Layer | L |
---|---|
Reference Number | ah53029 |
Fulltext | Festa Christi omnis Christianitas celebret Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium Ut natus est Christus est stella magis visa lucida At illi non cassam putantes tanti signi gloriam Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectoris genito Bethlehem parvulos praecepit ense crudeli perdere O Christe quantum patris exercitum invenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tanto miseris Anno hominis tricesimo subtus famuli se incliti inclinaverat manus Deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum Ecce Spiritus in specie ipsum alitis innocue uncturus sanctis prae omnibus visitans semper ipsius contentus mansione pectoris Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis paenitet me fecisse hominem Vere Filius es tu meus mihimet placidus in quo sum placatus hodie te mi Fili genui Huic omnes auscultate populi praeceptori |
Text Source | AH 53:29 – Notker Balbulus |
Remark | Also under g02409 | Division: Anno hominis |