Redemptor noster et domine omnipotens Christe Iesu, qui per sanguinem crucis tuae omnia pacificare dignatus es, sive quae in caelis sunt sive quae in terris, dum discordiam, quae inter angelos et homines per culpam primi parentis contracta fuerat, verum hominem assumendo ac pro hominibus moriendo, per crucis tuae tropaeum resolvisti et pacem inter caelestes terrestresque creaturas, factor et reparator hominum atque angelorum conditor, reformasti, adclines te et cum omni humilitate deposcimus, ut per obtentum sancti apostoli et martyris tui Andreae pacem tuam, quae exsuperat omnem sensum non solum hominum sed etiam ipsorum angelorum, in nostris cordibus perenniter exsultare concedas.