Propitiare, domine, supplicationibus nostris et has oblationes, quas tibi pro incolumitate omnium episcoporum, abbatum, canonicorum, monachorum sive regum et gubernatorum atque consanguineorum nostrorum et eorum, qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt eleemosynas, seu ceterorum fidelium utriusque sexus offeruntur, benignus assume; ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio, praesta, quaesumus, ut, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur.