Recensitis offerentium nominibus, divinam misericordiam exoremus, ut offerentes sibi placitos esse faciat et, quae offerunt in odorem incensi bene flagrantis, assumat; defunctis, pro quibus haec offeruntur, aeternam beatitudinem, viventibus gratiam suae pietatis concedat et, quia gratis non merentibus, quae sunt opportuna, praestare non desinit, et illis, pro quibus oblatio non offertur, remuneratio beatitudinis non negetur.