Recitatis nominibus offerentium ... gremio collocentur.

CO
4966
Page number
VIII. 6

Recitatis nominibus offerentium, fratres carissimi, omnipotentis dei misericordiam deprecemur, ut plebi, quae in honorem beati Symphoriani martyris vota reddit altaribus, divinae credulitatis infundatur affectus, ut eius administratione firmentur, qui martyris meritis non iunguntur, ac, sicut ille post carceris saepta, post poenarum ligamina postque famis inediam aeternitatis gaudio infinito perfruitur, ita defunctorum animae, laxatis inferni pressuris, Abrahae patris gremio collocentur.