Redemptio nostra et salus, Christe domine deus, qui, nostris moriens pro peccatis, resurrexisti pro iustificationibus nostris, tu resurrectionis tuae celebritate laetantibus occurre benignus, morte tua redemptos tuis semper facito inhaerere vestigiis tuisque perenniter inservire praeceptis, ut, sicut se tecum baptismate consepultos exsultant, ita se tibi opere placituros exhibeant. Virtus quoque illa divinitatis, quae olim, te carne moriente, novo inferis refulsit ex lumine, nunc defunctis, te opitulante, promicet ad quietem, quo, paschalium gaudiorum a te hac oblatione suscepta, et vivi resurgant a vitiis et defuncti eruantur a poenis.