Quid dignum tuae clementiae, domine deus, pro tam gloriosissimi martyris tui Genesii offerri ab infimis celebranda poterit dignitate, nisi ipse, castrorum tuorum victoriosissimus miles, tam triumphi sui non immemor merito, quam supplicantium constrictus obsequio, quas placere tibi optime comprobavit, ingerat laudes? Qui, specialis gratiae tuae largitate praeventus, prius te meruit invenire, quam quaerere; prius potuit diabolum vincere, quam bellandi arte calcare; prius pro te animam ponere, quam ipsius fidei rudimenta subire. In quo anticipatum est perfectione, quod fuerat currendum per ordinem. Cui prius moriendi pro te insinuasti desiderium, quam revelasses baptismi sacramentum. Quem prius voluisti litare sanguinis sui victimam, quam sacerdotis auscultare doctrinam.
Unde quis nostrum comprehendere pusillus sensu praevaleat, quanta illi apud te maneat gloria, cui tanta in hoc saeculo fidelium tuorum deserviat obsequela? Quique, timorem mortis spiritus tui vehementia supergressus, ita huic mundo eiusque illecebris renuntiaverat pompis, ut principum, quorum temporaliter cruentis subiacebat imperiis, liberrime dedignatus sit superfluis parere praeceptis. Merito igitur, dum baptismi inter medios lictores expeteret gratiam, consummatam obtinuit, sui sanguinis sanctificatus ablutione, coronam. Sed nec defuit martyrio, quod inerat voto. Idcirco, dum suos ad te confugiendo fugeret percussores, Rhodani medias inter undas sanctos angelos reperit, te baptizante, parentes, quos post triumphum certaminis aeternae meruit claritatis invenire consortes. Pro quibus donis ac beneficiis tuis et laudum tibi vota persolvimus et nostrorum scelerum abdita publicamus, poscentes tuae pietatis clementiam, ut, qui eum, baptismo sui sanguinis ablutum, assumpsisti in caelis, nos lacrimarum ablutione eluas a delictis.