Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut per intercessionem omnium sanctorum (vel <sancti illius>, cuius natalitium hodie celebratur), hoc munus, quod sumpsimus, et nobis remissionem peccatorum tribuat et animabus famulorum famularumque tuarum prosit ad veniam et haec oblatio, quae totius mundi tulit immolata peccata, pro quibus misericordiam tuam humiliter imploramus, tribuat refrigerium sempiternum et, quibus donas baptismi sacramentum, in regeneratione sanctorum tuorum iubeas dare consortium et plenitudinem gaudiorum.