Recolentes, Christe deus, gloriosae passionis tuae mysterium, in quo debellatas aereas potestates triumphare nos crucis tuae vexillo de eorum nequitiis facis, quia, dum tu caput nostrum sublimaris in cruce, obstrusus quondam nobis, reseratur aditus vitae. Humanitas quippe tua, ex terris assumpta, coaeterna facta est patri et spiritui sancto in saecula. Ad te nos cum gemitu proclamamus, tibi et vota promimus et maestitias propalamus. Tu enim nosti quae desideramus a quo, ex nihilo plasmati, manemus; nostro nos merito incusamus, qui ad te oculos erigere non audemus. Ideo supplices flagitamus, ut precum nostrarum portitorem Michaelem archangelum habere mereamur, quo, te favente, pacem fideles obtineant semper.
Per hunc temporum quietem et vitae meliorationem. Per hunc catholicae ecclesiae firmitatem et increduli fidei sanctae percipiant credulitatem. Per hunc pontificalis ordo aucto culmine polleat et, sublimatus apice gloriae, virtutem meritis antecedat. Per hunc clerus foveat sanctitatem. Per hunc monachi firmissimam obtineant religiositatem. Per hunc principum moderata in populis iustaque decreta consistant. Per hunc plebium fidelitas catholicae fidei munimine coalescat. Per hunc coniugati continentiam, virgines studeant obtinere perseverantiam. Per hunc turgida mens se colliget freno humilitatis. Per hunc acquirant solamen spei criminibus nimiis desperati. Per hunc ad paenitentiam lapsi, ad veniam rei, ad misericordiam saevi, ad patientiam veniant iracundi. Per hunc vincti absolutionem, captivi liberationem, viduae habeant defensionem, pupilli tuitionem. Per hunc tumentes marinorum fluctus blandum navigantibus praebeant cursum. Per hunc naufragi optatum tranquillumque inveniant portum. Per hunc exsul ad solium valeat remeare suum. Per hunc discordes pacem, concordes possideant perseverantiam caritatis. Per hunc infirmi medelam, defuncti requiem obtineant aeternam. Et ita per hunc tua pietas beneficia nobis concedat quaesita, ut, repulsa omnium adversitatum illecebra, caelesti nos faciat exsultare in patria.