domine nostris ... clemens suspende. |
Quaesumus, domine, nostris placare muneribus et, quidquid illud est, quod iram tuam adversus famulum tuum illum excitavit, horum intuitu clemens suspende. | |
4840 | Quaesumus domine nostris ... ut placeris. |
Quaesumus, domine, nostris placare muneribus, quoniam tu eadem tribuis, ut placeris. | |
4841 | Quaesumus domine pro ... venia deleantur. |
Quaesumus, domine, pro animabus famulorum famularumque tuarum illarum et omnium hic quiescentium, ut, si quae carnales maculae de terrenis contagiis adhaeserunt, miserationis tuae venia deleantur. | |
4842 | Quaesumus domine pro ... proficiat defunctorum. |
Quaesumus, domine, pro animabus famulorum famularumque tuarum illarum, quorum confessiones de propriis criminibus et facinoribus suscepimus et qui se iri nostris commendaverunt orationibus et quorum eleemosynas recepimus vel quorum nomina ad memorandum conscripsimus, seu et omnium parentum nostrorum cunctorumque fidelium defunctorum; his muneribus intende placatus et, quod ad laudem tui nominis supplicantes offerimus, ad indulgentiam proficiat defunctorum. | |
4843 | Quaesumus domine pro ... partem restitue. |
Quaesumus, domine; pro tua pietate miserere animae famulae tuae illius et, a contagiis mortalitatis exutam, in aeternae salvationis partem restitue. | |
4844 | Quaesumus domine tuere ... et corporis. |
Quaesumus, domine, tuere famulum tuum illum et, salutaribus praesidiis semper adiutum, beneficiis attolle continuis mentis et corporis. | |
4845a | Quaesumus domine ut ... placationis augmentum. |
Quaesumus, domine, ut beatorum martyrum tuorum Nerei et Achillei deprecationibus sacramenta sancta, quae sumpsimus, ad tuae nobis proficiant placationis augmentum. | |
4845b | Quaesumus omnipotens deus ut beatorum ... placationis augmentum. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut beatorum martyrum tuorum Sisinnii, Martyrii et Alexandri sed et sacerdotis et confessoris tui Simpliciani deprecationibus sacramenta sancta, quae sumpsimus, ad tuae nobis proficiant placationis augmentum. | |
4846 | Quaesumus domine [ut] ... perennis(-em) infunde. |
Quaesumus, domine; [ut] famulo tuo illi, cuius illum obitus sui diem commemoramus, sanctorum atque electorum largire consortium et rorem misericordiae tuae perennis(-em) infunde. | |
4847 | Quaesumus domine ut ... convivii refectionem. |
Quaesumus, domine, ut haec divina quae sumpsimus sacramenta in sanctae virginis Austrebertae commemorationem, ad aeternam nos perducant caelestis convivii refectionem. | |
4848 | Quaesumus domine ut ... muniat periculis. |
Quaesumus, domine, ut huius operatio sacramenti purificet nos semper a peccatis et ab instantibus muniat periculis. | |
4849 | Quaesumus domine ut ... adversitate protegas. |
Quaesumus, domine, ut per haec sacrosancta mysteria et, intercedente beato Petro apostolo tuo, familiam tuam ab omni adversitate protegas. | |
4850a | Quaesumus domine ut ... orationibus adiuvemur. |
Quaesumus, domine, ut, salutaribus repleti mysteriis, quorum sollemnia celebramus, orationibus adiuvemur. | |
4850b | Quaesumus domine salutaribus ... orationibus adiuvemur. |
Quaesumus, domine, salutaribus repleti mysteriis, ut, cuius sollemnia celebramus, eius orationibus adiuvemur. | |
4851 | Quaesumus immensam clementiam ... perfruamur aeterna. |
Quaesumus immensam clementiam tuam, omnipotens et misericors deus, ut beati Lazari martyris tui atque pontificis intercessione et a morte liberemur quadrifida et vita perfruamur aeterna. | |
4852 | Quaesumus misericors deus ... divinitus subministrent. |
Quaesumus, misericors deus, ut tuae maiestati accepta sint munera nostrae servitutis, quae et beatam virginem Mildritham nobis concilient et aeternae felicitatis gaudia divinitus subministrent. | |
4853 | Quaesumus omnipotens deus ... consolatione liberemur. |
Quaesumus, omnipotens deus, afflicti populi lacrimas respice et iram tuae indignationis averte, ut, qui reatum nostrae infirmitatis agnoscimus, tua consolatione liberemur. | |
4854 | Quaesumus omnipotens deus ... impertire digneris. |
Quaesumus, omnipotens deus, clementiam tuam, ut inundantiam coerceas imbrium et hilaritatem tui vultus nobis impertire digneris. | |
4855 | Quaesumus omnipotens deus ... et profectum. |
Quaesumus, omnipotens deus, ecclesiae tuae tempora clementi gubernatione dispensa, ut cum sollemnitatum multiplicatione sanctarum et intellectum rerum caelestium capiat et profectum. | |
4856 | Quaesumus omnipotens deus ... in mente. |
Quaesumus, omnipotens deus, familiam tuam propitius respice, ut, te largiente, regatur in corpore et, te servante, custodiatur in mente. | |
4857 | Quaesumus omnipotens deus ... paschalis absolvit. |
Quaesumus, omnipotens deus; iam non teneamur obnoxii sententiae damnationis humanae, cuius nos vinculis haec redemptio paschalis absolvit. | |
4858 | Quaesumus omnipotens deus ... pace custodi. |
Quaesumus, omnipotens deus, instituta providentiae tuae pio favore comitare et, quos legitima societate connectis, longaeva pace custodi. | |
4859 | Quaesumus omnipotens deus ... pacis angelicae. |
Quaesumus, omnipotens deus, me famulum tuum, quem Exoniensium voluisti esse antistitem, et populum, quem instituendum lege praeceptorum tuorum mihi commendasti, hac sacri mysterii oblatione a peccatis emunda et unici filii tui domini nostri Iesu Christi corpore et sanguine sanctifica, ut, remota omnium hostium perturbatione, beato Petro apostolo tuo interveniente, securi perveniamus ad consortia pacis angelicae. | |
4860 | Quaesumus omnipotens deus ... exsolvere vincula. |
Quaesumus, omnipotens deus, moveat pietatem tuam humilis supplicatio et, intercedente sancta dei genitrice Maria simulque omnibus sanctis tuis intervenientibus, da mihi confessionem, quae tibi sit placita; parturi in corde meo inenarrabiles gemitus, qui aures tuas possint pulsare; da mihi mentis intentionem, quam suscipias, perfundens bonitate tua, et in humilitate deprecari, quae te delectet, ut digneris animae meae inserere, ut iugis dilectio mea tu ipse sis; da mihi lacrimas ex toto affectu, ut interna peccatorum possint exsolvere vincula. | |
4861 | Quaesumus omnipotens deus ... semper accendant. |
Quaesumus, omnipotens deus, ne ad dissimulationem tui cultus prospera, nobis collata, succedant sed ad gratiarum actionem, tibi propensius exhibendam, potius nos semper accendant. | |
4862 | Quaesumus omnipotens deus ... dirige voluntates. |
Quaesumus, omnipotens deus, ne multitudinem nostrae pravitatis attendas, sed a peccatis abstrahe fragiles et ad ea, quae recta sunt, tuorum dirige voluntates. | |
4863 | Quaesumus omnipotens deus ... non relinquunt. |
Quaesumus, omnipotens deus, ne nos mundanis sauciari patiaris incursibus, quos tuae providentiae constitutis apostolica praesidia non relinquunt. | |
4864 | Quaesumus omnipotens deus ... cuncta depellat. |
Quaesumus, omnipotens deus, ne nos tua misericordia derelinquat, quae (et) terrores nostros semper amoveat et noxia cuncta depellat. | |
4865a | Quaesumus omnipotens deus ... pietatis impende. |
Quaesumus, omnipotens deus, preces nostras propitius respice et tuae super nos viscera pietatis impende. | |
4865b | Quaesumus omnipotens deus ... adveniente respiremus. |
Quaesumus, omnipotens deus, preces nostras respice et tuae super nos viscera pietatis impende, ut, qui ex nostra culpa affligimur, salvatore nostro adveniente respiremus. | |
4865c | Quaesumus omnipotens deus ... misericorditer liberemur. |
Quaesumus, omnipotens deus, preces nostras respice et tuae super nos viscera pietatis impende, ut, qui ex nostra culpa affligimur, ex tua pietate misericorditer liberemur. | |
4866 | Quaesumus omnipotens deus ... praestolemur occursum. |
Quaesumus, omnipotens deus, tua nos proiectione custodi et castimoniam mentibus nostris atque corporibus, intercedente beata Maria, propitiatus indulge, ut, veniente sponso filio tuo unigenito, accensis lampadibus eius digni praestolemur occursum. | |
4867 | Quaesumus omnipotens deus ... gaudia adipiscamur. |
Quaesumus, omnipotens deus, qui das iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus te, exaudi nos per intercessionem beati Iuliani confessoris tui et tribue nobis huius diei et noctis necessaria, ut vitae aeternae gaudia adipiscamur. | |
4868 | Quaesumus omnipotens deus ... mereamur peccatis. |
Quaesumus, omnipotens deus, sacramentis recreati vitalibus, ut, qui beati Mennae sollemnia celebramus, ab omnibus erui mereamur peccatis. | |
4869 | Quaesumus omnipotens deus ... munera contulisti. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut anima famuli tui illius caelestis gloriae praemia consequatur, cui spiritalis gratiae munera contulisti. | |
4870 | Quaesumus omnipotens deus ... irradiamur exemplis. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut beatae Columbae virginis martyrisque tuae adiuvemur meritis, cuius beatitudinis irradiamur exemplis. | |
4871 | Quaesumus omnipotens deus ... semper obtineat. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut beati illius confessoris tui nobis pia non desit oratio, quae et munera nostra tibi conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. | |
4872 | Quaesumus omnipotens deus ... periculis exuamur. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut beatus Andreas apostolus tuum pro nobis imploret auxilium, ut, a nostris reatibus absoluti, a cunctis etiam periculis exuamur. | |
4873 | Quaesumus omnipotens deus ... praestent et mentibus. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut caelestia sacramenta, quae pro modulo nostrae reparationis praelibavimus, intercedente beato Ceadda consessore tuo atque pontifice, et corporibus nostris salutem praestent et mentibus. | |
4874 | Quaesumus omnipotens deus ... grata precatio. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut culparum nostrarum apud te veniam beati Syri impetret grata precatio. | |
4875 | Quaesumus omnipotens deus ... potiora sumamus. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, beneficia potiora sumamus. | |
4876 | Quaesumus omnipotens deus ... gratia possideat. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut diabolicis non sinas subiacere terroribus, quos tantis reparas mysteriis, et vasa, tui sanguinis infusione mundata, non vana elatio erigat sed humilitatis gratia possideat. | |
4877 | Quaesumus omnipotens deus ... gloriosa sollemnia. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut eius nobis sequi tribuas documenta, cuius celebramus gloriosa sollemnia. | |
4878 | Quaesumus omnipotens deus ... praestare correctis. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut et mentes nostras caelestibus corrigas institutis et beneficia tua non desinas praestare correctis. | |
4879 | Quaesumus omnipotens deus ... operentur effectum. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut et reatum nostrum munera sacra(ta) purificent et recte vivendi nobis operentur effectum. | |
4880a | Quaesumus omnipotens deus ... valeat pervenire. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut famulus tuus (rex noster), qui tua miseratione suscepit regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa, quibus decenter ornatus, et vitiorum monstra devitare et ad te, qui via, veritas et vita es, gratiosus valeat pervenire. | |
4880b | Quaesumus omnipotens et ... valeat pervenire. |
Quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut rex noster Henricus septimus, qui tua miseratione regni suscepit gubernacula, virtutum omnium percipiat incrementa, quibus decenter ornatus, vitiorum voraginem devitare, corporis incolumitate gaudere, hostes superare et in tranquilla pace, dum in humanis agit, tam feliciter possit sua tempora transire, ut post huius vitae decursum ad te, qui via, veritas et vita es, gratiosus valeat pervenire. | |
4881 | Quaesumus omnipotens deus ... maiora conquirant. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut fideles tui, venerandas assidue praecurrentes sanctorum martyrum passiones, et copiam perpetuae devotionis inveniant et salutis aeternae suffragia maiora conquirant. | |
4882 | Quaesumus omnipotens deus ... pervenire salutem. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut haec munera, tuae maiestati oblata, intercedente beato Matthia apostolo tuo, ad perpetuam nobis faciant pervenire salutem. | |
4883 | Quaesumus omnipotens deus ... pietatis accommodes. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut hoc in loco, quem nomini tuo indigni dicavimus, cunctis petentibus aures tuae pietatis accommodes. | |
4884 | Quaesumus omnipotens deus ... praestet et mentibus. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut hodiernae munus sollemnitatis acceptum et corporibus nostris salutem praestet et mentibus. | |
4885 | Quaesumus omnipotens deus ... tribuas largitatem. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut huic viro, ad utilitatem ecclesiae provehendo, benignus gratiae tuae tribuas largitatem. | |
4886 | Quaesumus omnipotens deus ... obtulimus maiestati. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut illius fide et doctrinis instruantur, cuius veneratione hostiam laudis tuae obtulimus maiestati. | |
4887 | Quaesumus omnipotens deus ... pignus accepimus. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut illius salutaris capiamus effectum, cuius per haec mysteria pignus accepimus. | |
4888 | Quaesumus omnipotens deus ... adiuvari suffragiis. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut, in cuius festis tuis concessisti communicare sacramentis, eius facias apud te adiuvari suffragiis. | |
4889 | Quaesumus omnipotens deus ... et sanguini. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut inter eius membra numeremur, cuius corpori communicamus et sanguini. | |
4890 | Quaesumus omnipotens deus ... largita conserves. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut, interveniente beato Tiburtio martyre tuo, et tua in nobis dona multiplices et misericorditer largita conserves. | |
4891 | Quaesumus omnipotens deus ... prosit effectu. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut – munere divino –, quod sumpsimus, salutari nobis prosit effectu. | |
4892 | Quaesumus omnipotens deus ... praebet exemplum. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut nobis beatae illius veneranda festivitas salutis praestet incrementum, cuius admiranda vita salutare praebet exemplum. | |
4893 | Quaesumus omnipotens deus ... esse germanos. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut nos geminata laetitia hodiernae festivitatis excipiat, quae de beatorum Ioannis et Pauli glorificatione procedit, quos eadem fides et passio vere fecit esse germanos. | |
4894 | Quaesumus omnipotens deus ... eius accumulet. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut nostra devotio, quae natalicia beati Laurentii martyris antecedit, patrocinia nobis eius accumulet. | |
4895 | Quaesumus omnipotens deus ... societ sideribus. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut nostrorum habitacula cordium, delictis evacuata, sanctitatis luce resplendeant, ut intercessio beatae Christinae, quam virginitas coronat et passio, caelestis aulae nos societ sideribus. | |
4896 | Quaesumus omnipotens deus ... esse mereamur. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut per haec sacramenta, quae sumpsimus, intercedentibus meritis et precibus beati Ioachim avi dilecti filii tui domini nostri Iesu Christi, tuae gratiae in praesenti et aeternae gloriae in futuro participes esse mereamur. | |
4897 | Quaesumus omnipotens deus ... veniam consequi mereamur. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut per haec sacrosancta mysteria, quae sumpsimus, intercedente beato Honorio confessore tuo atque pontifice, peccatorum omnium veniam consequi mereamur. | |
4898 | Quaesumus omnipotens deus ... beatitudinis portionem. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut per sacrosancti filii tui corporis et sanguinis perceptionem et sancti Aldelmi confessoris tui atque pontificis gloriosam deprecationem praesentis vitae nobis tribuas prosperitatem et futurae beatitudinis portionem. | |
4899 | Quaesumus omnipotens deus ... pertingamus aeterna. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut piis sacramentis, quae sumpsimus, et meritis beatae Marthae filii tui hospitae ad gaudia pertingamus aeterna. | |
4900 | Quaesumus omnipotens deus ... et pacem. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut plebs tua, toto tibi corde deserviens, et beneficia tua iugiter mereatur et pacem. | |
4901 | Quaesumus omnipotens deus ... precibus adiuvemur. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut, qui annua beatae Christinae virginis et martyris tuae sollemnia praesentibus honoramus sacrificiis, eius semper et fidei integritate roboremur et piis apud te precibus adiuvemur. | |
4902 | Quaesumus omnipotens deus ... proficiamus exemplo. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut, qui beati illius apostoli tui natalicia devotis ieiuniis et orationibus praevenimus, et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo. | |
4903 | Quaesumus omnipotens deus ... adversa muniamur. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut, qui caelestia alimenta percepimus, per haec contra omnia adversa muniamur. | |
4904a | Quaesumus omnipotens deus ... satisfactionibus protegamur. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut, qui nostris fatigamur offensis, sacris mysteriis expiemur et, qui merito nostrae iniquitatis affligimur, apostolicis satisfactionibus protegamur. | |
4904b | Quaesumus omnipotens deus ... gratiam consequi mereamur. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut, qui nostris fatigamur offensis et merito nostrae iniquitatis affligimur, pietatis tuae gratiam consequi mereamur. | |
4905 | Quaesumus omnipotens deus ... trahat affectus. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut, quod de mensa caelesti percepimus, intercedente beata Etheldreda virgine tua, nostros semper ad te trahat affectus. | |
4906 | Quaesumus omnipotens deus ... facias imitatores. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut, quorum nos tribuis communicare memoriis, eorum facias imitatores. | |
4907 | Quaesumus omnipotens deus ... maligno defendas. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut, quos caelesti pane satiasti, precibus et meritis beatae Barbarae virginis ac martyris tuae ab hoste maligno defendas. | |
4908 | Quaesumus omnipotens deus ... reficiat alimentis. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut, quos salutaribus dignatus es erudire mysteriis, beatae Elisabeth intercessio<ne> gloriosa caelestibus reficiat (= reficias) alimentis. | |
4909 | Quaesumus omnipotens deus ut sacramenta ... placationis augmentum. |
Quaesumus, omnipotens deus ut sacramenta sancta, quae sumpsimus, beatorum martyrum tuorum Albani, Paulini et Nicetii episcopi cum nongentis octoginta novem deprecationibus ad tuae nobis proficiant placationis augmentum. | |
4910 | Quaesumus omnipotens deus ... nataliciis gloriemur. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut sancti nos Iacobi laetificet ac Philippi festiva sollemnitas et, quorum suffragiis nitimur, nataliciis gloriemur. | |
4911 | Quaesumus omnipotens deus ... propitiationis acquirat. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut sanctorum tuorum caelestibus mysteriis celebrata sollemnitas indulgentiam nobis tuae propitiationis acquirat. | |
4912 | Quaesumus omnipotens deus ... copiosa descendat. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut super haec munera, quae in honorem beatissimi Laurentii confessoris tui atque pontificis, quem copiosum fecisti miraculis, tibi sacranda deferimus, benedictio copiosa descendat. | |
4913 | Quaesumus omnipotens deus ... habere sempiternam. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut suscipere digneris sacrificium pro famulis et famulabus tuis, qui nobis confessi sunt sua peccata, ut mereantur indulgentiam habere sempiternam. | |
4914 | Quaesumus omnipotens deus ... sunt merita. |
Quaesumus, omnipotens deus, ut tanto placabiles nostrae sint hostiae, quanto sancti martyris Georgii, pro cuius sollemnitate exhibentur, tibi grata sunt merita. | |
4915a | Quaesumus omnipotens deus ... maiestatis extende. |
Quaesumus, omnipotens deus, vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende. | |
4915b | Quaesumus domine omnipotens ... maiestatis extendas. |
Quaesumus, domine, omnipotens deus, ut vota nostra, tibi immolata, clementer respicias atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extendas. | |
4915c | Quaesumus omnipotens deus ... supplicationibus consequantur. |
Quaesumus, omnipotens deus, vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende et animabus famulorum famularumque tuarum, tam vivorum quam et solutorum debito mortis, quorum confessiones vel eleemosynas ad erogandum suscepimus et quorum nomina ad memorandum conscripsimus vel quorum nomina ante sanctum altare tuum adscripta esse videntur, remissionem cunctorum tribue peccatorum, ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur. | |
4916 | Quaesumus omnipotens et ... placatus intendas. |
Quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut, qui nos sacramentorum tuorum participes efficis et ministros, intercedente beato Terrenano confessore tuo atque pontifice, supplicationes nostras placatus intendas. | |
4917 | Quaesumus omnipotens et ... consequi mereamur. |
Quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut, quos in sanctorum tuorum veneranda memoria de tuis sacris donis satiasti, per haec indulgentiam nos tuae propitiationis consequi mereamur. | |
4918 | Quaesumus omnipotens et ... aeternae beatitudinis. |
Quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut, qui sollemnia colimus beati Narcissi martyris tui atque pontificis, eius meritis et precibus gloriosis consortes efficiamur aeternae beatitudinis. | |
4919 | Quaesumus unigenite dei ... gloriam mereamur. |
Quaesumus, unigenite dei filius, ut, quos redemisti sanguine sacro, pacis et caritatis munifices dono sicque omnes, qui te veraciter resurrexisse fatemur, resurgere post mortem non ad poenam sed ad gloriam mereamur. | |
4920 | Quaesumus virtutum caelestium ... profutura sectemur. |
Quaesumus, virtutum caelestium deus, ut, despectis falsitatibus iniquorum, conscientiae famaeque nostrae profutura sectemur. | |
4921 | Quaesumus virtutum caelestium ... caelestium gaudiorum. |
Quaesumus, virtutum caelestium deus, ut sacrificia, pro sanctae Caeciliae sollemnitate delata, desideriorum nos temporalium doceant habere contemptum et ambire dona faciant caelestium gaudiorum. | |
4922 | Quam magna est ... sanctae Mariae. |
Quam magna est misericordia tua, domine; subvenire captivis, miseris parcere, indulgere peccantibus, peregrinos consolari, oppressos sublevare, rogantes audire, non habentibus dare, veniam peccantibus dare, gentes barbaras ad invocationem nominis tui convertere. Ad illam misericordiam converte nos; quam rogantes, nos, pius et misericors deus, exaudire digneris per interventum sanctae Mariae. | |
4923 | Quanta sit dilectio ... caritas requiescat. |
Quanta sit dilectio tuae caritatis, deus, in sanctis, in hac virgine evidentibus probamus indiciis; quae, amplexibus tuis castis adstricta, etiam generosi hominis exsecravit personam, cum oblata sibi ab eo pro nectendo coniungio repulit ornamenta. Da igitur nobis sola tui nominis dilectione perfrui, ut, tantum in tua pace laetantes, tua in nobis semper dilectio vivat tuaque semper caritas requiescat. | |
4924 | Quanto te domine ... maerore laetitiam. |
Quanto te, domine, praedicare sufficimus, qui pariter immeritis tribuis de maerore laetitiam. | |
4925 | Quem sacro domine ... propitiatus absolve. |
Quem sacro, domine, satiasti libamine, interveniente quoque sancta ac venerabili dei genitrice Maria, me a cunctis peccatorum meorum nexibus propitiatus absolve. | |
4926 | Quia nostrae voces ... pro nobis. |
Quia nostrae voces, domine, non merentur audiri, sanctorum tuorum interventio, quaesumus, sit accepta pro nobis. | |
4927 | Quid dignum tuae ... a delictis. |
Quid dignum tuae clementiae, domine deus, pro tam gloriosissimi martyris tui Genesii offerri ab infimis celebranda poterit dignitate, nisi ipse, castrorum tuorum victoriosissimus miles, tam triumphi sui non immemor merito, quam supplicantium constrictus obsequio, quas placere tibi optime comprobavit, ingerat laudes? Qui, specialis gratiae tuae largitate praeventus, prius te meruit invenire, quam quaerere; prius potuit diabolum vincere, quam bellandi arte calcare; prius pro te animam ponere, quam ipsius fidei rudimenta subire. In quo anticipatum est perfectione, quod fuerat currendum per ordinem. Cui prius moriendi pro te insinuasti desiderium, quam revelasses baptismi sacramentum. Quem prius voluisti litare sanguinis sui victimam, quam sacerdotis auscultare doctrinam. Unde quis nostrum comprehendere pusillus sensu praevaleat, quanta illi apud te maneat gloria, cui tanta in hoc saeculo fidelium tuorum deserviat obsequela? Quique, timorem mortis spiritus tui vehementia supergressus, ita huic mundo eiusque illecebris renuntiaverat pompis, ut principum, quorum temporaliter cruentis subiacebat imperiis, liberrime dedignatus sit superfluis parere praeceptis. Merito igitur, dum baptismi inter medios lictores expeteret gratiam, consummatam obtinuit, sui sanguinis sanctificatus ablutione, coronam. Sed nec defuit martyrio, quod inerat voto. Idcirco, dum suos ad te confugiendo fugeret percussores, Rhodani medias inter undas sanctos angelos reperit, te baptizante, parentes, quos post triumphum certaminis aeternae meruit claritatis invenire consortes. Pro quibus donis ac beneficiis tuis et laudum tibi vota persolvimus et nostrorum scelerum abdita publicamus, poscentes tuae pietatis clementiam, ut, qui eum, baptismo sui sanguinis ablutum, assumpsisti in caelis, nos lacrimarum ablutione eluas a delictis. |
|
4928 | Quique ad remedium ... nocitura possideat. |
Quique ad remedium sacri libaminis accedimus, quo humanae salutis adversaria superemus incentiva et in hac tanti sacramenti perceptione sumamus nobis fidei donum, spei praesidium, animae lucrum, gratiae firmamentum, ut voluntates nostrae per omnia non, te donante, cogitatio iniqua subripiat, ne eius perfectio nocitura possideat. | |
4929 | Quod de altari ... gaudere faciat. |
Quod de altari tuo sumpsimus, domine, semper nobis proficiat et, supplicante sancto apostolo Barnaba, ante thronum gloriae tuae gaudere faciat. | |
4930 | Quod de mensa ... faciat gratiam. |
Quod de mensa tua, domine, sumpsimus, beato exorante Bertino, ad aeternam nos enutriat laetitiam et tuam ubique invenire faciat gratiam. | |
4931a | Quod ore sumpsimus domine mente capiamus et de munere ... remedium sempiternum. |
Quod ore sumpsimus, domine, mente capiamus et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. | |
4931b | Quod ore sumpsimus domine mente capiamus et de corpore ... remedium sempiternum. |
Quod ore sumpsimus, domine, mente capiamus et de corpore et sanguine domini nostri Iesu Christi fiat nobis remedium sempiternum. | |
4932 | Quod poscit divinus ... indulgentia functis. |
Quod poscit divinus honor, quod funus amantium obsequio reddente deo sollemne tributum, suppliciter dominum per vota gemella precemur, ut, quos culpa praemit, pietas miserata relaxet atque interventu sacri libaminis huius vita superstitibus detur, indulgentia functis. | |
4933 | Quos beati regis ... corde sentire. |
Quos beati regis Edwardi translatio sancta laetificat, tua nos, domine, gratia reddat laetiores et tribuat in hoc sacrificio praesentiae tuae dulcedinem toto corde sentire. | |
4934 | Quos caelesti cibo ... tribuas gratulari. |
Quos caelesti cibo, domine, satiasti, diabolicis non sinas insidiis lacerari sed, intercedente beata Emerentiana virgine tua, in regione viventium semper tribuas gratulari. | |
4935 | Quos caelesti domine ... adversitate custodi. |
Quos caelesti, domine, alimento satiasti, apostolicis intercessionibus, ab omni adversitate custodi. | |
4936 | Quos caelesti domine ... aeternum gaudere. |
Quos caelesti, domine, cibo et poculo recreasti, intercedente beato confessore tuo Bricio, fac in regno tuo tecum in aeternum gaudere. | |
4937a | Quos caelesti domine ... liberemur insidiis. |
Quos caelesti, domine, dono satiasti, praesta, quaesumus, ut a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. | |
4937b | Quos caelesti domine ... gratulari solatio. |
Quos caelesti, domine, dono satiasti, praesta, quaesumus, ut a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis, et famulo tuo illi cum omnibus suis, fluctuantibus in adversis, praebe suffragium, ne plebs christiana per infidelium discrimen ullum possit habere dispendium sed, te opitulante, de tuo mereatur gratulari solatio. ( recensio longa ) Quos caelesti, domine, dono satiasti, praesta, quaesumus, ut a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis, ut, te opitulante, de tuo mereamur solatio gratulari. ( recensio brevis ) |
|
4938 | Quos caelesti domine ... servire mereamur. |
Quos caelesti, domine, dono satiasti, praesta, quaesumus, ut, sicut piissima misericordia tua dedisti nobis voluntatem veniendi ad te, ita nobis servis tuis donare digneris sapientiam et intellectum, virtutem et possibilitatem, ut tibi secundum voluntatem tuam servire mereamur. | |
4939 | Quos caelesti domine ... propitiatus adversis. |
Quos caelesti, domine, refectione satiasti, beatae, quaesumus, Scholasticae virginis tuae meritis a cunctis exime propitiatus adversis. | |
4940 | Quos caelesti domine ... a versis. |
Quos caelesti, domine, substantia recreasti, beati, quaesumus, Valentini martyris tui meritis a cunctis, exime propitiatus a versis. | |
4941 | Quos caelesti recreas ... redemptione concede. |
Quos caelesti recreas munere perpetuo, domine, comitare praesidio et, quos fovere non desinis, dignos fieri sempiterna redemptione concede. | |
4942 | Quos caelestibus domine ... tuere periculis. |
Quos caelestibus, domine, recreas alimentis, interveniente beato Benedicto confessore tuo, ab universis tuere periculis. | |
4943 | Quos divino domine ... comitare solatiis. |
Quos divino, domine, reficis mysterio perpetuo defende praesidio et, quos imbuisti caelestibus institutis salubribus comitare solatiis. | |
4944 | Quos donis caelestibus ... corde curramus. |
Quos donis caelestibus satiasti, domine, defende praesidiis, ut, noxiis omnibus expediti, post salutaria tua toto corde curramus. | |
4945 | Quos ieiunia votiva ... caelestia capiamus. |
Quos ieiunia votiva castigant, tua, domine, sacramenta vivificent, ut, terrenis affectibus mitigatis, facilius caelestia capiamus. | |
4946a | Quos munere domine ... subdamur adversis. |
Quos munere, domine, caelesti reficis, divino tuere praesidio, ut, tuis mysteriis perfruentes, nullis subdamur adversis. | |
4946b | Quos munere caelesti ... pace gaudere. |
Quos munere caelesti reficis, domine, divino tuere praesidio, ut, tuis mysteriis perfruentes, nullis subdamur adversis et a cunctis iniquitatibus nostris exue nos, omnipotens deus, et in tua nos fac pace gaudere. | |
4947 | Quos pii confessoris ... fraude defendere. |
Quos pii confessoris tui Benedicti voluisti, domine, magisteriis erudire, eius meritis dignare ab omni insidiatoris fraude defendere. | |
4948 | Quos praesenti mysterio ... interesse gaudentes. |
Quos praesenti mysterio, domine, tuae mensae tribuisti esse participes, intercedente beato confessore tuo Leonardo, angelorum conviviis fac interesse gaudentes. | |
4949 | Quos refecisti domine ... dignos collegio. |
Quos refecisti, domine, caelesti convivio, beatae Fidis virginis et martyris iuvante patrocinio, supernorum civium fac dignos collegio. | |
4950a | Quos refecisti domine caelesti mysterio propriis alienisque ... mentibus perfruamur. |
Quos refecisti, domine, caelesti mysterio, propriis alienisque propitiatus absolve delictis, ut divino munere purificatis mentibus perfruamur. | |
4950b | Quos refecisti domine caelesti mysterio ab omnibus ... mentibus perfruamur. |
Quos refecisti, domine, caelesti mysterio, ab omnibus, quaesumus, propitiatus absolve delictis, ut, intercedente beato Meloro martyre tuo, divino munere purificatis mentibus perfruamur. | |
4950c | Quos refecisti domine ... et factis. |
Quos refecisti, domine, caelesti mysterio, intercedentibus sanctis tuis, et propriis et alienis, quaesumus, propitiatus absolve delictis, ut, divino munere purificatis mentibus perfruentes et semper rationabilia meditantes, quae tibi sunt placita, et dictis exsequamur et factis. | |
4951 | Quos supernis domine ... adiunge collegiis. |
Quos supernis, domine, refecisti alimentis, hos sempiternis, quaesumus, reple incrementis et interventu sancti Pantaleonis sidereis adiunge collegiis. | |
4952 | Quos tantis domine ... aptare digneris. |
Quos tantis, domine, largiris uti mysteriis, quaesumus, ut effectibus nos eorum veraciter aptare digneris. | |
4953 | Quos tantis domine ... facias possidere. |
Quos tantis, domine, refovisti muneribus, diabolicis non sinas lacerari incursionibus sed, beata intercedente Sexburga virgine, nos, purgatos ab omni criminum sorde, regionem viventium, quaesumus, facias possidere. | |
4954 | Quos tuos efficis ... gubernante perveniant. |
Quos tuos efficis, domine, tua pietate circumtege et fragilibus sanctorum omnium praetende subsidia, ut ad promissiones tuas, te inspirante, currant, te gubernante, perveniant. | |
4955 | Recensentes annuae dedicationis ... adiuvare digneris. |
Recensentes annuae dedicationis occursum, pietatem tuam, domine, supplices exoramus, ut, cuius meritis hanc tui nominis domum sacrare iussisti, eius precibus apud te nos adiuvare digneris. | |
4956 | Recensitis domine tuorum ... requiem sempiternam. |
Recensitis, domine, tuorum nominibus famulorum, pietatis tuae imploramus misericordiae donum, ut precum nostrarum portitorem tuum nuntium destines Michaelem, ut petenda nos congrua doceat et petitionibus nostris ipse tibi intercessor assistat, ut, vivis impetrando tutelam, et defunctis acquirat requiem sempiternam. | |
4957 | Recensitis nominibus fratrum ... obtinere mereantur. |
Recensitis nominibus fratrum carorumque nostrorum, oremus dominicam misericordiam, ut in medio Ierusalem in congregatione sanctorum haec nomina sibi faciat ab angelo sanctificationis in beatitudine aeterni gaudii recensiri sacrificiumque hoc nostrum sicut in praeformatione Melchisedech in virtute sanctificet, preces quoque offerentium in hanc oblationem propitiatus exaudiat in commemorationem beatissimorum martyrum Ferreoli et Ferrucionis omniumque sanctorum, ut, eorum precibus adiuti, non solum viventibus praesidia verum etiam defunctis caris nostris requiem obtinere mereantur. | |
4958 | Recensitis nominibus offerentium ... intercessionem sanctorum. |
Recensitis nominibus offerentium, dominum nostrum omnipotentem atque largum dispensatorem supplices adoremus, ut in fide nihil dubitantibus propitiatus accommodet aurem; tribuat infirmis sanitatem, paenitentibus remedium, errantes corrigat, tempora quieta concedat, amoveat bella, morbos avertat, auram temperet, concedat incrementa frugum, concordiam sacerdotum tribuat, pacem regibus largiatur, clero sanctimoniam, plebi modestiam, catechumenis lavacrum, paenitentibus indulgentiae fructum et defunctis refrigerium praestet per intercessionem sanctorum. | |
4959 | Recensitis nominibus offerentium ... concedere dignetur. |
Recensitis nominibus offerentium in beatae Mariae sollemnitate, clementiam dei deprecemur, ut per istius merita peccatorum nostrorum veniam, defunctis refrigerium concedere dignetur. | |
4960 | Recensitis nominibus offerentium ... miseratione suscipiat. |
Recensitis nominibus offerentium, omnipotenti domino supplicemus, ut hostiam spiritalem et pura libamina cum offerentium votis pia miseratione suscipiat. | |
4961 | Recensitis offerentium nominibus ... benedicat et in nobis |
Recensitis offerentium nominibus, accincti abstinentiae cibis et devoto pasti ieiunio, petamus a domino salvatore nostro, uti haec adoranda sacrificia, quae pro spiritibus pausantium et nostris nostrorumque peccatis cura pietatis offerimus, sicut munus Abel iusti sui <acceptum habere dignatus est, ita gratiae suae rore> benedicat et in nobis sanctificata custodiat. | |
4962 | Recensitis offerentium nominibus ... viventium evadant. |
Recensitis offerentium nominibus, deum indulgentiae deprecemur, ut respiciat populum suum conculcatum et dolentem et protegat eos, ne ab impiis contaminemur, et misereatur in omni afflictione eorum ac caros nostros, vinculis corporalibus liberatos, in pace sanctorum recipiat, ut locum poenalem et gehennae ignem flammamque tartari in regione viventium evadant. | |
4963 | Recensitis offerentium nominibus ... non negetur. |
Recensitis offerentium nominibus, divinam misericordiam exoremus, ut offerentes sibi placitos esse faciat et, quae offerunt in odorem incensi bene flagrantis, assumat; defunctis, pro quibus haec offeruntur, aeternam beatitudinem, viventibus gratiam suae pietatis concedat et, quia gratis non merentibus, quae sunt opportuna, praestare non desinit, et illis, pro quibus oblatio non offertur, remuneratio beatitudinis non negetur. | |
4964 | Recitata nomina dominus ... gaudia consequantur. |
Recitata nomina dominus benedicat et accepta sit domino uti huius oblatio nostrisque precibus intercessio suffragetur; spiritus quoque carorum nostrorum laetis sedibus conquiescant et primi resurrectionis gaudia consequantur. | |
4965 | Recitatis domine unigeniti ... conferas vitam. |
Recitatis, domine, unigeniti tui sacramentorum praeceptis simulque praeclarae passionis et resurrectionis et in caelos adscensionis memoriam facientes, maiestatem tuam supplices rogamus ac petimus, ut in his sacrificiis benedictionum tuarum plenitudo descendat et infundas in eis imbrem spiritus tui sancti de caelis, ut fiat hoc sacrificium secundum ordinem patriarcharum et prophetarum tuorum, ut, quod ab illis, typice facientibus, unigeniti tui significantibus adventum, tua maiestas acceptare dignata est, sic hoc sacrificium respicere et sanctificare digneris, quod est verum corpus et sanguis domini nostri Iesu Christi filii tui, qui pro nobis omnibus factus est sacerdos et hostia. Hanc itaque hostiam tu, piissime pater, de tuae claritatis respectu sanctifica, ut sumentibus eam et hic delictorum veniam et aeternam in caelis conferas vitam. | |
4966 | Recitatis nominibus offerentium ... gremio collocentur. |
Recitatis nominibus offerentium, fratres carissimi, omnipotentis dei misericordiam deprecemur, ut plebi, quae in honorem beati Symphoriani martyris vota reddit altaribus, divinae credulitatis infundatur affectus, ut eius administratione firmentur, qui martyris meritis non iunguntur, ac, sicut ille post carceris saepta, post poenarum ligamina postque famis inediam aeternitatis gaudio infinito perfruitur, ita defunctorum animae, laxatis inferni pressuris, Abrahae patris gremio collocentur. | |
4967 | Recolentes Christe deus ... in patria. |
Recolentes, Christe deus, gloriosae passionis tuae mysterium, in quo debellatas aereas potestates triumphare nos crucis tuae vexillo de eorum nequitiis facis, quia, dum tu caput nostrum sublimaris in cruce, obstrusus quondam nobis, reseratur aditus vitae. Humanitas quippe tua, ex terris assumpta, coaeterna facta est patri et spiritui sancto in saecula. Ad te nos cum gemitu proclamamus, tibi et vota promimus et maestitias propalamus. Tu enim nosti quae desideramus a quo, ex nihilo plasmati, manemus; nostro nos merito incusamus, qui ad te oculos erigere non audemus. Ideo supplices flagitamus, ut precum nostrarum portitorem Michaelem archangelum habere mereamur, quo, te favente, pacem fideles obtineant semper. Per hunc temporum quietem et vitae meliorationem. Per hunc catholicae ecclesiae firmitatem et increduli fidei sanctae percipiant credulitatem. Per hunc pontificalis ordo aucto culmine polleat et, sublimatus apice gloriae, virtutem meritis antecedat. Per hunc clerus foveat sanctitatem. Per hunc monachi firmissimam obtineant religiositatem. Per hunc principum moderata in populis iustaque decreta consistant. Per hunc plebium fidelitas catholicae fidei munimine coalescat. Per hunc coniugati continentiam, virgines studeant obtinere perseverantiam. Per hunc turgida mens se colliget freno humilitatis. Per hunc acquirant solamen spei criminibus nimiis desperati. Per hunc ad paenitentiam lapsi, ad veniam rei, ad misericordiam saevi, ad patientiam veniant iracundi. Per hunc vincti absolutionem, captivi liberationem, viduae habeant defensionem, pupilli tuitionem. Per hunc tumentes marinorum fluctus blandum navigantibus praebeant cursum. Per hunc naufragi optatum tranquillumque inveniant portum. Per hunc exsul ad solium valeat remeare suum. Per hunc discordes pacem, concordes possideant perseverantiam caritatis. Per hunc infirmi medelam, defuncti requiem obtineant aeternam. Et ita per hunc tua pietas beneficia nobis concedat quaesita, ut, repulsa omnium adversitatum illecebra, caelesti nos faciat exsultare in patria. |
|
4968 | Recolentes igitur et ... deprecamur pater omnipotens ut his creaturis altario tuo superpositis spiritum sanctificationis infundas ut per transfusionem caelestis atque invisibilis sacramenti panis hic mutatus in.carnem et calix translatus in sanguinem sit toti[u]s gratia sit |
Recolentes igitur et servantes praecepta unigeniti <tui>, deprecamur, pater omnipotens, ut his creaturis, altario tuo superpositis, spiritum sanctificationis infundas, ut per transfusionem caelestis atque invisibilis sacramenti panis hic, mutatus in.carnem, et calix, translatus in sanguinem, sit toti[u]s gratia, sit sumentibus medicina. | |
4969 | Recolimus te domine ... caelestibus gloriemur. |
Recolimus te, domine, passum pro mundi salute humilem sed credimus subsistere semper in genitore potentem. Precamur, ut, qui de altario tuo participamus, cum beatis apostolis in caelestibus gloriemur. | |
4970 | Recreati domine sacramentorum ... coetibus connumeremur. |
Recreati, domine, sacramentorum participatione, quaesumus clementiam tuam, ut, interveniente beato angelo tuo Raphaele, cuius commemorationem celebramus, et a cunctis incommodis expiemur in corpore et sanctorum coetibus connumeremur. | |
4971 | Recreati sacri muneris ... ad veniam. |
Recreati sacri muneris gustu, quaesumus, domine; non indigne sumentibus nobis vertatur ad poenam sed fideliter libantibus prosit ad veniam. | |
4972 | Recte domine per ... conferat refrigerium. |
Recte, domine, per hos martyres tuos populis attribuisti gratiam sanitatum, qui insuperabiles in passione probati sunt. Ex hoc igitur tuam oblatis victimis clementiam imploramus, ut haec oblatio et viventibus gratiae donum et sepultis aeternae quietis conferat refrigerium. | |
4973 | Recursis nominibus offerentium ... pietatis absolvat. |
Recursis nominibus offerentium, fratres dilectissimi, preces fundamus ante dominum et oblatio, quae offertur in sanctis, proficiat ad salutem infirmis, baptismate recreatis. Tuam vero, domine, clementiam exoramus, ut omnes, metu territos, inopia afflictos, tribulatione vexatos, morbis obrutos, suppliciis deditos, debitis obligatos vel quolibet maerore contritos, cunctos indulgentia tuae pietatis absolvat. | |
4974 | Redemisti nos domine ... in caelum. |
Redemisti nos, domine deus, per lavacrum regenerationis et sanguinem crucis, ut illa caro, quae prius in Adam mortalis fuerat effecta, per passionem maiestatis tuae rursum revocaretur in caelum. | |
4975 | Redempti Christe tui ... praerogator salutis. |
Redempti, Christe, tui sanguinis pretio, praecursoris tui, ut nobis parcas, exoramus suffragio; tu per eum et nobis et his benedicito hostiis, per quem te manifestasti incredulis, ut, qui tuae fuit praevius mortis, nostrae sit praerogator salutis. | |
4976 | Redemptio nostra et ... a poenis. |
Redemptio nostra et salus, Christe domine deus, qui, nostris moriens pro peccatis, resurrexisti pro iustificationibus nostris, tu resurrectionis tuae celebritate laetantibus occurre benignus, morte tua redemptos tuis semper facito inhaerere vestigiis tuisque perenniter inservire praeceptis, ut, sicut se tecum baptismate consepultos exsultant, ita se tibi opere placituros exhibeant. Virtus quoque illa divinitatis, quae olim, te carne moriente, novo inferis refulsit ex lumine, nunc defunctis, te opitulante, promicet ad quietem, quo, paschalium gaudiorum a te hac oblatione suscepta, et vivi resurgant a vitiis et defuncti eruantur a poenis. | |
4977 | Redemptionis nostrae domine ... Maioli oratio. |
Redemptionis nostrae, domine, satiati commercio, eius nos, quaesumus, participatione dignos efficiat cottidiana beati Maioli oratio. | |
4978 | Redemptionis nostrae munera ... pervenire concedas. |
Redemptionis nostrae munera capientes, te humiliter deprecamur, ut per interventum et meritum sanctarum virginum et martyrum tuarum Fidei, Spei et Caritatis et genitricis ipsarum Sapientiae, fidem, spem et caritatem in nobis augeas et ad beatitudinem sempiternam nos misericorditer pervenire concedas. | |
4979 | Redemptionis nostrae munere ... vera perficiat. |
Redemptionis nostrae munere vegetati, quaesumus, domine, ut hoc perpetuae salutis auxilium fides semper vera perficiat. | |
4980 | Redemptionis nostrae mysteria ... gloria perfruamur. |
Redemptionis nostrae mysteria sumentes, quaesumus, domine deus noster, ut beatae Sabinae martyris tuae meritis muniamur et visionis tuae gloria perfruamur. | |
4981 | Redemptionis nostrae pabulo ... dona salutis. |
Redemptionis nostrae pabulo satiati, supplices, domine, tuam deprecamur clementiam, ut, beati Mauricii confessoris tui atque pontificis intercedentibus meritis, aeterna capiamus dona salutis. | |
4982 | Redemptionis nostrae sacro ... gaudia praeparemur. |
Redemptionis nostrae sacro gustu satiati, quaesumus, domine, ut, interveniente beato Pantaleone martyre tuo, per haec sancta, quae sumpsimus, ad aeterna gaudia praeparemur. | |
4983 | Redemptor Christe Iesu ... gaudeant invenire. |
Redemptor Christe Iesu, sanctifica hanc servorum tuorum votivam oblationem, ut per hanc et intimae quietis potiantur dulcedinem et virtutum se bonarum omnium summa gaudeant invenire. | |
4984 | Redemptor humani generis ... quod exoptat. |
Redemptor humani generis, conditor deus, da, ut servo tuo illi vota, adipe dilectionis tuae cumulata, proficiant, dum a te impetrare mereatur, quod exoptat. | |
4985 | Redemptor noster atque ... facilius accendamur. |
Redemptor noster atque salvator, aeterne deus, fragilem facturam tuam nos pietatis oculo respicere digneris et praesta, ut, qui pretiosi corporis et sanguinis tui sacrosancta mysteria, pro totius mundi salute oblata, percepimus, per haec ad compassionis lacrimas tuaeque maestissimae matris devotionem facilius accendamur. | |
4986 | Redemptor noster deus ... semper auxilientur. |
Redemptor noster deus, qui in terra fertilissima, lacte et melle ditata et affluente, nasci et mori voluisti, libera animam famuli tui illius et animas famulorum famularumque tuarum de laqueis daemonum inimicorum tuorum et eandem terram de subiectione paganorum, ut increduli populi fidei virtute illuminentur et ratione viventes tua magna potentia semper auxilientur. | |
4987 | Redemptor noster et ... exsultare concedas. |
Redemptor noster et domine omnipotens Christe Iesu, qui per sanguinem crucis tuae omnia pacificare dignatus es, sive quae in caelis sunt sive quae in terris, dum discordiam, quae inter angelos et homines per culpam primi parentis contracta fuerat, verum hominem assumendo ac pro hominibus moriendo, per crucis tuae tropaeum resolvisti et pacem inter caelestes terrestresque creaturas, factor et reparator hominum atque angelorum conditor, reformasti, adclines te et cum omni humilitate deposcimus, ut per obtentum sancti apostoli et martyris tui Andreae pacem tuam, quae exsuperat omnem sensum non solum hominum sed etiam ipsorum angelorum, in nostris cordibus perenniter exsultare concedas. | |
4988 | Refectam domine sacrae ... promptius incitetur. |
Refectam, domine, sacrae participationis mysterio, tuere, quaesumus, plebem tuam et, beati Prisci martyris tui sollemnia recolentem, caelestis gratiae largitate prosequere, ut, visibilibus adiuta solatiis, ad invisibilia bona promptius incitetur. | |
4989 | Refecti alimonia caelesti ... consequi mereamur. |
Refecti alimonia caelesti, omnipotens pater, quaesumus pietatem tuam, ut intercessione sanctae Batildis misericordiae tuae gratiam consequi mereamur. | |
4990 | Refecti caelestis sacramenti ... reserare digneris. |
Refecti caelestis sacramenti satietate, quaesumus, domine deus noster, ut, sicut per beati Petri doctrinam huius mysterium revelasti, ita per eius exempla caelestis patriae aditum nobis reserare digneris. | |
4991 | Refecti Christi corpore ... gloriam percipiamus. |
Refecti Christi corpore et sanguine pariterque sanctificati, deo patri omnipotenti gratias referamus, ut nos, in eadem refectione et sanctificatione habentes, hic et in futuro saeculo gloriam percipiamus. | |
4992 | Refecti cibo potuque ... et precibus. |
Refecti cibo potuque caelesti, deus noster, te supplices exoramus, ut, in quorum haec commemoratione percepimus, eorum muniamur et precibus. | |
4993 | Refecti cibo potuque ... Iesu Christi. |
Refecti cibo potuque caelesti, quaesumus, omnipotens deus, ut ab hostium defendas formidine, quos redemisti pretioso sanguine filii tui domini nostri Iesu Christi. | |
4994 | Refecti cibo spiritali ... praestet misericordiam. |
Refecti cibo spiritali, gratias agimus domino deo nostro, omnium conditori, ut singulis nobis atque universis plenam caelestis auxilii sui praestet misericordiam. | |
4995 | Refecti corpore et ... misericordiae deprecemur. |
Refecti corpore et sanguine domini nostri Iesu Christi, in aeternum restituti, hilares domini misericordiae deprecemur. | |
4996 | Refecti corporis sacri ... sordibus exuamur. |
Refecti corporis sacri pretiosique sanguinis libamine, quaesumus, omnipotens deus, ut intercessionibus sanctae Helenae reginae, cuius festivo gratulamur officio, cunctis malorum nostrorum sordibus exuamur. | |
4997 | Refecti dapibus spiritalis ... nuptiarum efficias. |
Refecti dapibus spiritalis convivii, te, domine, deprecamur, ut nos pane voluntatis tuae semper reficias et, deprecante sancto Edwardo, caelestium participes nuptiarum efficias. | |
4998 | Refecti domine benedictione ... et mentibus. |
Refecti, domine, benedictione sollemni, quaesumus, ut per intercessionem sancti Viti medicina sacramenti et corporibus nostris prosit et mentibus. | |
4999 | Refecti domine gratiae ... et praemiis. |
Refecti, domine, gratiae tuae vitalibus alimentis, supplices imploramus, ut, quorum celebramus victorias, participemus et praemiis. | |
5000 | Refecti domine muneribus ... adversa muniamur. |
Refecti, domine, muneribus sacris, quaesumus, ut, intercedente beato deus dedit confessore tuo atque pontifice, per haec contra omnia adversa muniamur. |