Nabuchodonosor rex fecit statuam

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Dura provinciae Babylonis Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex Tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex Stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor rex et praeco clamabat valenter Vobis dicitur populis tribubus et linguis in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex Si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis Post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos dixeruntque Nabuchodonosor regi Rex in aeternum vive tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentis Sunt ergo viri Iudaei quos constituisti super opera regionis Babylonis Sidrach Misach et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant Tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sidrach Misach et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis Pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis Verene Sidrach Misach et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae citharae sambucae et psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis et quis est Deus qui eripiet vos de manu mea Respondentes Sidrach Misach et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor Non oportet nos de hac re respondere tibi Ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis o rex liberare Quod si noluerit notum sit tibi rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus Tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach Misach et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach Misach et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis Et confestim viri illi vincti cum braccis suis et tiaris et calceamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis nam iussio regis urgebat Fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sidrach Misach et Abdenago interfecit flamma ignis Viri autem hi tres id est Sidrach Misach et Abdenago ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino
Text Source Dn 3,1–24

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
DE Magdeburg 1503, Missal, Missale Magdeburgense | 4 T Qu H6 S Proph M2 213 ()
FR Agde 1300-1400, Evangeliary, Sacramentary, BM Montpellier Ms. 28 | 158 T Qu H6 S Proph M2 77 (35v)
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Qu H6 S Proph M2 337 ()
FR Amiens 1487, Missal, Missale Ambianense | 70 T Qu H6 S Proph M2 150 ()
IT Aosta 1000-1600, Missal, Missale Augustanum | 93 T Qu H6 S Proph M2 166 ()
FR Besançon 1485, Missal, Missale Bisuntinense | 6 T Qu H6 S Proph M2 211 (104v)
ES Barcelona 1498, Missal, Missale Barcinonense | 48 T Qu H6 S Proph M2 13 (94r)
CH Genève 1508, Missal, Missale Gebennense | 16 T Qu H6 S Proph M2 160 ()
CH Genève 1508, Missal, Missale Gebennense | 16 T Qu H6 S Proph M2 160 ()
DE Halberstadt 1511, Missal, Missale Halberstadense | 24 T Qu H6 S Proph M2 188 (73r)
CH Lausanne 1493, Missal, Missale Lausannense | 17 T Qu H6 S Proph M2 154 (71r)
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 T Qu H6 S Proph M2 87 (94r)
IT Roma 1481, Missal, Missale Romanum | 95 T Qu H6 S Proph M2 191 (86v)
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Qu H6 S Proph M2 87 (83r)
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Qu H6 S Proph M2 194 ()
ES València 1492, Missal, Missale Valentinum | 62 T Qu H6 S Proph M2 175 (67v)
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 T Qu H6 S Proph M2 106 (46r)
ES Zaragoza 1498, Missal, Missale Caesaraugustanum | 63 T Qu H6 S Proph M2 267 (114r)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Qu H6 S Proph M2 184 ()
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Qu H6 S Proph M2 303 (135r)
ES Lleida 1524, Missal, Missale Illerdense | 50 T Qu H6 S Proph M2 268 (100v)
ES Palma de Mallorca 1506, Missal, Missale Maioricense | 51 T Qu H6 S Proph M2 100 (82r)
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 T Qu H6 S Proph M2 195 (91r)
AT Salzburg 1498, Missal, Missale Salisburgense | 35 T Qu H6 S Proph M2 194 ()
FR Vienne 1519, Missal, Missale Viennense | 674 T Qu H6 S Proph M2 235 ()