Praetende, domine, fidelibus tuis, omnibus episcopis, abbatibus, canonicis, monachis sive regibus et gubernatoribus atque consanguineis nostris et his, qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt eleemosynas, seu etiam ceteris fidelibus utriusque sexus dexteram caelestis auxilii, ut te toto corde perquirant et, quae digne postulant, consequi mereantur.