Layer | L |
---|---|
Reference Number | g0222 |
Fulltext | Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula Benedicite omnia opera Domini Domino Benedicite caeli Domino Benedicite angeli Domini Domino Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula Benedicite aquae omnes quae super caelos sunt Domino Benedicite omnes virtutes Domini Domino Benedicite sol et luna Domino Hymnum Benedicite stellae caeli Domino Benedicite imber et ros Domino Benedicite omnis spiritus Dei Domino Hymnum Benedicite ignis et aestus Domino Benedicite noctes et dies Domino Benedicite tenebrae et lumen Domino Hymnum Benedicite frigus et cauma Domino Benedicite pruina et nives Domino Benedicite fulgura et nubes Domino Hymnum Benedicat terra Domino Benedicite montes et colles Domino Benedicite omnia nascentia in terra Domino Hymnum Benedicite maria et flumina Domino Benedicite fontes Domino Benedicite cete et omnia quae moventur in aquis Domino Hymnum Benedicite omnes volucres caeli Domino Benedicite bestiae et universa pecora Domino Benedicite filii hominum Domino Hymnum Benedicat Israel Domino Benedicite sacerdotes Domini Domino Benedicite servi Domini Domino Hymnum Benedicite spiritus et animae iustorum Domino Benedicite sancti et humiles corde Domino Hymnum Benedicite Ananias Azarias Misael Domino Hymnum Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula |
Text Source | Dn 3,56-88a |
Remark | Non Vulgate text, refrains omitted |