Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Et facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus Et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer Et dixit ad me Fili hominis putasne vivent ossa ista Et dixi Domine Deus tu nosti Et dixit ad me Vaticinare de ossibus istis et dices eis Ossa arida audite verbum Domini Haec dicit Dominus Deus ossibus his Ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis Et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego Dominus Et prophetavi sicut praeceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam Et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant Et dixit ad me Vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum Haec dicit Dominus Deus A quatuor ventis veni spiritus et insuffla super interfectos istos et reviviscant Et prophetavi sicut praeceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde Et dixit ad me Fili hominis ossa haec universa domus Israel est Ipsi dicunt Aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscissi sumus Propterea vaticinare et dices ad eos Haec dicit Dominus Deus Ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israel Et scietis quia ego Dominus cum aparuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris popule meus et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci Dicit Dominus Deus omnipotens |
Text Source | Ez 37,1–14 |