Corpus Orationum

Moeller, Eugenius OSB – Clément, Ioannes Maria – Coppieters ‘t Wallant, Bertrandus: Corpus orationum.
Brepols, Turnhout 1993–2004. (Corpus Christianorum Series Latina 160 A–M)

4001a Omnipotens sempiterne deus ... possis audire.
Omnipotens sempiterne deus, qui nos idoneos non esse perpendis ad maiestatem tuam, sicut dignum est, exorandam, da sanctos martyres tuos pro nostris supplicare peccatis, quos digne possis audire.
4001b Omnipotens sempiterne deus ... indulgentiam largiaris.
Omnipotens sempiterne deus, qui nos idoneos non esse perpendis ad maiestatem tuam, sicut dignum est, exorandam, fac sanctas virgines tuas illam et illam pro nostris intervenire peccatis, quarum meritis nobis indulgentiam largiaris.
4002 Omnipotens sempiterne deus ... praesidio muniamur.
Omnipotens sempiterne deus, qui nos multiplici sanctorum tuorum festivitate laetificas, praesta, ut, quorum commemoratione gaudemus, praesidio muniamur.
4003 Omnipotens sempiterne deus ... excusatio mandatorum.
Omnipotens sempiterne deus, qui nos omni tempore tuis deditos vis esse mandatis, concede propitius, ut adventui domini possimus esse devoti, quibus illud est mysterium celebrandum, cui servit omnis excusatio mandatorum.
4004a Omnipotens sempiterne deus ... intercessoribus largiaris.
Omnipotens sempiterne deus, qui nos omnium apostolorum merita sub una tribuisti celebritate venerari, quaesumus, ut celerem nobis tuae propitiationis abundantiam, multiplicatis intercessoribus, largiaris.
4004b Omnipotens sempiterne deus ... intercessionibus largiaris.
Omnipotens sempiterne deus, qui nos omnium sanctorum merita sub una tribuisti celebritate venerari, quaesumus, ut desideratam nobis tuae propitiationis abundantiam, multiplicatis intercessionibus, largiaris.
4005 Omnipotens sempiterne deus ... laetemur adspectu.
Omnipotens sempiterne deus, qui nos omnium sanctorum tuorum multiplici facis sollemnitate gaudere, concede, quaesumus, ut, sicut illorum commemoratione temporali gratulamur officio, ita perpetuo laetemur adspectu.
4006 Omnipotens sempiterne deus ... beatitudine gaudere.
Omnipotens sempiterne deus, qui nos pia devotione sanctorum pastorum in hoc sacratissimum ovile congregasti, concede, quaesumus, eorum nos perpetua protectione ab omni adversitate defendi atque cum eis in aeternae vitae beatitudine gaudere.
4007a Omnipotens sempiterne deus ... gaudia consequamur.
Omnipotens sempiterne deus, qui nos pia devotione spiritalium pastorum in hoc sacratissimum fidei ovile congregasti, da, quaesumus, ut eum eisdem pastoribus vitae aeternae gaudia consequamur.
4007b Omnipotens sempiterne deus ... gaudia pervenire mereamur.
Omnipotens sempiterne deus, qui nos pia devotione beati Birini confessoris tui atque pastoris nostri in hoc sacratissimum ovile congregasti, concede, quaesumus, ut cum eodem pastore nostro ad caelestis vitae gaudia pervenire mereamur.
4008 Omnipotens sempiterne deus ... celeriter consequi mereamur.
Omnipotens sempiterne deus, qui nos sacramentorum tuorum participatione salubriter recreas, suscipe propitius preces nostras pro famulo tuo illo febricitante et concede propitius per intercessionem sancti martyris tui Sigismundi regis, ut, quae devota mente petimus, celeriter consequi mereamur.
4009 Omnipotens sempiterne deus ... tenere valeamus.
Omnipotens sempiterne deus, qui nos sacris festivitatibus huius diei interesse concedis, praesta, quaesumus, ut, intercedente beato Gregorio martyre tuo, supernae sollemnitatis gaudia tenere valeamus.
4010 Omnipotens sempiterne deus ... fictionibus illudamur.
Omnipotens sempiterne deus, qui nulli nos inferre mandasti, quod nobis non optamus inferri, praesta, quaesumus, ut nec fingamus aliis nec aliorum fictionibus illudamur.
4011 Omnipotens sempiterne deus ... ad praemium.
Omnipotens sempiterne deus, qui offerenda tuo nomini tribuis et oblata devotioni nostrae servitutis adscribis, quaesumus clementiam tuam, ut, quod praestas, unde sit meritum, proficere nobis largiaris ad praemium.
4012 Omnipotens sempiterne deus qui omnia ... inimicorum defendi.
Omnipotens sempiterne deus, qui omnia nutu creasti visibilia et invisibilia, da nobis in hac festivitate beati Ethelberti regis et martyris tui ab omnibus periculis inimicorum defendi.
4013 Omnipotens sempiterne deus ... rem manifesta.
Omnipotens sempiterne deus, qui omnia occulta praenoscis, exaudi orationem nostram et fac furem reverti cum re, quam fraudavit, ut manifestetur nobis, sicut manifestasti furtum Achan in Iericho, fiatque illi contrarium verbum dei et compulsus redeat nobisque ostendat, et, sicut te nihil latere potest, ita, domine, nobis hanc rem manifesta.
4014 Omnipotens sempiterne deus ... imitemur effectu.
Omnipotens sempiterne deus, qui paschale sacramentum in reconciliationis humanae foedere contulisti, da mentibus nostris, ut, quod professione celebramus, imitemur effectu.
4015 Omnipotens sempiterne deus ... munere congregetur.
Omnipotens sempiterne deus, qui paschale sacramentum quinquaginta dierum voluisti mysterio contineri, praesta, ut gentium facta dispersio divisione linguarum ad unam confessionem tui nominis caelesti munere congregetur.
4016 Omnipotens sempiterne deus ... mereamur et pacem.
Omnipotens sempiterne deus, qui paschalis sollemnitatis arcanum hodierni mysterii plenitudine perfecisti, da, quaesumus, ut, filii tuae adoptionis effecti, quam dominus noster Iesus Christus, ad te veniens, dereliquit, mereamur et pacem.
4017 Omnipotens sempiterne deus ... esse consortes.
Omnipotens sempiterne deus, qui per adventum unigeniti filii tui domini nostri Iesu Christi nova luce radiare dignatus es, concede nobis, ut, sicut eum per virginis partum in forma nostri corporis meruimus habere participem, ita et in regno gratiae eius mereamur esse consortes.
4018 Omnipotens sempiterne deus ... pertinere consortium.
Omnipotens sempiterne deus, qui per beatae Mariae virginis fecunditatem et partum salutem generis humani fieri voluisti, da nobis ita conceptionis eius hodierna die digne celebrare mysterium, ut ad incarnati filii, quem ipsa concepit et peperit, mereamur pertinere consortium.
4019 Omnipotens sempiterne deus ... indeficiens convertamur.
Omnipotens sempiterne deus, qui per beatam Perpetuam Africanum eius coniugem cum filio Nazario ad lucem fidei tuae gratiae dono convertisti, praesta, quaesumus, ut, relictis vitiorum tenebris, ad te, qui es lumen indeficiens, convertamur.
4020 Omnipotens sempiterne deus ... et aeterna.
Omnipotens sempiterne deus, qui per continentiam salutarem et corporibus mederis et mentibus, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut, pia ieiunantium deprecatione placatus, et praesentia nobis subsidia praebeas et aeterna.
4021 Omnipotens sempiterne deus ... effici mereamur.
Omnipotens sempiterne deus, qui per Gabrielem archangelum, regnis peccati deiectis, Christi unigeniti filii tui regnum cum iustitia sempiterna adduci prophetam docuisti Danielem, ut consummetur praevaricatio, finem accipiat peccatum et iniquitas deleatur, concede nobis interventu beatae Mariae matris Christi et sui divi nuntii Gabrielis archangeli ab omni praevaricatione et peccato mundari, quatenus, deleta omni iniquitate, eiusdem unigeniti filii tui et regni esse participes et coheredes effici mereamur.
4022 Omnipotens sempiterne deus ... errore subsequamur.
Omnipotens sempiterne deus, qui per gloriosa beati Benedicti abbatis exempla humilitatis triumphale nobis ostendisti iter, da, quaesumus, ut viam tibi placitae oboedientiae, qua venerabilis pater Benedictus illaesus antecedebat, nos, praeclaris eius meritis adiuti, sine errore subsequamur.
4023 Omnipotens sempiterne deus ... eorum precibus adiuvemur.
Omnipotens sempiterne deus, qui per gloriosa bella certaminis ad immortales triumphos martyres extulisti, da cordibus nostris dignam pro eorum commemoratione laetitiam, ut, quorum hic corpora pio amore amplectimur, eorum precibus adiuvemur.
4024 Omnipotens sempiterne deus ... desideriis anhelabat.
Omnipotens sempiterne deus, qui per os beati pontificis tui Gregorii eloquiorum tuorum addita revelasti, concede nobis aurern pectoris eius accommodare doctrinis, ut ad illam eius interventu pervenire mereamur patriam, ad quam ipse totis desideriis anhelabat.
4025 Omnipotens sempiterne deus ... pertingere mereamur.
Omnipotens sempiterne deus, qui per passionem unigeniti tui humanum genus redimere dignatus es et illius sepultura omnium fidelium sepulcra signasti, concede propitius, ut ad gloriam resurrectionis eiusdem pertingere mereamur.
4026 Omnipotens sempiterne deus ... ingredi mereantur.
Omnipotens sempiterne deus, qui per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum, devicta morte, reserasti, erige ad te corda credentium, ut omnes, in Christo renati ex aqua et spiritu sancto, regnum caelorum ingredi mereantur.
4027 Omnipotens sempiterne deus ... pertingere angelorum.
Omnipotens sempiterne deus, qui piissimi confessoris tui Ivonis membra beata demonstrasti populis Anglorum, concede familiae tuae, ipso intercedente, ad gaudium pertingere angelorum.
4028 Omnipotens sempiterne deus qui ... habere mereamur in caelis.
Omnipotens sempiterne deus, qui populo tuo beatum Wolfgangum confessorem tuum atque pontificem ad aeternae salutis ministerium constituisti, praesta, quaesumus, ut, quem doctorem vitae habuimus in terris, intercessorem apud te semper habere mereamur in caelis.
4029 Omnipotens sempiterne deus ... mereantur adscribi.
Omnipotens sempiterne deus, qui populum tuum quondam, Iordane transiecto, terram fecisti promissionis intrare, praesta, quaesumus, ut, significationis antiquae et veritatis patefactis mysteriis per sacramenta baptismatis, adoptionis tuae filii regno caelesti mereantur adscribi.
4030 Omnipotens sempiterne deus ... mortis auctori.
Omnipotens sempiterne deus, qui populum tuum unigeniti tui sanguine redemisti, solve opera diaboli, rumpe vincula peccati, ut, qui aeternam vitam in confessione tui nominis sunt adepti, nihil debeant mortis auctori.
4031 Omnipotens sempiterne deus qui primitias ... persecutoribus supplicavit.
Omnipotens sempiterne deus, qui primitias martyrum gloriosi levitae Stephani sanguine dedicasti, da nobis diem natalis eius honore praecipuo celebrare, quia non diffidimus eum fidelibus tuis specialiter suffragari, qui dominicae caritatis imitator etiam pro persecutoribus supplicavit.
4032 Omnipotens sempiterne deus ... etiam persecutoribus supplicavit.
Omnipotens sempiterne deus, qui primitias martyrum in sancti levitae Stephani sanguine dedicasti, tribue, quaesumus, ut pro nobis intercessor exsistat, qui pro suis etiam persecutoribus supplicavit.
4033 Omnipotens sempiterne deus ... intercessionibus liberemur.
Omnipotens sempiterne deus, qui prudentium lampadibus, oleo bonae conscientiae ornatis, lumen tuae claritatis infundis, concede propitius, ut beatae Brigidae virginis tuae, cuius natalicia colimus, a fatuarum consortio eius intercessionibus liberemur.
4034 Omnipotens sempiterne deus ... deficiamus adversis.
Omnipotens sempiterne deus, qui, quanto nos infirmiores esse praevidisti, tanto sanctorum martyrum copiosiori munivisti suffragio, da, ut, sub his defensoribus constituti, nec adigamur vitiis nec deficiamus adversis.
4035 Omnipotens sempiterne deus ... ut te solum diligere et caelestia regna te miserante
Omnipotens sempiterne deus, qui rectam et dignam vitam agere praecepisti sicque postulata impetrare posse dixisti et pro tuo nomine totius mundi oblectamenta postponere <docuisti, concede>, ut te solum diligere et caelestia regna, te miserante, valeamus intrare.
4036 Omnipotens sempiterne deus ... iugiter sentiamus.
Omnipotens sempiterne deus, qui respicis terram et facis eam tremere, parce metuentibus, propitiare supplicibus, ut, cuius iram, terrae fundamenta concutientem, expavimus, clementiam, contritiones eius sanantem, iugiter sentiamus.
4037a Omnipotens sempiterne deus ... pietatis acquirat.
Omnipotens sempiterne deus, qui resurgens a mortuis, passione cassata, potentiorem te tuis discipulis reddidisti, concede propitius, ut nos quoque maiestati tuae hoc paschale sacrificium in bonis operibus efficiat promptiores et gratiam tuae pietatis acquirat.
4037b Omnipotens sempiterne deus ... beneficia consequamur.
Omnipotens sempiterne deus, qui, resurgens a mortuis, passione cassata, potentiorem te tuis discipulis reddidisti, concede propitius, ut nos quoque, maiestatis tuae mysteria celebrantes, praesentiae divinae beneficia consequamur.
4038 Omnipotens sempiterne deus ... consolationibus sociari.
Omnipotens sempiterne deus, qui sacra beati protomartyris tui Stephani membra fidelibus tuis hodierna die revelare voluisti, concede intercessionis eius auxilio nos ab instantibus tribulationibus liberari et futuris consolationibus sociari.
4039 Omnipotens sempiterne deus ... dignanter infunde.
Omnipotens sempiterne deus, qui salvas omnes et neminem vis perire, aperi fontem benignitatis tuae et terram aridam aquis fluenti caelestis dignanter infunde.
4040a Omnipotens sempiterne deus ... confessione mereamur.
Omnipotens sempiterne deus, qui sanctis tuis non solum credere in filium tuum sed etiam pro eodem pati posse donasti, nostrae quoque fragilitati divinum praetende subsidium, ut misericordiam sempiternam, pro qua illi felices animas exhalarunt, nos saltem sincera confessione mereamur.
4040b Omnipotens sempiterne deus ... professione mereamur.
Omnipotens sempiterne deus, sancto Leodegario sacerdote et martyre tuo intercedente, cuius hodie natalitium celebramus, nostrae quoque fragilitati divinum praetende subsidium, ut misericordiam sempiternam, pro qua ille felix animam exhalavit, nos saltem sincera professione mereamur.
4041 Omnipotens sempiterne deus ... veniam consequamur.
Omnipotens sempiterne deus, qui sancto Cyrico et matri eius Iulittae una cum sociis in passione largitus es, ut omnia tormentorum genera viriliter superarent et pro persecutoribus supplicarent, pietatem tuam suppliciter deprecamur, ut, dum illorum gloriosam passionem recolimus, pacis securitatem et peccatorum veniam consequamur.
4042 Omnipotens sempiterne deus ... adipisci mereamur.
Omnipotens sempiterne deus, qui sancto Gregorio summi pontificatus officium contulisti, concede propitius, ut illius suffragio a delictorum nostrorum nexibus absolvamur et gratiam tuae opitulationis adipisci mereamur.
4043 Omnipotens sempiterne deus ... sequamur auxilio.
Omnipotens sempiterne deus, qui sanctorum martyrum confessionibus ecclesiae tuae sacrum corpus exornas, da nobis, quaesumus, ut et doctrinis eorum tibi placentia et pio sequamur auxilio.
4044 Omnipotens sempiterne deus ... confessionis exemplis.
Omnipotens sempiterne deus, qui sanctorum tuorum nos intercessione custodis, praesta, ut, quorum fovemur meritis, proficiamus piae confessionis exemplis.
4045 Omnipotens sempiterne deus qui sanctorum ... persecutoribus supplicavit.
Omnipotens sempiterne deus, qui, sanctorum virtute multiplici ecclesiae tuae sacrum corpus exornans, primitias martyrum gloriosi levitae Stephani sanguine dedicasti, da nobis diem natalis eius honore praecipuo celebrare, quia non diffidimus eum fidelibus tuis specialiter suffragari, qui dominicae caritatis imitator etiam pro persecutoribus supplicavit.
4046 Omnipotens sempiterne deus qui ... precibus adiuvemur in caelis.
Omnipotens sempiterne deus, qui sanctum Blasium martyrem tuum atque pontificem iri agone certaminis tuo amore roborasti, adsis ecclesiae tuae precibus et da, ut, cuius triumphum recolimus in terris, eius precibus adiuvemur in caelis.
4047 Omnipotens sempiterne deus ... misericordiam transferatur.
Omnipotens sempiterne deus, qui secundum magnam misericordiam tuam peccata paenitentium deles et in te sperantibus celeri pietate succurris, famulo tuo illi, quaesumus, remissionem omnium tribue peccatorum et vota placatus assume; renova in eo, piissime pater, quidquid terrena fragilitate corruptum est, quidquid diabolica immissione violatum; miserere, domine, gemituum eius, miserere lacrimarum, ut de maerore in gaudium per tuam misericordiam transferatur.
4048 Omnipotens sempiterne deus ... in regno.
Omnipotens sempiterne deus, qui, sedatis leonum cruentis faucibus, famulum tuum Danielem illaesum conservare dignatus es quique eorum dentibus eos ad devorandum tradidisti, qui prophetam tuum falsis assertionibus exstinguere nitebantur, da ecclesiae tuae de tanto gaudere patrono, quem caeli participem fecisti esse in regno.
4049 Omnipotens sempiterne deus ... adipisci consortium.
Omnipotens sempiterne deus, qui semper es mirabilis in tuorum commemoratione sanctorum, pietatem tuam humiliter imploramus, ut preces nostras et hostias, quas in honorem et venerationem dei genitricis Mariae sanctorumque apostolorum, martyrum, confessurum ae virginum atque omnium electorum tuorum tuae pietati devote offerimus, placide ac benigne suscipias concedasque nobis obtentu, illorum, ut et peccatorum remissionem et supernorum civium mereamur adipisci consortium.
4050 Omnipotens sempiterne deus ... recuperetur aeternitas.
Omnipotens sempiterne deus, qui sic hominem condidisti, ut, meliorem, temporalibus beneficiis competenter instructum, ad caelestia dona provehis, praesta, quaesumus, ut, sicut per illicitos appetitus de indultae beatitudinis regione decidimus, sic per alimoniam, tuo munere distributam, et transitoria sustentetur humanitas et amissa recuperetur aeternitas.
4051 Omnipotens sempiterne deus ... dona subiecti.
Omnipotens sempiterne deus, qui superbis resistis, et gratiam praestas humilibus, tribue, quaesumus, ut non indignationem tuam provocemus, elati, sed propitiationis tuae capiamus dona, subiecti.
4052 Omnipotens sempiterne deus ... pro delictis.
Omnipotens sempiterne deus, qui tanta tibi caritate beatum Andream apostolum vinxisti, ut tuo auxilio mundi vinceret fluctus, carnis contereret motus nitentisque gladii non paveret adsultos, quem crux elevata suscepit humilem, ut restitueret triumphantem, pacifica, quaesumus, hanc familiam, eius sollemnitati collectam, ut, dum praebet oscula proximis, indulgens laedentibus, veniam obtineat pro delictis.
4053a Omnipotens sempiterne deus ... mereamur consequi.
Omnipotens sempiterne deus, qui terrenis corporibus verbi tui veritatem per venerabilem Mariam coniungi voluisti, petimus immensam clementiam tuam, ut, quod in eius veneratione deposcimus, te propitiante, mereamur consequi.
4053b Omnipotens sempiterne deus ... propitiante consequi mereamur.
Omnipotens sempiterne deus, qui terrenis corporibus verbi tui veritatem [filii unigeniti] per venerabilem ac gloriosam semperque virginem Mariam ineffabili mysterio coniungere voluisti, petimus immensam clementiam tuam, ut, quod in eius veneratione deposcimus, te propitiante, consequi mereamur.
4054 Omnipotens sempiterne deus qui ... sed indulgentiam sentiamus.
Omnipotens sempiterne deus, qui timore sentiris, dilectione coleris, confessione placaris, misericordiam tuam effunde supplicibus, ut, qui de meritorum qualitate diffidimus, non iudicium tuum sed indulgentiam sentiamus.
4055 Omnipotens sempiterne deus ... cooperire digneris.
Omnipotens sempiterne deus, qui tua ineffabili bonitate sanctissimum corpus beatae Barbarae virginis et martyris tuae, ab impiis denudatum, ne ab eis videretur, per sanctos angelos tuos tegi fecisti, sic tua melliflua caritate omnium peccatorum multitudinem cooperire digneris.
4056 Omnipotens sempiterne deus ... salutis accedant.
Omnipotens sempiterne deus, qui tuae mensae participes a diabolico iubes abstinere convivio, da, quaesumus, plebi tuae, ut, gustu mortiferae profanitatis abiecto, puris mentibus ad epulas aeternae salutis accedant.
4057 Omnipotens sempiterne deus ... praesentia nuntiati.
Omnipotens sempiterne deus, qui tuis fidelibus contulisti, ut ille, quo inter natos mulierum nullus est maior, oriretur et unigeniti tui gloriosus praecursor exsisteret, providentiae tuae munus exsequere, ut, quae manifestavit testificatio nuntii, impleat praesentia nuntiati.
4058 Omnipotens sempiterne deus ... beatitudinis gaudia.
Omnipotens sempiterne deus, qui unigeniti praecursorem filii tui sanctum Ioannem hodierna die nasciturum angelico oraculo declarasti, concede familiae tuae piae effectum devotionis, ut, quae eius annua recolit festa, praesentis vitae assequatur pacis incrementa futuraeque beatitudinis gaudia.
4059 Omnipotens sempiterne deus qui ... est nostra substantia.
Omnipotens sempiterne deus, qui unigenito tuo novam creaturam nos tibi esse fecisti, custodi opera misericordiae tuae et ab omnibus nos maculis vetustatis emunda, ut per auxilium gratiae tuae in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia.
4060 Omnipotens sempiterne deus ... mereamur videre.
Omnipotens sempiterne deus, qui unigenitum tuum post resurrectionem suam primum beatae Mariae Magdalenae manifestasti, quaesumus, ita ad amorem tuum nos accende, ut deum, quem amavit, totis viribus amando securi mereamur videre.
4061 Omnipotens sempiterne deus ... confessione thesaurus.
Omnipotens sempiterne deus, qui verbi tui incarnationem praeclari testimonio sideris indicasti, quod videntes magi oblatis maiestatem tuam muneribus adorarunt, concede, ut semper in mentibus nostris tuae appareat stella iustitiae et noster in tua sit confessione thesaurus.
4062 Omnipotens sempiterne deus ... regna perducas.
Omnipotens sempiterne deus, qui vitam beati antistitis tui Leudegarii martyris per istius saeculi aerumnas transire iussisti, cuius annua festa devota mente celebramus, quaesumus, ut per eius intercessionem plebem, tuae clementiae famulantem, ita in praesenti foveas, ut ad caelestia regna perducas.
4063 Omnipotens sempiterne deus ... proveniat gaudiorum.
Omnipotens sempiterne deus, qui vitam humani generis, pro nobis filio tuo moriente, salvasti, praesta, quaesumus, ut in hac populi tui devotione fructus proveniat gaudiorum.
4064 Omnipotens sempiterne deus ... veniam consequantur.
Omnipotens sempiterne deus, qui vivorum dominaris simul et mortuorum omniumque misereris, quos tuos fide et opere futuros esse praenoscis, te suppliciter exoro, ut, pro quibus effundere preces decrevi quosque vel praesens adhuc saeculum in carne retinet vel futurum, iam exutos corpore, suscepit, pietatis tuae clementia delictorum suorum veniam consequantur.
4065 Omnipotens sempiterne deus ... misericorditer dirigendo.
Omnipotens sempiterne deus, redemptor animarum salvandarum et pretium redemptionis generis humani, miserere clementer animae famuli tui illius et, quidquid in eo vitiorum, fallente diabolo, et propria iniquitate contraxit, tu pius et misericors abluas indulgendo et terram, quam sanguine proprio tuo dedicasti, de manibus inimicorum crucis eripias, vota filiorum Israel, ad eius liberationem instantium, in viam salutis aeternae misericorditer dirigendo.
4066 Omnipotens sempiterne deus ... feliciter introire.
Omnipotens sempiterne deus, respice propitius ad preces ecclesiae tuae et da nobis fidem rectam, spem certam, caritatem perfectam, humilitatem veram; concede nobis, domine, ut sit in nobis simplex affectus, patientia fortis, oboedientia perseverans, pax perpetua, mens pura, rectum et mundum cor, voluntas bona, conscientia sancta, compunctio spiritalis, virtus animae, vita immaculata, consummatio irreprehensibilis, ut, viriliter currentes, in tuum regnum mereamur feliciter introire.
4067 Omnipotens sempiterne deus ... muniatur suffragiis.
Omnipotens sempiterne deus, respice propitius oblationem populi tui, quam offert tuae maiestati in honorem sanctae Brigidae virginis tuae, ut, qui hodie eius transitum laudat in terris, eius quoque iri superni poli sede muniatur suffragiis.
4068 Omnipotens sempiterne deus ... pietate devotum.
Omnipotens sempiterne deus, respice propitius, preces nostras pro anima famuli tui illius, qui ecclesiis tuis eleemosynas tribuit; fac eum praemio beatum, quem fecisti pietate devotum.
4069 Omnipotens sempiterne deus ... haec operetur.
Omnipotens sempiterne deus, respice propitius super , hunc famulum tuum illum, qui in pauperes tuos operatur; virtute custodi, potestate tuearis, ut per multa curricula annorum laetus tibi in pauperes tuos haec operetur.
4070 Omnipotens sempiterne deus ... hostibus fortiores.
Omnipotens sempiterne deus, romani nominis defende rectores, ut, in tua dextera confidentes, fiant cunctis hostibus fortiores.
4071 Omnipotens sempiterne deus ... nec fraude.
Omnipotens sempiterne deus, romanis auxiliare principibus, ut, tua virtute roboratis, omnis hostilitas nec viribus possit praevalere nec fraude.
4072 Omnipotens sempiterne deus ... referant actionem.
Omnipotens sempiterne deus, salus aeterna credentium, exaudi nos pro famulis tuis illis, pro quibus misericordiae tuae imploramus auxilium, ut, reddita sibi sanitate, gratiarum tibi in ecclesia tua referant actionem.
4073 Omnipotens sempiterne deus sensibus ... propensius caelestia meditemur.
Omnipotens sempiterne deus, sensibus nostris propitiatus intende, ut, a terrenis delectationibus abstinentes, propensius caelestia meditemur.
4074 Omnipotens sempiterne deus sollemnitatem ... credentium vota perficias.
Omnipotens sempiterne deus, sollemnitatem diei huius propitius intuere et ecclesiam tuam intercessione beati Martini pontificis atque confessoris tui continua fac celebritate gaudere omniumque in te credentium vota perficias.
4075 Omnipotens sempiterne deus ... propitius exaudias.
Omnipotens sempiterne deus, te deprecor, ut aurem misericordiae tuae pandas postulanti famulo tuo illi; eius precibus adsis propitius; auge illi fidem, salutem ac pacem et eius peccata propitius dimitte acceptaque sint tibi vota eius, ut oblationem, quam tibi offert, acceptabiliter suscipias et sanctorum tuorum intercessionibus petitiones eius adimpleas; in cunctis, quibus tibi postulat, propitius exaudias.
4076 Omnipotens sempiterne deus ... misericordiam consequantur.
Omnipotens sempiterne deus, te supplices deprecamur, ut caelestem benedictionem atque sanctificationem super nos illustrare digneris; sint oculi tui aperti super plebem istam et super universum populum tuum; exaudi preces nostras; conserva iustos, parce peccatoribus, iustifica paenitentes, sana languidos, visita infirmos, subveni egenis, succurre captivis, require errantes, libera tribulatos, eripe oppressos, consolare afflictos, ut omnes in suis necessitatibus, in quocumque loco maiestatem tuam imploraverint, tuam misericordiam consequantur.
4077 Omnipotens sempiterne deus ... maiora devotis.
Omnipotens sempiterne deus, tota nos ad te mente converte, ut, qui talia dona praestas immeritis, praebeas maiora devotis.
4078 Omnipotens sempiterne deus ... praemia perveniant.
Omnipotens sempiterne deus, totifex et totiger angelicarum superni populi phalangum, alto caelorum throno sederis, cernens et regens cuncta, cui nihil incognita in caelo et in terra, in cuius conspectu contremiscunt tartara tellusque tremit quassata, subnixe rogamus pro fratribus nostris illis, ut, acceptis bonis, perseverent illaesi, huius vitae iter peragant, nec in dextera nec in laeva devient, te tuente, prospera agant, impedimenta mundi nihil praepediant, sub tuae defensionis testitudine insidiis inimici tui permaneant, te miserante, fragili in corpore quamdiu subsistant, devote et probabiliter usque ad diem obitus vivant, ad regni tui praemia perveniant.
4079 Omnipotens sempiterne deus ... placiturus aetatem.
Omnipotens sempiterne deus, totius conditor creaturae, preces nostras clementer exaudi et annos famulis tui illius, quem de maternis visceribus in hanc vitam prodire iussisti, prosperos plurimosque largire, ut omnem tibi exigat placiturus aetatem.
4080 Omnipotens sempiterne deus ... adiuvante pervenire mereamur.
Omnipotens sempiterne deus, tribue nobis famulis tuis per intercessionem sancti Sampsonis episcopi poscentibus peccatorum veniam, quaerentibus salutis viam, pulsantibus aperire regni caelestis aulam, ut ad aeternam maiestatis tuae habitationem, te adiuvante, pervenire mereamur.
4081 Omnipotens sempiterne deus ... cordibus teneamus.
Omnipotens sempiterne deus, tribue nobis famulis tuis, ut, sicut martyres tui ad bravium supernae vocationis tetenderunt, ita nos, superato hoste, victoriam consequamur et pacem, quam in labiis oris exsequimur, immaculatis cordibus teneamus.
4082a Omnipotens sempiterne deus tribue ... est nostra substantia.
Omnipotens sempiterne deus, tribue nobis munere festivitatis hodiernae, ut illuc filiorum tuorum dirigatur intentio, quo in tuo unigenito tecum est nostra substantia.
4082b Tribue quaesumus omnipotens deus ut munere festivitatis ... nostra substantia.
Tribue, quaesumus, omnipotens deus, ut munere festivitatis hodiernae illuc filiorum tuorum dirigatur intentio, quo in tuo unigenito tecum est nostra substantia.
4083 Omnipotens sempiterne deus ... possint obsequia.
Omnipotens sempiterne deus, tribue nobis semper et ubique sacratissimis gloriosi pontificis tui Syri muniri suffragiis, ut, eius opitulantibus meritis, famulatus nostri placere tibi possint obsequia.
4084 Omnipotens sempiterne deus ... indulgentiam consequi mereamur.
Omnipotens sempiterne deus, trina maiestas et una deitas, qui in Trinitate permanes et in unitate semper consistis, praesta, quaesumus, ut, qui peccatorum nostrorum pondere praegravamur, celerem indulgentiam consequi mereamur.
4085 Omnipotens sempiterne deus ... patrocinio suffragante.
Omnipotens sempiterne deus, tua nobis, quaesumus, indulgentiae dona largire, ut, quos gloriosissimi martyris tui Romani festivitate iucundos efficis, continua veneratione ipsius ad te semper sublevemur patrocinio suffragante.
4086 Omnipotens sempiterne deus ... pervenire valeamus.
Omnipotens sempiterne deus, tuorum lumen sanctorum adesto piis ecclesiae tuae precibus et beati Botulfi confessoris tui atque abbatis ubique proiectione conserva propitius, ut, cuius merita, recolimus, intercessione suffulti, ad superna gaudia, te adiuvante, pervenire valeamus.
4087 Omnipotens sempiterne deus ... te precibus adiuvemur.
Omnipotens sempiterne deus, virtutum largitor sanctarum, annue plebi tuae, ut, qui annua beatae virginis tuae Petronillae sollemnia, celebramus, eius semper et fidei integritate roboremur et piis apud te precibus adiuvemur.
4088 Omnipotens unigenite Christe ... turbines gubernemur.
Omnipotens unigenite Christe, filius dei patris, qui tam viris quam feminis tropheo das triumphare certaminis, cum et in illis virile robur in certamine adiuvas et in his minus valentem corporis fragilitatem exaltas, ut in hoc per te validus sexus valeat, quod infirmus, praesta nobis humillimis servulis tuis, ut hae virgines, quae sibi apud te obtinuerunt victoriae palmam, delictorum nobis impetrent veniam et, quae iam suo sunt candidatae martyrio, delinquentes muniant niveo castitatis umbraculo et, quae tuo sunt indissolubiliter copulatae amori, indisrupta soliditate nos tibi copulent fidei, ut, qui earum passionis diem integra devotione suscipimus, ipsarum obtentu inter mundi huius procellas et turbines gubernemur.
4089 Omnipotens unigenite filius ... gloria sempiterna.
Omnipotens unigenite filius dei patris, qui, ad corroborandam fidem martyrum tuorum Valeriani, Tiburtii et Caeciliae, splendificos adspectus angelicos destinasti ad terras, per quos illis concretas liliorum ac rosarum floribus destinasti coronas, tu nos, iisdem intervenientibus apud te, et vinculis piaculorum absolve et donis spiritalibus reple, ut, sicut illi te, tua gratia praecedente, martyrium ambiendo, secuti sunt, ita nos, eadem praecedente atque subsequente, et hic adipiscamur paenitentiae fructum et post consortium beatorum, ut sine intermissione indulgeas miseris, cum nihil excusas beatis; ut iustifices paenitentes, cum pro peccatoribus exaudieris martyres exorantes, ut illorum consortio adunemur in caelis, quorum hic obsequimur patrociniis, quo possit nobis tunc cum iisdem socia esse laetitia, cum eos viderimus in gloria sempiterna.
4090 Omnipotentem ac misericordem ... per haec sacrae oblationis libamina vel tolerabiliora fiant
Omnipotentem ac misericordem dominum, fratres dilectissimi, qui habet potestatem mortificare et iterum vivificare, deducere ad inferos et reducere et vocat ea, quae non sunt, tamquam ea, quae sunt, cuius potestas in caelo et in terra, in mare et inferis plene assistit, hunc humiliter trementerque deprecemur pro anima famuli tui illius, quem dominus vocavit de praesenti saeculo et forsitan ob gravitatem criminum non meretur gloriam, <ut> per haec sacrae oblationis libamina vel tolerabiliora fiant ipsa tormenta.
4091 Omnipotentem deum ac ... intercessione sanctificet.
Omnipotentem deum ac dominum nostrum, fratres carissimi, deprecemur, ut hodierna sollemnia, quae pro natale beatissimi apostoli et martyris sui Andreae suscepimus, sibi ipse commendet ac, sicut illi, hodie ob praedicationem verbi sui capto inter vincula carceris, flagella et crucis nece affuit et de triumpho nobili coronam dedit, ita interventu eius nobis, in se credentibus, qui pressuris huius mundi et insidiis inimici fatigamur, in omnibus temptationibus adesse ac misericordiam largiri dignetur et offerentium ac pausantium, quae recitata sunt, nomina apostoli sui intercessione sanctificet.
4092 Omnipotentem deum nostrum ... placabili oculi sui intentione respexerit votum ipsius eius orationi accommodet et libens
Omnipotentem deum nostrum fusis precibus exoramus, fratres carissimi, pro famulo suo illo, votum optabile desideranti, ut ei impleat petitionis effectum, preces eius exaudiat, desideria compleat, vota suscipiat et propitius peccata dimittat, ut, dum pietatis intuitu <et> placabili oculi sui intentione respexerit votum ipsius, eius orationi accommodet et libens suscipiat preces.
4093a Omnipotentem deum qui ... conferat medicinam.
Omnipotentem deum, qui per sanctos apostolos et martyres suos diversa sanitatum dona largitur, fratres dilectissimi, deprecemur, ut huic servo suo illi, qui typi quartani vexatione fatigatur, fidelis famuli sui Sigismundi precibus clementer occurrat et, dum nobis illius patefacit merita, isti conferat medicinam.
4093b Omnipotens sempiterne deus ... conferas medicinam.
Omnipotens sempiterne deus, qui per sanctos apostolos et martyres tuos diversa sanitatum dona largiris, te suppliciter deprecamur, ut huic servo tuo illi, qui typi quartani vexatione fatigatur, fidelis famuli tui Sigismundi precibus clementer occurras et, dum nobis illius patefacis merita, isti conferas medicinam.
4093c Omnipotens sempiterne deus ... revocare digneris.
Omnipotens sempiterne deus, qui per sanctos apostolos et martyres tuos diversa sanitatum dona largiri dignatus es, da, quaesumus, ut famulum tuum illum, qui a febrium vexatione fatigatur, per intercessionem famuli tui Sigismundi regis et martyris tua medicina erigas ad salutem et ad sanitatem pristinam revocare digneris.
4094 Omnipotentem deum universitatis ... remedium sempiternum.
Omnipotentem deum, universitatis auctorem, suppliciter exoramus, ut spirituale sacrificium, quod in honorem sancti patricii offerimus, fiat nobis remedium sempiternum.
4095 Omnipotentiam tuam domine ... heredes constituas.
Omnipotentiam tuam, domine Iesu Christe, apud quem multae sunt mansiones, imploramus, ut animas et spiritus famulorum tuorum illorum ab aestuantis ignis ardoribus eruas atque in loco lucis et refrigerii, dimisso crimine, heredes constituas.
4096 Omnipotentiam tuam domine ... fructibus gratiores.
Omnipotentiam tuam, domine, prompta mente laudantes, ieiunia tibi sacrata deferimus, ut, dum grati de perceptis exsistimus, efficiamur (de) percipiendis fructibus gratiores.
4097 Omnipotentiam tuam quaesumus ... insignia maiestatis.
Omnipotentiam tuam, quaesumus, domine, sanctus tuus ille interventor exoret, ut eius meritis hanc ecclesiam deputatam clementer illustres, quoniam, quidquid sanctis honoris impenditur, tuae respicit insignia maiestatis.
4098 Omnis a nobis ... mysteria celebremus.
Omnis a nobis, te, domine, expiante, pravitas humana discedat, ut puris sensibus et mentibus tua mysteria celebremus.
4099 Omnium nos domine ... concesseris adiuvari.
Omnium nos, domine, sanctorum tuorum foveant continuata praesidia, quia non desinis propitius intueri, quos talibus auxiliis concesseris adiuvari.
4100 Omnium nostrum domine ... misericordiam sentiamus.
Omnium nostrum, domine, quaesumus, ad te corda converte, ut, ab his, quibus offenderis, abstinentes, non iracundiam tuam sed misericordiam sentiamus.
4101 Omnium nostrum domine ... dignatione firmentur.
Omnium nostrum, domine, quaesumus, hostias propitius intuere, ut et, quod actum est per obsequium deputatum, et fidelium vota populorum tua potius dignatione firmentur.
4102 Omnium quaesumus domine ... sempiterna concede.
Omnium, quaesumus, domine, sanctorum tuorum supplicatio placatus, et veniam nobis tribue et remedia sempiterna concede.
4103 Omnium sanctorum intercessionibus ... accipere peccatorum.
Omnium sanctorum intercessionibus, quaesumus, domine, gratia tua nos semper protegat et christianis fidelibus, viventibus atque defunctis, misericordiam ubique praetende, ut viventes, ab omnibus impugnationibus defensi, tua opitulatione salventur et defuncti remissionem suorum omnium mereantur accipere peccatorum.
4104a Omnium virtutum deus bonorumque largitor da quaesumus ut beati apostoli tui Andreae ... desiderata praesidia.
Omnium virtutum, deus, bonorumque largitor, da, quaesumus, ut beati apostoli tui Andreae semper nobis adsint et honoranda sollemnia et desiderata praesidia.
4104b Omnium virtutum deus bonorumque largitor da quaesumus ut beatissimorum martyrum tuorum illius ... desiderata praesidia.
Omnium virtutum, deus, bonorumque largitor, da, quaesumus, ut beatissimorum martyrum tuorum illius et illius semper nobis sint et honoranda sollemnia et desiderata praesidia.
4105 Operis tui deus ... aucta praesidiis.
Operis tui, deus, initiator et custos, suscipe gratiarum propitius actionem, quod, anni cursu remeante, votiva recolimus sumptae primordia dignitatis, ut, quae tuis sunt principiis instituta, tuis regantur aucta praesidiis.
4106 Opitulare Iesu precibus ... sudario adversantis.
Opitulare Iesu, precibus supplicantium et fletus lugentium verte in gaudium. Ipsi etenim ad te, domine, cum Martha clamamus, ut adsis nobis semper praesentia deitatis, ne umquam decidamus sub pressura damnationis. Iam solve, Christe, nostrorum pedum ligamenta facinoris, ut et manus nostrae, resolutae, restituant tibi sacrificium laudis et os nostrum, in decantando tibi, non obstrudatur sudario adversantis.
4107 Opus misericordiae tuae ... transferatur Abrahae.
Opus misericordiae tuae est, sancte pater, omnipotens aeterne deus, rogare pro aliis, qui nobis non sufficimus; suscipe, domine, animam servi tui illius, revertentem ad te; adsit ei angelus testamenti tui Michael; libera eam, domine, de principibus, tenebrarum et de locis poenarum, ne iam ullis primae nativitatis vel ignorantiae confundatur erroribus; agnoscatur a tuis et misericordia bonitatis tuae ad Iocum refrigerii et quietis in sinu transferatur Abrahae.
4108 Oramus indefessis precibus ... inexstinguibili caritate.
Oramus indefessis precibus omnipotentiam tuam, deus, sancte pater, omnipotens, ut repleas nos munere unigeniti tui, gaudii inenarrabili, visitatione ac vivificatione tui atque eius spiritus sancti, ut, quos creasti vel redemisti per filium, perficere digneris per spiritum sanctum. Non quod seiuncta vel dissimilis sit tuae operatio Trinitatis, sed quod personarum exsistentium evidenter appareat inconfusa unius aequalitas deitatis.
Hac igitur te, deus omnipotens, inspirationis tuae confessione manifestum fidelibus impende propitium, daemonibus exerce terrificum, persequentibus obvium, paenitentibus placabilem, peccatoribus patientem, haereticis convictorem, custodem virginibus, defensorem viduis, orphanis protectorem, oppressis vindicem, consolatorem maestis, dubiis ducatorem.
Sit nobis in eo indeficiens consolatio, in quo tibi filioque tuo est indivisa coniunctio et immensurabilis plenitudo sanctisque omnibus inexpugnabilis fortitudo; tamque certa nobis sit de tua gubernatione fiducia, ne umquam se sentiat anima muniminis tui praesidio destituta. Ita vigore tuo nostra adversus diabolum fragilitas muniatur, ne ullatenus in certamine superetur. Sic corda te scientium posside, sic conscientiam rege, ut et consilio providi efficiamur et opere probi et prudentes sermone et ferventes inexstinguibili caritate.
4109a Oramus te domine ... deputare digneris.
Oramus te, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, pro spiritibus famulorum tuorum, qui de huius saeculi aerumnosa peregrinatione pro defensione catholicae ecclesiae migraverunt, ut eos in locum lucis et refrigerii propitius deputare digneris.
4109b Oramus te domine ... adstare concedas.
Oramus te, domine, sancte pater, aeterne omnipotens deus, pro spiritu et anima famuli tui illius, ut eum in locum lucis et refrigerii propitius deputare digneris, ut, cum dies resurrectionis advenerit, per hanc sanctam communionem non cum impiis et peccatoribus sed cum sanctis et electis tuis tibi eum adstare concedas.
4110 Oramus te pater ... corona caelestis.
Oramus te, pater sancte, ut nos servos tuos beatissimi martyris tui illius iubeas esse consortes, in confessione participes, in.fide stabiles, in persecutione firmos, in tribulatione patientes, in consummatione victores, ut, si nos dies persecutionis invenerit, iungat consummatio virtutum, pars praemiorum et corona caelestis.
4111 Orationes nostras propitiatus ... valeant exstingui.
Orationes nostras propitiatus respice, omnipotens deus, et produc de oculis nostris lacrimarum flumina, quibus debita flammarum incendia valeant exstingui.
4112 Oremus carissimi pro ... temporalibus sempiterna
Oremus, carissimi, pro fratribus nostris, qui offerunt deo nostro spiritalia munera, petentes, ut oblationes eorum accepto ferre dignetur. Restituat illis pro modicis <magna, pro terrenis caelestia, pro temporalibus sempiterna>.
4113 Oremus fratres carissimi ... refrigerare dignetur.
Oremus, fratres carissimi, pro caris nostris illis, qui iam in dominica pace praecesserunt, quos finis debitus et ordo transmigrationis conclusit, ut deus omnipotens, pater domini nostri Iesu Christi, iubeat carnem animamque et spiritum eorum suscipi in locum lucis, in partem refrigerii, in sinibus Abrahae et Isaac et Iacob; dimittat quoque eis, quidquid incongrue per ignorantiam atque, subripiente inimico, peccaverunt, et spiritu oris sui eos refrigerare dignetur.
4114 Oremus fratres carissimi ... beatitudinem largiatur.
Oremus, fratres carissimi, ut haec oblatio nostra accepta sit domino et, quos in honorem summi sacerdotis sui Germani episcopi videt esse devotos, ita sibi beneplacitos esse concedat, ut defunctorum spiritibus et requiem tribuat et beatitudinem largiatur.
4115 Oremus pro his ... exaudire dignetur.
Oremus pro his, qui offerunt munera domino deo nostro sacrosancta spiritalia pro se et pro caris suis et pro spiritibus carorum suorum in commemorationem sanctorum martyrum, ut dominus deus noster preces illorum clementer exaudire dignetur.
4116 Ostende nobis domine ... dona concede.
Ostende nobis, domine, misericordiam tuam et salutaris tui dona concede.
4117 Ostende omnipotens deus ... et moreris.
Ostende, omnipotens deus, gratiam, agnosce doctrinam; tu es mysterium pro salute, tu praemium; doce perseverantiam, cum docueris disciplinam, ut in hac oblatione nos liberes qui pro occidentibus et moreris.
4118 Pace tua domine ... expiationem facinoris.
Pace tua, domine, poscimus, muniantur intima pectoris nostri, quae et ieiunantibus fiat in permixtionem sanctificationis et non ieiunantibus maneat in expiationem facinoris.
4119 Pacis tuae deus ... opere praedicemus.
Pacis tuae, deus, nobis largire donaria, qui in sancto Cypriano martyre tuo tantam tribuisti scientiae gratiam. Reple nos fructu tuae dulcedinis, qui os eius caelestibus replesti doctrinis. Da in nobis abundantiam boni, qui in illo contulisti scientiam tui, ut, sicut ille praedicata verbis sanguinis effusione complevit, ita nos ea, quae de tua pace scimus, non solum verbo sed et opere praedicemus.
4120a Pacem nobis tribue domine mentis ... invisibiles excludantur.
Pacem nobis tribue, domine, mentis et corporis, ut nostrae fragilitati et manifesti subiciantur hostes et invisibiles excludantur.
4120b Pacem nobis tribue domine quaesumus ... invisibiles excludantur.
Pacem nobis tribue, domine, quaesumus, mentis et corporis, ut per ieiunium nostrae fragilitatis et manifesti subiciantur hostes et invisibiles excludantur.
4121 Pacem tuam de ... semper habere.
Pacem tuam de caelis, Christe, tribue nobis et tua pax sit semper in nobis, ut, emundati a peccatis nostris, in perpetuum mereamur tuam pacem semper habere.
4122 Pacem tuam domine ... cordibus nostris.
Pacem tuam, domine, de caelo da nobis et posside nos, ut non haereat in visceribus nostris fraudulentus osculus proditoris sed pax illa, quam tuis reliquisti discipulis, semper illibata permaneat in cordibus nostris.
4123 Pacem tuam domine ... in aevum.
Pacem tuam, domine, nostris illabere pectoribus, qui beatum martyrem tuum Leudegarium, in hoc saeculo commorantem per pacis studium, hodie in caelestem aulam suscepisti; nobis quoque peccatoribus pacis vinculum et caritatis studium, eius meritis suffragantibus, largiri iubeas in aevum.
4124 Pacem tuam domine ... digneris propitius.
Pacem tuam, domine, quam commendasti tuis apostolis, concede nobis servandam miseris servis tuis et, quia tuum est praeceptum, ut nos invicem diligamus, quaesumus te, ut hoc sacrificium suscipias pius, et famulos tuos illos, pro quibus offertur, a cunctis angustiis et tribulationibus eripere digneris propitius.
4125 Pacem tuam nostris ... conservare mereamur.
Pacem tuam nostris pectoribus, bone Iesu, illabere, in qua est plenitudo dilectionis; praesta, domine, ut pacem, quam nunc ore proferimus, semper spiritali sensu conservare mereamur.
4126 Pacem tuam quaesumus ... dura exitia.
Pacem tuam, quaesumus, domine, infunde in visceribus nostris, qui eam discipulis commendasti, adscensurus in caelis, quo ita cor nostrum societatis tuae abundet dulcedine, ut, caritate sancti spiritus affluente, tolerabiliter sustineamus in hoc corpore pro nostris criminibus illata flagella, cum te recogitaverimus sustinuisse pro impiis crucis dura exitia.
4127 Panis vitae nostrae ... non quatiant.
Panis vitae nostrae, adspice, deus; sis custodia corporum, sis salvificator animarum, ut pectora nostra, tanto poculo ciboque firmata, inimica subdoli serpentis blandimenta non quatiant.
4128 Parce domine parce ... tribue corrigendi.
Parce, domine, parce peccantibus et, ut ad propitiationem tuam possimus accedere, spiritum nobis tribue corrigendi.
4129a Parce domine parce ... correptionis auxilium.
Parce, domine, parce peccatis nostris et, quamvis incessabiliter delinquentibus continua poena debeatur, praesta, quaesumus, ut, quod perpetuum meremur exitium, transeat ad correptionis auxilium.
4129b Parce domine parce ... sentiamus cessare.
Parce, domine, parce peccatis nostris et, quamvis incessabiliter delinquentibus continua poena debeatur, praesta, quaesumus, ut, quod praesenti meremur offensione, nobis proveniat ad correctionem – et plagam, quam super nos pro peccatis nostris imminere cognoscimus, te miserante, sentiamus cessare.
4130 Parce domine parce ... miseratione respiret.
Parce, domine, parce populo tuo, ut, dignis flagellationibus castigatus, in tua miseratione respiret.
4131 Parce domine parce ... paterna correptis.
Parce, domine, parce supplicibus; da propitiationis auxilium, qui praestas etiam per ipsa flagella remedium nec haec tua correptio, domine, sit neglegentibus maior causa poenarum sed fiat eruditio paterna correptis.
4132 Parce domine quaesumus ... sanguine redemisti.
Parce, domine, quaesumus, parce populo tuo et nullis iam patiaris adversitatibus fatigari, quos pretioso filii tui sanguine redemisti.
4133 Parce nobis domine ... misericorditer averte.
Parce nobis, domine, et flagella irae tuae, quae peccata nostra merentur, precibus et meritis beatissimi confessoris tui Rochi a nobis misericorditer averte.
4134 Participationem sancti corporis ... semper assequamur.
Participationem sancti corporis tui, domine, sumentes, tuam suppliciter deprecamur clementiam, ut pro sancti Guthlaci meritis, cuius hodie venerabilem commemorationem celebramus, veram indulgentiam a te semper assequamur.
4135 Pasce nos domine ... mirabilis praedicatis.
Pasce nos, domine, tuorum gaudiis ubique sanctorum, quia nostrae salutis augmenta sunt, quoties illis honor impenditur, in quibus tu mirabilis praedicatis.
4136 Paschale mysterium recensentes ... cognovimus exsequendum.
Paschale mysterium recensentes, apostolorum, domine, beatorum precibus foveamur, quorum magisterio cognovimus exsequendum.
4137 Paschales hostias recensentes ... comprehendamus effectu.
Paschales hostias recensentes, quaesumus, domine, ut, quod frequentamus actu, comprehendamus effectu.
4138 Paschalia nobis domine ... aeternitate confirma.
Paschalia nobis, domine, gaudia, quaesumus, futurae salutis aeternitate confirma.
4139 Paschalibus nobis quaesumus ... inhiare caelestia.
Paschalibus nobis, quaesumus, domine, remediis dignanter impende, ut, terrena desideria respuentes, discamus inhiare caelestia.
4140 Paschalium gaudiorum deliciis ... litatione salvemur.
Paschalium gaudiorum deliciis delectati, offerimus tibi, domine, sancte pater, corpus et sanguinem filii tui, quod ipse placatus benedicendum assumens, largiaris nobis, quaesumus, cum regeneratis infantibus conscientiae puritatem ita habere, dum vivimus, ut ex hoc post vitae huius excursum cum eisdem a te pariter coronemur, quo omnes, qui nunc tuae resurrectionis victorias ovando excolimus, in resurrectionis ultimae die huius hostiae litatione salvemur.
4141 Passione domini nostri ... cum ipso.
Passione domini nostri Iesu Christi laetantes eiusque corporis et sanguinis mysterium celebrantes, gratias offerimus nomini tuo, omnipotens deus pater, et petimus, ut ita mortificemur ac consepeliamur cum crucifixo tuo, ut credamus et sentiamus nos vivere etiam simul cum ipso.
4142 Passionis filii tui ... sit acceptum.
Passionis filii tui, domine, memoriam recensentes, deposcimus, ut, quod in sollemnitate beati Thomae confessoris tui maiestati tuae deferimus, sacrificium sit acceptum.
4143 Pasti cibo spiritalis ... veritate consequamur.
Pasti cibo spiritalis alimoniae, quaesumus, domine deus noster, ut, quod mysterio frequentamus, intercedente beato Marco evangelista, plena veritate consequamur.
4144 Pastis domine divino ... mereamur adscribi.
Pastis, domine, divino libamine visceribus, gratiae tuae cernuo vultu imploramus auxilium, ut, interveniente beato Maximo confessore tuo, finito cum victoria certamine carnali, in caelesti regione mereamur adscribi.
4145 Pateant aures misericordiae ... placita postulare.
Pateant aures misericordiae tuae, domine, precibus supplicantium et, ut petentibus desiderata concedas, fac tibi eos quae sunt placita postulare.
4146 Pateant aures misericordiae ... benignus effectum.
Pateant aures misericordiae tuae, quaesumus, domine, precibus supplicantis indigni et, cui fiduciam sperandae pietatis indulges, optatae misericordiae praesta benignus effectum.
4147 paternis intercessionibus magnifici ... decoratur exemplis.
paternis intercessionibus magnifici pastoris Benedicti, quaesumus, familiae tuae, omnipotens deus, commendetur oblatio, cuius vitalibus decoratur exemplis.
4148 Patientia pretiosa iustorum ... exerceat firmitatem.
Patientia pretiosa iustorum tuae nobis, domine, quaesumus, affectum dilectionis accumulet et in cordibus nostris sacrae fidei semper exerceat firmitatem.
4149 Pax aeterna domine ... nobis attribuas.
Pax aeterna, domine deus noster, pacis nobis copiam placatus concede atque fructu laetitiae sempiternae irradia et famulis tuis omnibus fidelibus defunctis, pro quibus hodie hanc tibi hostiam immolantes offerimus, consolationis tuae beneficia conferas nostrorumque omnium peccata deleas et pacis concordiam nobis attribuas.
4150 Pax aeterna et ... efficiamur beati.
Pax aeterna et pacis vinculum, Christe, qui pacem, quam nos voluisti observare in terris, hanc, ad patrem remeans, a quo numquam discesseras, tuis reliquisti et commendasti discipulis, donum sancti spiritus infunde, quaesumus, in visceribus nostris, quo, in nobis residente, usquequaque lis pereat et discordiae vitium evanescat, dolus recedat, ira diffugiat et caritas totum, quod nostri est, in aeternum possideat, ut, a discidiis eruti et in pace perenniter radicati, subdoli non timeamus insidias inimici, quatenus, duorum mandatorum praecepta, dei videlicet et proximi dilectionem, servantes, ad conspectum gloriae tuae quandoque mereamur pervenire felices, ut, apostoli tui Bartholomaei precibus tali dono clariores effecti, pacis tuae muneribus efficiamur beati.
4151 Pax indeficiens Christe ... habeamur beati.
Pax indeficiens, Christe, et origo dulcedinis, qui pacem tuam tuis tradidisti discipulis, dignare hanc plenissimam effundere pectoribus nostris, ut, non sicut mundus dat pacem, pacifici conversantes, mandata tua aut per odium aut per oblivionem relinquamus sed, in dilectione dei et proximi radicati, in observatione mandatorum tuorum mereamur inveniri perfecti, ut pacis osculum, inter nos decurrens, nos pacificos reddat et per pacem ad te venire sine crimine faciat.
Dulcedo pacis odii in nobis amaritudinem vincat et caritas multitudinem peccatorum operiat, ut pax tua, quae tu ipse es, exsuperans omnem sensum, totius simultatis in nobis perimat vitium et timorem foris mittentis caritatis conferat gaudium, ut, precibus apostolorum tuorum et martyrum in pace perenniter custoditi, per pacis concordiam habeamur beati.
4152 Pax indiscissa et ... possessio sempiterna.
Pax indiscissa et praemium pacis aeternae, deus, qui et pacem angelis aeterno foedere collocasti et ad huius participium pervenire aditum etiam hominibus praebuisti, dona nobis servis tuis et pacem temporis sequi et pacem aeternitatis habere, ut, dum in pacis voto transeunt tempora, in pacis regno conquiratur possessio sempiterna.
4153 Pax nostra omnipotens ... haberi discipuli.
Pax nostra, omnipotens Christe, sincerae nobis osculum pacis attribue, ut non cum Iuda proditore rei sed tuae mereamur pacis haberi discipuli.
4154 Pax omnium Christe ... consequi mansionem.
Pax omnium, Christe, et cunctorum te diligentium caritas pura, simultatum, quaesumus, radices a nobis abscide nosque perenniter in tua pace consolida. Fac nos te amare in veritate. Fac tua sequentes et servantes praecepta. Odiorum vincula solve. Lites remove. Discordiam fuga. Dissidia pelle et, quidquid perimit pacem, procul a nobis propitius effuge.
Pacem, quam tuis discipulis commendasti in terris, hanc infundere nostris dignare pectoribus. Pax, quam, abs te traditam, sanctus iste tuus Matthaeus apostolus et evangelista personavit in mundo, nos tibi consignans consortes eidem facias in regno superno. Fidelium tuorum nullus per discordiam pereat eorumque odium perimendo nullum possideat sed ita omnes inviolabiliter in tua pace vivamus, ut ad te post coronandi cum sanctis omnibus veniamus, et ita pacis osculum demus ad invicem, ut non fictam teneamus in cordibus caritatem, ut aeterni regni mereamur apud te consequi mansionem.
4155 Pax omnium domine ... beatitudinis infinitae.
Pax omnium, domine Iesu Christe, ad quem pervenientes, tranquillitatem, et a quo recedentes, invenimus malorum nostrorum molestissimam tempestatem, quaesumus, propellatur a nobis osculum Iudae traditoris et conferatur pax, quam ceteris discipulis commendavit praeceptio tuae institutionis, ut, dum nos in hac peregrinatione pacificos conspicit ecclesia caelestis, laudes pietatis tuae persolvens, sociari nos congaudeat collegio suae beatitudinis infinitae.
4156 Pax superna quae ... perenniter habitando.
Pax superna, quae exsuperas omnem sensum, pax, quae, emissa de excelsis, pacificasti cuncta in terris et in caelis, discordantium remove furorem, dissidentium repelle rancorem, insidiantium disturba cogitationes atque ita omnes in una contrahe pace, ut omnes, sopito rixarum stimulo, digne se interserant sollemnitatis praesentis gaudio, crudumque simultatis crapulam dolumue reminiscendo, ita horreant erubescendo, ne repetant iterando, quatenus, paci tuae perpetim inhaerendo, in te, qui es finis et pax omnium, permaneant perenniter habitando.
4157 Pax tua Christe ... praesentiam visionis.
Pax tua, Christe redemptor ac deus noster, quae, te nascente, olim proclamata est ab angelis, habitet, poscimus, in mentibus nostris, quo, eius fulti praesidiis, mereamur, cum veneris, tuae contueri praesentiam visionis.
4158 Pax tua deus ... mereamur uniri.
Pax tua, deus omnipotens, quae exsuperat omnem sensum, et corda nostra et corpora ea incolumitate custodiat, ut in conspectu tremendae maiestatis tuae, cum iudex adveneris cunctorum, nihil in nobis aut parvum reperiatur aut dissonum, quod examinis tui vultum reddat alienum, sed, praesentium ope sanctorum felicissima pacis quiete potiti, in superna Ierusalem electis tuis virtutibusque caelorum mereamur uniri.
4159 Peccata nostra separant ... copiam pluviarum.
Peccata nostra separant inter nos et te, deus, pacis tuae deliciis ne fruamur. Ipsis ergo concitum pone finem, quibus a tua cogitemus deserere servitutem. Vitam corrigis nostram, ut ostendas super nos misericordiam tuam, quo reconciliatis tibi per pacis bonum caelestium tribuas copiam pluviarum.
4160a Peccata nostra domine ... miseratus averte.
Peccata nostra, domine, propitiatus absolve et, quidquid pro peccatis meremur, miseratus averte.
4160b Peccata nostra domine ... meremur averte.
Peccata nostra, domine, quaesumus, memor humanae condicionis absolve et, quidquid eorum retributione meremur, averte.
4161 Peccata nostra domine ... adversitate defende.
Peccata nostra, domine, quibus impugnamur, virtute sanctae crucis expelle et tua miseratione nos ab omni adversitate defende.
4162 Peccatorum nostrorum domine ... patrociniis adiuvari.
Peccatorum nostrorum, domine, multitudine praevalente, ad sanctorum tuorum recurrimus singulare suffragium, per eos tuam misericordiam deprecantes, quorum nos voluisti patrociniis adiuvari.
4163 Peccavimus tibi omnipotens ... deprecatione sanctorum.
Peccavimus tibi, omnipotens et misericors deus; remedium non habemus, nisi miserearis nobis tuorum deprecatione sanctorum.
4164 Pectoribus insere nostris ... in mente.
Pectoribus insere nostris, domine, amorem tui nominis benigneque suscipias sacramenta, quae sumpsimus, intercedente beato Ethelberto pro nobis, ut a pravis cogitationibus mundemur in mente.
4165 Pelle domine a ... consequi dignitatem.
Pelle, domine, a corde nostro scandalum et oblatum tibi huius ieiunii nostri suscipe sacrificium, quo, emundati delictis horum sacramentorum perceptione, et parsimoniae apud te invenire mereamur mercedem et virtutum spiritalium consequi dignitatem.
4166 Per haec nos ... misericorditer dirige.
Per haec nos munera oblata, domine, quaesumus, a peccatorum nostrorum maculis emunda, actus nostros clementer corrige, vitam emenda, mores compone atque in viam salutis aeternae nos misericorditer dirige.
4167 Per haec domine ... claritatis oblatos.
Per haec, domine, dona praesentia, beata virgo Genovefa tibi nos reddat acceptos et, ab ignibus aeternis intactos, tibi nos reconsignet lumini tuae claritatis oblatos.
4168 Per haec mysteria ... purgemur offensis.
Per haec mysteria, quaesumus, domine, quae in commemoratione apostoli tui Bartholomaei offerimus, illo interveniente, a cunctis purgemur offensis.
4169 Per haec redemptionis ... et vitam.
Per haec redemptionis humanae sacrosancta mysteria nobis, quaesumus, domine, caelestis gratiae benedictionem infunde, ut conceptionis eius gloriosa sollemnitas famulis tuis ad salutem prosit aeternam, quae sine viro virgo concepit et mundo peperit lucem et vitam.
4170 Per haec sacramenta ... transferre digneris.
Per haec sacramenta, domine, quae sumpsimus, et per intercessionem sancti pontificis tui Ricardi, cuius translationis diem devote celebramus, te supplices deprecamur, ut ipsius meritis et intercessione a tenebris huius vitae ad lucem perpetuam nos transferre digneris.
4171 Per haec sacramenta ... alimoniam generavit.
Per haec sacramenta paschalia nos tibi, clementissime deus, beatae Mariae semper virginis oratio conciliet, quae nobis panem angelorum et caelestem alimoniam generavit.
4172 Per haec sacrosancta ... valeamus propinationem.
Per haec sacrosancta commercia, quaesumus, domine, ab omni pravitate et adversitate nos clementer defende atque tuarum dono virtutum exuberare concede, quo, corpore semper muniti et mente, tuam consequi valeamus propinationem.
4173 Per haec veniat ... cuncta perducat.
Per haec veniat, quaesumus, domine, sacramenta nostrae redemptionis effectus, qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria cuncta perducat.
4174 Per hanc devotionis ... et praemium.
Per hanc devotionis oblationem, quam pro innumerabilium martyrum tuorum Caesaraugustanorum plebs tua tibi, domine, offert, petimus maiestatem tuam, ut, sicut illis tribuis remunerationis gloriam, ita nobis peccatoribus indulgentiae largiaris et praemium.
4175 Per hanc sacrosancti ... et propitius.
Per hanc sacrosancti libaminis sanctificationem salvati, quaesumus, domine, ut beati Ambrosii precibus ad veram sapientiam perducas nos clemens et propitius.
4176 Per has oblationes ... luctum tribuas.
Per has oblationes, quaesumus, domine, non tantum oculis nostris imbrem lacrimarum infundas sed et cordibus nostris nimium peccatorum luctum tribuas.
4177 Per hoc admirabile ... benignus adspires.
Per hoc admirabile sacramentum tuam, domine, humiliter immensam exoramus pietatem, ut illam, quae in sancto Urbano martyre tuo flagravit, fortem dilectionem nobis benignus adspires.
4178 Per hoc quaesumus ... emunda temptationibus.
Per hoc, quaesumus, domine, sacrificium, quod tuae obtulimus pietati, ab omnibus cor nostrum emunda temptationibus.
4179 Per hoc sumptum ... superare iuvamina.
Per hoc sumptum sacrificium concede nobis, quaesumus, domine, tui amoris affectum, ut huius mundi desideria per tua sancta mereamur superare iuvamina.
4180 Per huius domine ... desideria impleantur.
Per huius, domine, operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria impleantur.
4181 Per huius domine ... sanctus illuminet.
Per huius, domine, virtutem mysterii tuae nos claritatis perpetuus splendor illustret et cum consubstantiali tibi filio spiritus sanctus illuminet.
4182 Per huius quaeso ... propitiatus averte.
Per huius, quaeso, domine deus, oblationis virtutem peccatorum meorum vincula disrumpe et, quidquid poenarum merui, propitiatus averte.
4183 Per huius sacramenti ... adipisci mereantur.
Per huius sacramenti mysterium atque virtutem, quaesumus, domine deus noster omnipotens, sanctissima dei genitrice semperque virgine Maria et beatis omnibus caelestibus virtutibus, sanctis quoque patriarchis, prophetis, apostolis, evangelistis, martyribus, confessoribus et virginibus atque omnibus simul sanctis tuis intercedentibus, vitiorum nostrorum maculae deleantur et preces nostrae in conspectu maiestatis tuae acceptabiles inveniantur populusque tuus a peccatis et hostibus liberetur, fidei rectitudine roboretur hostiumque nostrorum superbia et fortitudo prosternantur, pestilentiae et fames procul pellantur, bona nobis facientes gratiae tuae abundantia repleantur, discordantes in fraternam pacem revocentur, defuncti nostri requiem consequantur et omnes fideles tui vitam aeternam adipisci mereantur.
4184 Per huius virtutem ... consequi mereamur.
Per huius virtutem mysterii et vitia nostra purgentur et, intercedente beata virgine dei genitrice Maria, candidatu virtutum decorati, gloriam aeternam consequi mereamur.
4185 Per hunc te ... virtus operetur.
Per hunc te, deus pater omnipotens, deprecamur, ut, sicut sacri mysterii oboeditione retinemus, ita ad tutelam nostram caelestis virtus operetur.
4186 Per studium caritatis ... instrue disciplinis.
Per studium caritatis non fictae et intercessione beatissimi confessoris tui et episcopi illius tuere, quaesumus, domine, familiam tuam et per dilectionis vinculum spiritalibus instrue disciplinis.
4187 Peractis sollemniter domine ... exsultanter impensa.
Peractis sollemniter, domine, quae pro apostolorum tuorum beata celebravimus passione, ipsorum, quaesumus, nobis fiant intercessione salutaria, in quorum nataliciis sunt exsultanter impensa.
4188 Percepimus domine gloriosa ... illa perducas.
Percepimus, domine, gloriosa mysteria, quibus, in terris positos, iam caelestium facis esse consortes; tu inter ista, quae vivimus, guberna nos, domine, quaesumus, ut ad illa perducas.
4190 Percepta domine mensae ... pariant remedia.
Percepta, domine, mensae tuae munera et sanctae Milburgae suffragia aeterna nobis pariant remedia.
4191 Percepta domine sacramenta ... instat digna.
Percepta, domine, sacramenta suam in nobis operentur virtutem et sanctorum nos tueatur intercessio martyrum, quorum sancta in omni laude festivitas instat digna.
4192 Percepta domine sancta ... repleant institutis.
Percepta, domine, sancta nos adiuvent et suis repleant institutis.
4193 Percepta mysteria quaesumus ... munera pervenire.
Percepta mysteria, quaesumus, domine, et eruditione nos instruant et participatione restaurent, ut ad spiritalia mereamur munera pervenire.
4194 Percepta nobis domine ... ad medelam.
Percepta nobis, domine, praebeant tua sacramenta subsidium, ut et tibi grata sint nostra ieiunia et nobis proficiant ad medelam.
4195 Perceptis domine caelestibus ... non desinis.
Perceptis, domine, caelestibus sacramentis, gratias agimus pio nomini tuo, qui et sanctorum nos assidua festivitate comitatis et divino munere vivificare non desinis.
4196 Perceptis domine deus ... dignos efficiant.
Perceptis, domine deus, sacramentorum tuorum mysteriis, praesta, quaesumus, ut, beato Petro principe apostolorum intercedente, nos aeternae beatitudinis dignos efficiant.
4197 Perceptis domine muneribus ... intercessores perpetui.
Perceptis, domine, muneribus, gratias exhibentes, quaesumus, ut beati martyres tui Christophorus et Cucufas sint pro nobis intercessores perpetui.
4198a Perceptis domine sacramentis subdito ... illorum gesta sunt passione.
Perceptis, domine, sacramentis, subdito corde rogamus et petimus, ut, intercedentibus beatis apostolis tuis, nobis proficiant ad medelam, quae pro illorum gesta sunt passione.
4198b Perceptis domine sacramentis subdito ... illius gesta sunt passione.
Perceptis, domine, sacramentis, subdito corde rogamus et petimus, ut, intercedente beato Paulo apostolo tuo, nobis proficiant ad medelam, quae pro illius gesta sunt passione.
4199a Perceptis domine sacramentis subdito ... proficiant ad medelam.
Perceptis, domine, sacramentis, subdito corde rogamus et petimus, ut, intervenientibus beatis apostolis, quae pro eorum celebrata sunt gloria, nobis proficiant ad medelam.
4199b Perceptis domine sacramentis beatis ... proficiant ad medelam.
Perceptis, domine, sacramentis, beatis apostolis intervenientibus deprecamur, ut, quae pro illorum celebrata sunt gloria, nobis proficiant ad medelam.
4199c Perceptis domine sacramentis beato ... proficiant ad medelam.
Perceptis, domine, sacramentis, beato Matthaeo apostolo tuo et evangelista interveniente, deprecamur, ut, quae pro eius celebrata sunt gloria, nobis proficiant ad medelam.
4200a Perceptis domine sacramentis supplices ... proficiant ad medelam.
Perceptis, domine, sacramentis, supplices te rogamus, ut, intercedentibus beatis apostolis, quae pro illorum veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medelam.
4200b Perceptis domine sacramentis suppliciter rogamus ut intercedentibus beatis apostolis ... ad medelam.
Perceptis, domine, sacramentis, suppliciter rogamus, ut, intercedentibus beatis apostolis tuis, quae pro illorum veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medelam.
4200c Perceptis domine sacramentis suppliciter exoramus ut intercedente beato Andrea ... ad medelam.
Perceptis, domine, sacramentis, suppliciter exoramus, ut, intercedente beato Andrea apostolo tuo, quae pro illius veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medelam.
4200d = 4200b Perceptis domine sacramentis suppliciter rogamus ut intercedentibus beatis apostolis ... ad medelam. (=CO 4200b)
Perceptis, domine, sacramentis, suppliciter rogamus, ut, intercedentibus beatis apostolis tuis, quae pro illorum veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medelam.
4200e Perceptis domine sacramentis suppliciter exoramus ut intercedente beato illo apostolo ... ad medelam.
Perceptis, domine, sacramentis, suppliciter exoramus, ut, intercedente beato illo apostolo tuo, quae pro illius veneranda gerimus sollemnitate, nobis proficiant ad medelam.
4200f Perceptis domine sacramentis ... ad salutem.
Perceptis, domine, sacramentis, suppliciter te rogamus, ut, intercedentibus beatissimis apostolis tuis Petro et Paulo, quae pro illorum veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad salutem.
4200g Perceptis domine deus ... ad salutem.
Perceptis, domine deus noster, sacramentis salutaribus, humiliter te deprecamur, ut, intercedente beato Benedicto abbate, quae pro illius venerando agimus obitu, nobis proficiant ad salutem.
4200h Perceptis salutaribus sacramentis ... ad salutem.
Perceptis salutaribus sacramentis, humiliter te, domine, deprecamur, ut, intercedente beato Andrea apostolo tuo, quae pro illius veneranda egimus sollemnitate, nobis proficiant ad salutem.
4201 Perceptis domine sacramentis ... conferant sempiterna.
Perceptis, domine, sacramentis, te suppliciter imploramus, ut, quae in veneratione beatae Wenefredae virginis et martyris tuae devotione tibi obtulimus, gaudia nobis conferant sempiterna.
4202 Perceptis domine sacramentis ... esse salvandos.
Perceptis, domine, sacramentis, tua nos non deserat pietas, qui(a) in confessione sanctae Trinitatis nos credimus esse salvandos.
4203 Perceptis domine salutaribus ... mereamur aeterna.
Perceptis, domine, salutaribus alimentis, quaesumus, ut, intercedente beata Petronilla virgine tua, per haec proficere ad gaudia mereamur aeterna.
4204 Perceptis quaesumus domine ... macula delictorum.
Perceptis, quaesumus, domine, corporis et sanguinis tui sacramentis, intercedente beato martyre tuo Edwardo, ab omni purgemur macula delictorum.
4205a Perceptis tui corporis ... fulciamur aeternis.
Perceptis tui corporis et sanguinis, domine, sacramentis, concede, nobis, supplicante beato Benedicto confessore tuo, ita muniri, ut et temporalibus abundemus commodis et fulciamur aeternis.
4205b Percepto domine tui ... abundemus aeternis.
Percepto, domine, tui corporis et sanguinis sacramento, concede nobis, quaesumus, supplicante beato Lamberto martyre tuo atque pontifice, ita muniri, ut et temporalibus relevemur commodis et abundemus aeternis.
4206 Percipiat domine quaesumus ... inveniatur sacramentis.
Percipiat, domine, quaesumus, plebs tua, intercedente beato Quintino martyre tuo, misericordiam, quam deposcit, ut tuis semper digna inveniatur sacramentis.
4207 Percipiat domine quaesumus ... et pacem.
Percipiat, domine, quaesumus, populus tuus misericordiam, quam deposcit, et, quam precatur humiliter, indulgentiam consequatur et pacem.
4208 Percipiat quaesumus domine ... adscribi consortio.
Percipiat, quaesumus, domine, plebs tua beati martyris tui Kenelmi natalicia celebrando cum exsultatione laetitiam et, quam mensae caelestis refecisti convivio, aeternitatis tuae facias adscribi consortio.
4209 Percipientes domine gloriosa ... esse participes.
Percipientes, domine, gloriosa mysteria, referimus gratias, quod, in terris positos, iam caelestium praestas esse participes.
4210 Percipientes domine munera ... assistant devota.
Percipientes, domine, munera salutis aeternae, te supplices exoramus, ut templum hoc (vel coemeterium), a barbarorum (vel iniquorum) inquinamentis emundatum, tua benedictione maneat sanctificatum et pectora nostra, ab omni sorde vitiorum aliena, tibi semper assistant devota.
4211a Perfecta ingeniti sapientia ... protinus mereamur.
Perfecta ingeniti sapientia patris, mentibus illabere caecis salutiferumque saporem sensibus infunde pusillis, ut, quidquid in litteris veteris legis arcanum, quidquid humanitati tuae in illis congruum sed necdum nostrae est ignorantiae revelatum, contemnendo, quod offendimus, et condonando, quod quaerimus, edocti per spiritum sanctum, scire et perfrui tibique soli de tuo munere placere protinus mereamur.
4211b Perfecta ingeniti sapientia ... perveniat fundamentum.
Perfecta ingeniti sapientia patris, mentibus caelesti munere illabere nostris, contemnendo, quod offendimus, et condonando, te inspirante, quod quaerimus.
Abscide, quaesumus, cordium nostrorum auriumque praeputia, qui pro nobis dignatus es infantiae gestare crepundia, ut, quod in tua carne secundum legis litteram fieri circumcisione voluisti corporea, id nostrae saluti competenter impendens, ab omni superstitione voluptatum absterge nostra praecordia.
Lac tuum nutriat parvulos, qui fieri dignatus es pro nostra redemptione pusillus, ut, sicut in te, cum ista praestares, nullum sensit omnipotentia detrimentum, ita et fides nostra, tuo munere confortata, nullum patiatur aliquando defectum sed ad solidum gratiae tuae perveniat fundamentum.
4212 Perfice domine benignus ... operante impleamus.
Perfice, domine, benignus in nobis observantiae sanctae subsidium, ut, quae, te auctore, facienda cognovimus, te operante, impleamus.
4213 Perfice domine benignus ... desiderium transferamur.
Perfice, domine, benignus in nobis paschalium munerum votiva commercia, ut a terrenis affectibus ad caeleste desiderium transferamur.
4214a Perfice domine misericordias ... sperare concedas.
Perfice, domine, misericordias tuas populo supplicanti, quem tuorum largitate donorum et instantius gratiam postulare maiorem et fiducialius sperare concedas.
4214b Perfice domine misericordiam ... sperare concedas.
Perfice, domine, misericordiam tuam populo supplicanti, quem, tuorum refectum largitate donorum, et instantius gratiam postulare maiorem et fiducialius sperare concedas.
4215 Perfice domine quaesumus ... actionibus exsequamur.
Perfice, domine, quaesumus, in nobis, ut, quae sacris mysteriis profitemur, piis actionibus exsequamur.
4216 Perfice domine votiva ... redemptionis exsistant.
Perfice, domine, votiva mysteria et, quae in martyrum veneratione te praedicant, suffragia nobis perpetuae redemptionis exsistant.
4217 Perfice in nobis ... obtineamus aeternam.
Perfice in nobis, quaesumus, domine, gratiam tuam, qui iusti Simeonis exspectationem implesti, ut, sicut ille mortem non vidit, priusquam Christum dominum videre mereretur, ita et nos vitam obtineamus aeternam.
4218 Perfice nobis domine ... expleatur oblatio.
Perfice nobis, domine, fructum gratulationis hodiernae, ut precibus beati Laurentii martyris tui, eius natalicia votiva praecurrens, perfectis gaudiis expleatur oblatio.
4219 Perficiant in nobis ... veritate capiamus.
Perficiant in nobis, domine, quaesumus, tua sacramenta, quae continent, ut, quae nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus.
4220 Perfunde domine spiritu ... dignatione concede.
Perfunde, domine, spiritu tuo sancto supplicantis tibi populi praesentem oblationem et preces nostras, suffragantibus martyrum tuorum meritis, ad sublimissimam honoris tui sedem deferri tua dignatione concede.
4221a Perpetua domine pace ... sperare donasti.
Perpetua, domine, pace custodi, quos in te sperare donasti.
4221b Perpetua quaesumus domine ... dignatus es.
Perpetua, quaesumus, domine, pace custodi, quos per lignum sanctae crucis redimere dignatus es.
4222a Perpetuis nos domine sanctorum ... necessariis attolle suffragiis.
Perpetuis nos, domine, sanctorum tuere praesidiis et, quanto fragiliores sumus, tanto magis necessariis attolle suffragiis.
4222b Perpetuis nos domine sancti ... necessariis attolle suffragiis.
Perpetuis nos, domine, sancti Ioannis baptistae tuere praesidiis et, quanto fragiliores sumus, tanto magis necessariis attolle suffragiis.
4223 Perpetuo deus ecclesiam ... perveniat claritatem.
Perpetuo, deus, ecclesiam tuam pio favore tuere, ut, paschalibus resuscitata mysteriis, ad resurrectionis perveniat claritatem.
4224 Perpetuo domine favore ... comitare solatiis.
Perpetuo, domine, favore prosequere, quos reficis divino mysterio, et, quos imbuisti caelestibus institutis, salutaribus comitare solatiis.
4225 Perpetuum nobis domine ... non deesse.
Perpetuum nobis, domine, tuae miserationis praesta subsidium, quibus et angelica praestitisti suffragia non deesse.
4226 Perspicuum excelse deus ... operis impleamus.
Perspicuum, excelse deus, triumphum Cypriani beatissimi martyris tui hodierno die votis attollimus, sacrificiis honoramus, qui, dominico commissoque sibi gregi in suprema iam passione pius pastor relicturus exemplum, bis denis temporalem comparavit aureis mortem, sanguine potius malens subditis, quam verbo scribere, quae doceret.
Te proinde in hac eius festivitate rogamus, ut, qui eum contemptu mortis fecisti esse felicem, feliciores nos efficias actu beatae vitae, quo omnia, quae de eius virtutibus admiranda cognovimus, effectu operis impleamus.
4227 Pietate tua quaesumus ... vitam concede.
Pietate tua, quaesumus, domine, nostrorum solve vincula delictorum et, intercedente beata dei genitrice Maria atque omnibus sanctis tuis, nos famulos tuos et cunctum populum catholicum in omni sanctitate custodi omnesque, consanguinitate ac familiaritate nobis iunctos, a vitiis purga, virtutibus illustra, pacem nobis tribue, hostes remove, inimicis nostris caritatem largire et omnibus fidelibus defunctis iri terra viventium vitam concede.
4228 Pietatem tuam domine ... me liberes.
Pietatem tuam, domine, peto, ut orationem et votum meum dignanter suscipias, supplicationem servi tui placatus attendas et a diversis languoribus me eripias atque, quae tibi pro meis delictis offero, misericorditer accipias et aeternae vitae heredem me constituas, desiderium meum in bonis operibus amplifices, votum accumules et ab insidiis inimicorum me liberes.
4229 Pietatem tuam domine ... nos doceas.
Pietatem tuam, domine, subnixis precibus imploramus, ut per beati Gregorii merita et per huius mysterii sacramenta nos protegas scuto potentiae tuae, temptationum spicula retundas et, ab omni pravitate correctos, viam iustitiae tenere nos doceas.
4230 Pietatem tuam quaesumus ... simus participes.
Pietatem tuam, quaesumus, domine, Iesu clementissime, qui, pro nobis peccatoribus mortem subiens temporalem, nec proprio corpori nec materno dolori parcere voluisti, praesta, ut nos, passionis tuae memoriam eiusdemque matris tuae maestitiam recolentes, vobiscum felicitatis aeternae simus participes.
4231 Pietati tuae domine ... affluenter impendas.
Pietati tuae, domine, gratias humili servitute dependimus, quoniam, beatissimorum martyrum tuorum Mauricii vel eius commilitonum, sicut confidimus, precibus exoratus, desideratum contulisti nobis huius percepti sacramenti effectum, quo et tuos fideles tua dona facias fidenter exposcere et poscentibus affluenter impendas.
4232 Pietatis tuae Christe ... ad salutem.
Pietatis tuae, Christe domine, rogamus clementiam, ut haec ad altare tuum nomina recitata liber vitae contineat fiatque hoc cenae tuae sacrificium defunctis ad requiem et viventibus ad salutem.
4233 Pietatis tuae domine ... suscipias deprecamur.
Pietatis tuae, domine, sacramentum hodierna sollemnitate recolentes, pro apparitione domini nostri Iesu Christi et pro nostrae vocationis exordiis sacrificium tibi laudis offerimus, quod propitiatus suscipias, deprecamur.
4234 Pignore salutis aeternae ... indulgentiam consequamur.
Pignore salutis aeternae percepto, quaesumus, domine deus noster, ut sanctorum tuorum Stephani, Gamalielis, Nicodemi atque Abibon, quorum gloriosam recolimus inventionem, eorum precibus indulgentiam consequamur.
4235 Pignore salutis aeternae ... securitatis augmentum.
Pignore salutis aeternae vegetati, supplices te rogamus, omnipotens deus, ut, intercedente sancto Ioanne baptista, cuius hodie conceptionis diem celebramus, per hoc capiamus plenae securitatis augmentum.
4236 Pignus aeternae vitae ... perceptione sumamus.
Pignus aeternae vitae capientes, humiliter imploramus, ut, apostolicis fulti patrociniis, quod in imagine contingimus sacramenti, manifesta perceptione sumamus.
4237 Pignus perpetuae salutis ... consequi mereamur.
Pignus perpetuae salutis sumentes, clementiam tuam, omnipotens deus, humiliter imploramus, ut, beato rege Edwardo confessore tuo interveniente, caelestis vitae praemia consequi mereamur.
4238 Pignus vitae aeternae ... servitute famur.
Pignus vitae aeternae capientes, humiliter, domine, imploramus, ut, sanctorum apostolorum omnium fulti patrociniis, a cunctis perturbationibus liberati, tranquilla tibi servitute famur.
4239 Piis intercessionibus beati ... decoratur exemplis.
Piis intercessionibus beati Wandregesili confessoris tui atque abbatis, quaesumus, omnipotens deus, tuae familiae commendetur oblatio, cuius vitalibus decoratur exemplis.
4240 Piissime Christe Iesu ... regenerari mereantur.
Piissime Christe Iesu, qui absque doloris contagione ex utero virginali almificae matris tuae in mundum tua dignatione sanctissima porta clausa exire dignatus es, concede propitius, ut fructus ancillarum tuarum in orbem terrarum sanos et incolumes taliter disponas pervenire, quod ad fontem baptismatis una tecum regenerari mereantur.
4241 Piissime deus arentes ... osculo sociemur.
Piissime deus, arentes ieiunio dilectionis vel pacis tuae refice incremento, ut, qui tuae adoptionis filii sumus, et scandalis careamus et sincero alternae pacis osculo sociemur.
4242 Piissime redemptor et ... muneribus pacis.
Piissime redemptor et conditor universae carnis, qui patientia tuarum virginum antiqui hostis contrivisti impulsum, qui praedictarum virginum societatem turbare ex confractione ausus est vasculorum, da nobis, ut, immobiliter in nostris cordibus radicatus, infirma nostri corporis vasa fortia tibi per caritatis opera praeparemus, quo, nullis elisi iaculis adversantis, indisruptae utamur muneribus pacis.
4243 Placabilis atque acceptabilis ... emundet vitiis.
Placabilis atque acceptabilis fiat tibi, omnipotens deus, haec hostia, quam tibi familia tua gratanter affert in laudem Mildrethae virginis, quae suis sacris meritis a cunctis nos emundet vitiis.
4244 Placabilis domine qui ... pervenire perpetuam.
Placabilis domine, qui es pax certa et caritas indisrupta, pacem nobis omnibus largire plenissimam, ut pacifici, tua servantes praecepta, ad vitam mereamur pervenire perpetuam.
4245 Placare domine muneribus ... nubibus siccitatem.
Placare, domine, muneribus semper acceptis et diuturnam tempera diffusis nubibus siccitatem.
4246 Placare domine quaesumus ... succurre praesidiis.
Placare domine, quaesumus, humilitatis nostrae precibus et hostiis et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis.
4247 Placare quaesumus domine ... succurre praesidiis.
Placare, quaesumus, domine, sacrificii oblatione praesentis, quam tibi ego offero tuus famulus et sacerdos, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuis mihi indulgentiae succurre praesidiis.
4248 Placare domine sacrificio ... munus offerri.
Placare, domine, sacrificio singulari, ut hoc celerius nobis misericordiae tuae dona conciliet, quod tibi super omnes hostias voluisti munus offerri.
4249 Placatio tua nobis ... miseratione praeventi.
Placatio tua nobis, domine, sit propinqua, quam, etsi nostris operibus non meremur, interveniente sacrificio singulari, tua percipiamus miseratione praeventi.
4250 Placationis tibi domine ... et assequi.
Placationis tibi, domine, sacrificium in hac beatissimi Barnabae apostoli tui sollemnitate deferimus, cuius nos precibus haec redemptionis nostrae suffragia et intellegere, quaesumus, concedas et assequi.
4251 Placatus meritis quaesumus ... precibus effice ut quod ille deferentibus indeptus est angelis nostra quoque fragilitas
Placatus meritis, quaesumus, domine, confessoris tui Germani, <eius> precibus effice, ut, quod ille deferentibus indeptus est angelis, nostra quoque fragilitas mereatur adipisci.
4252a Placatus quaesumus domine ... exorta praevincat.
Placatus, quaesumus, domine, quidquid pro peccatis meremur, averte nec apud te delicta nostra praevaleant sed misericordia tua, semper exorta, praevincat.
4252b Placatus domine quaesumus ... nostris emundes.
Placatus, domine, quaesumus, quidquid meremur averte nec apud te delicta nostra plus valeant sed misericordia tua semper nos peccatores praeveniat et per precem supplicem ita nos dignare respicere, ut a cunctis iniquitatibus nostris emundes.
4253 Placeant quaesumus omnipotens ... sociare digneris.
Placeant, quaesumus, omnipotens deus, maiestati tuae sacrificia, quae sumpsimus, et, sicut beatum Matthiam apostolorum tuorum numero forte aggregasti, ita nos, mente et corpore emundatos, eius consortio sociare digneris.
4254 Placeant tibi quaesumus ... gaudium subministrent.
Placeant tibi, quaesumus, misericors deus, nostrae servitutis obsequia, ut mysteria sacrosancta, quae sumpsimus, intercedente beata illa virgine tua et martyre, et tuam gratiam nobis concilient et aeternae felicitatis gaudium subministrent.
4255 Placeat tibi domine ... indulgentia peccatorum.
Placeat, tibi, domine, quod offerimus, et sanctifica, quae tibi sanctificanda litamus, ut in hoc die, quo beatissimus praesul Martinus glorioso transitionis evocatus est obitu, donetur a te nobis omnibus indulgentia peccatorum.
4256 Placeat tibi domine ... miserere propitius.
Placeat tibi, domine, sacrificii praesentis oblatio pro nostra omniumque benefactorum nostrorum salute, quorum quarumque memoriam speciali affectu recolimus, omnibusque christianis vivis ac defunctis miserere propitius.
4257 Placeat tibi sancta ... miserante propitiabile.
Placeat tibi, sancta Trinitas, obsequium servitutis meae et praesta, ut sacrificium, quod oculis tuae maiestatis indignus obtuli, tibi sit acceptabile mihique et omnibus, pro quibus illud obtuli, sit, te miserante, propitiabile.
4258 Placidus adspice domine ... exhibeat famulatum.
Placidus adspice, domine, plebem tuam et, quam doni tui facis esse consortem, a malis omnibus corporis et mentis emunda, ut, noxia perturbatione cessante, liberum tibi semper exhibeat famulatum.
4259 Plebem nomini tuo ... dignanter operare.
Plebem, nomini tuo subditam, domine, propitius intuere eique consolationes tuas iugiter per caelestem gratiam dignanter operare.
4260 Plebem tuam domine ... sentiamus sempiternitatem.
Plebem tuam, domine, a cunctis adversitatibus protege et, beato pastore nostro intercedente Swithuno, et praesentis vitae opportunitatem et futurae sentiamus sempiternitatem.
4261 Plebem tuam domine ... exsistere sacramentis.
Plebem tuam, domine, beatus martyr Genesius interventor attollat et, quam de suo facit martyrio saepius gratulari, dignam semper imploret tuae pietatis exsistere sacramentis.
4262 Plebem tuam domine ... inhaerere perpetuis.
Plebem tuam, domine, quaesumus, interius exteriusque restaura, ut, quam corporeis non vis delectationibus impediri, spiritali facias vigere proposito et sic rebus foveas transituris, ut tribuas potius inhaerere perpetuis.
4263 Plebem tuam quaesumus ... veneratione laetetur.
Plebem tuam, quaesumus, domine, perpetua pietate custodi, ut, secura semper et necessariis adiuta subsidiis, spirituum, tibimet placitorum, pia semper veneratione laetetur.
4264 Plebis tuae deus ... beneficia largiaris.
Plebis tuae, deus, ad te corda converte, ut tuo munere talis exsistat, cui tu perpetua beneficia largiaris.
4265 Plebis tuae domine ... sunt dicata.
Plebis tuae, domine, munera benignus intende, quae maiestati tuae pro sanctorum martyrum Cornelii et Cypriani sollemnitatibus sunt dicata.
4266 Plebis tuae domine ... veritate percipiat.
Plebis tuae, domine, munera placatus admitte, ut, quae mysteriis paschalibus exhibet, in tuae remunerationis veritate percipiat.
4267 Plebis tuae domine ... fiant accepta.
Plebis tuae, domine, munera, quae pro sanctorum martyrum tuorum illorum sollemnitatibus sunt oblata, quaesumus, ut eorum precibus maiestati tuae fiant accepta.
4268 Plebis tuae munera ... fac salutem.
Plebis tuae munera, quaesumus, domine, propitiatus intende et, quae sacris mysteriis exsequendis temporaliter nos offerre docuisti, ad aeternam nobis proficere fac salutem.
4269 Plebis tuae omnipotens ... est incarnatio.
Plebis tuae, omnipotens deus, oblationem beati Ioannis apostoli et evangelistae maiestati tuae commendet oratio, cuius gloriosa praedicatione Verbi tui patefacta est incarnatio.
4270 Plebis tuae quaesumus ... gubernare praesidiis.
Plebis tuae, quaesumus, domine, ad te semper corda converte et, quam tantis facis patrociniis adiuvari, perpetuis non desinas gubernare praesidiis.
4271a Plebs tua domine ... deprecationibus adiuvatur.
Plebs tua, domine, capiat sacrae benedictionis augmentum et copiosis beneficiorum tuorum sublevetur auxiliis, quae tantis intercessionum deprecationibus adiuvatur.
4271b Plebs tua domine ... sublevetur auxiliis.
Plebs tua, domine, per haec sancta, quae sumpsimus, capiat sacrae benedictionis augmentum et intercessione sanctorum martyrum tuorum Cyrici et Iulittae copiosis beneficiorum tuorum semper sublevetur auxiliis.
4272 Plebs tua domine ... incarnatione cognovit.
Plebs tua, domine, eius participatione semper gaudeat sacramenti, quod in Christi domini sui incarnatione cognovit.
4273 Plebs tua domine ... patrociniis gratulatur.
Plebs tua, domine, laetetur tuorum semper honore sanctorum et eorum percipiat intercessione votiva subsidia, quorum patrociniis gratulatur.
4274 Plebs tua domine ... optata reperiat.
Plebs tua, domine, quaesumus, benedictionis sanctae munus accipiat, per quod et noxia quaeque declinet et optata reperiat.
4275 Plebs tua domine ... miseratione percipiat.
Plebs tua, domine, sacramentis purificata caelestibus, quod sumit, intellegat, quod gustu delibat, moribus apprehendat, quod iustis orationibus expetit, tua miseratione percipiat.
4276 Plebs tua domine ... habere rectorem.
Plebs tua, domine, sancti martyris tui illius te glorificatione magnificet, ut, eodem semper precante, te mereatur habere rectorem.
4277 Plebs tua domine ... deposcit obtineat.
Plebs tua, domine, tibi semper devota famuletur et eius precibus, cuius sollemnibus hodiernis festiva resultat, quod iuste deposcit, obtineat.
4278 Plenum in nobis ... effici valeamus.
Plenum in nobis, domine, quaesumus, remedium nostrae redemptionis operare, ut habitatione sancti spiritus digni effici valeamus.
4279 Plenum quaesumus domine ... fovere digneris.
Plenum, quaesumus, domine, in nobis remedium tuae miserationis operare et tales nos esse perfice, ut propitius fovere digneris.
4280 Pontificis et martyris ... et martyribus.
Pontificis et martyris tui Clementis, quaesumus, domine, in conspectum divinae maiestatis tuae pro nobis adscendat oratio, cui beatam societatem cum tuis donare iussisti apostolis et martyribus.
4281a Populi tui deus ... hostibus liberemur.
Populi tui, deus, defensor et rector, concede propitius, ut, a delictis omnibus abstinentes, et necessariis foveamur alimoniis et ab infestis hostibus liberemur.
4281b Populi tui deus ... spiritibus liberemur.
Populi tui, deus, defensor et rector, concede propitius, ut, per ieiunium a peccatis omnibus abstinentes, ab infestis quoque spiritibus liberemur.
4282 Populi tui deus ... sit securus.
Populi tui, deus, institutor et rector, peccata, quibus impugna(n)tur, expelle, ut semper (et) tibi placitus et tuo munimine sit securus.
4283 Populi tui domine ... sollemnitatibus immolatur.
Populi tui, domine, quaesumus, tibi grata sit hostia, quae nataliciis sanctorum martyrum tuorum Saturnini et Chrysantii sollemnitatibus immolatur.
4284 Populi tui precibus ... interesse consortio.
Populi tui precibus annue, quaesumus, clementissime deus, et, quos diei praesentis laetari fecisti tripudio, beatissimi antistitis tui Syri supplicationibus exoratus, aeterno fac sanctorum tuorum interesse consortio.
4285 Populi tui quaesumus ... semper exsultet.
Populi tui, quaesumus, omnipotens deus, propitiare peccatis et totius hostilitatis a nobis (t)errores averte, ut romani nominis secura libertas in tua devotione semper exsultet.
4286 Populum tuum domine ... beatitudinem percipiat.
Populum tuum, domine, perpetua miseratione prosequere, ut, inter saeculi turbines constitutus, et praesenti iucunditate respiret et aeternam beatitudinem percipiat.
4287a Populum tuum domine ... tuorum merita suffragantur.
Populum tuum, domine, perpetua munitione defende nec difficulter, quod pie, quod iuste postulat, consequatur, cui sanctorum tuorum merita suffragantur.
4287b Populum tuum domine ... Cantianorum merita suffragantur.
Populum tuum, domine, perpetua defensione conserva nec difficulter, quod pie postulat, consequatur, cui sanctorum martyrum tuorum Cantianorum merita suffragantur.
4288 Populum tuum domine ... percipere mereatur.
Populum tuum, domine, perpetua pace custodi et, qui ad venerandam sanctorum martyrum tuorum festivitatem pio occurrit affectu, auxilium gratiae tuae percipere mereatur.
4289 Populum tuum domine ... potiantur auxilio.
Populum tuum, domine, propitius intuere et in templo, nomini tuo aedificato, tuam pietatem invocantes miserationis tuae potiantur auxilio.
4290 Populum tuum domine ... cessare concede.
Populum tuum, domine, propitius respice et, quos ab escis carnalibus praecipis abstinere, a noxiis quoque vitiis cessare concede.
4291 Populum tuum domine ... mente devotos.
Populum tuum, domine, quaesumus, ad te toto corde converte, quia, quos defendis, etiam delinquentes, maiore pietate tueris, sincera mente devotos.
4292a Populum tuum domine ... intercedente custodi.
Populum tuum, domine, quaesumus, pio favore prosequere et a cunctis adversitatibus, beato Hrodpertho confessore tuo atque pontifice intercedente, custodi.
4292b Populum tuum quaesumus ... intercedente custodi.
Populum tuum, quaesumus, domine, cibo spiritali refectum, pio favore prosequere et a cunctis adversitatibus, beato Martino confessore tuo atque pontifice intercedente, custodi.
4293 Populum tuum domine ... misericordiam consequatur.
Populum tuum, domine, quaesumus, posside caelestibus institutis, ut, omnia vitando, quae mala sunt, et bona cuncta sectando, non indignationem tuam sed iugiter misericordiam consequatur.
4294 Populum tuum domine ... clementer averte.
Populum tuum, domine, quaesumus, propitius respice atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer averte.
4295 Populum tuum domine ... agenda divinis.
Populum tuum, domine, quaesumus, tueantur, sanctificent et gubernem aeternumque perficiant tam devotionibus acta sollemnibus quam nataliciis agenda divinis.
4296 Populum tuum domine ... obtineat meritorum.
Populum tuum, domine, unigeniti filii tui sanguine pretioso redemptum, propitius respice et, beato Ivone confessore tuo intercedente, concede, ut hoc tuum sacramentum remissionem criminum et gratiam nobis obtineat meritorum.
4297 Populum tuum quaesumus ... et corpore.
Populum tuum, quaesumus, domine, donorum tuorum largitate prosequere, ut, a malis omnibus sacramentorum tuorum virtute protectus, ad ineffabile mysterium celebrandum et mente praeparetur et corpore.
4298 Populum tuum quaesumus ... venia gratulari.
Populum tuum, quaesumus, omnipotens deus, ab ira tua ad te confugientem, paterna recipe pietate, ut, qui tuae maiestatis flagella formidant, de tua mereantur venia gratulari.
4299 Populus tuus quaesumus ... gloriam restitutum.
Populus tuus, quaesumus, domine, renovata semper exsultet animae iuventute, ut, qui ante(a) peccatorum veternoso in mortem venerat senio, nunc laetetur in pristinam se gloriam restitutum.
4300 Populus tuus domine ... gratia comprehendat.
Populus tuus, domine, quaesumus, semper exsultans, redemptionis suae principale munus intellegat, ut et devotus mente convenienter hoc appetat et tua veraciter gratia comprehendat.
4301 Porrige dexteram tuam ... gaudia comprehendat.
Porrige dexteram tuam, quaesumus, domine, plebi, tuam misericordiam postulanti, per quam et terrores declinet humanos et solatia vitae mortalis accipiat et sempiterna gaudia comprehendat.
4302 Porrige domine famulo ... redde securum.
Porrige, domine, famulo tuo regi nostro subsidium pacis et corporalibus et spiritalibus eum enutri alimentis et a cunctis hostibus redde securum.
4303a Porrige nobis deus dexteram tuam et per intercessionem ... virtutis impende.
Porrige nobis, deus, dexteram tuam et per intercessionem beatae et gloriosae semperque virginis dei genitricis Mariae auxilium nobis supernae virtutis impende.
4303b Porrige nobis deus dexteram tuam et auxilium nobis ... virtutis impende.
Porrige nobis, deus, dexteram tuam et auxilium nobis supernae virtutis impende.
4304 Porrige nobis domine ... propitiatus absolve.
Porrige nobis, domine, dexteram tuae venerationis et veni et peccata nostra propitiatus absolve.
4305 Porrige quaesumus dexteram ... sunt apprehendat.
Porrige, quaesumus, dexteram, domine, populo deprecanti et, cui tribuis supplicandi benignus affectum, praebe placatus auxilium, ut, te ductore confidens, et mala cuncta declinet et omnia, quae bona sunt, apprehendat.
4306 Portemus domine onera ... faciat innocentes.
Portemus, domine, onera iniquitatum nostrarum curva cervice, vultu dimisso, corde contrito et vix tandem in supplicio nostro didicimus paenitere, qui reatum nostrum nolebamus ante cognoscere. Sed tu, domine, qui mansuetas fecisti in vivario feras et refrigerasti in fornacis medio flammas, alleva manum tuam in adiutorium nostrum et tutissimum nobis praesta defensionis tuae in afflictione suffragium, ut, quos peccatorum pondus inclinat, misericordiae tuae virtus attollat, et, quoniam propter peccata nostra ad terram corruimus, per infatigabilem bonitatem tuam misericorditer sublevemur, ut, quos diversarum iniquitatum arguunt actiones, indulgentia pietatis tuae faciat innocentes.
4307 Postulamus a te ... se voveant.
Postulamus a te, domine deus noster; nobis propitiare et omnia crimina nostra relaxa. Sicut id te petimus veneranter per orationes beati famuli tui Romedii cum sociis suis – ipsi te desideraverunt et hunc mundum spreverunt, pro tuo amore eremum intraverunt et caelesti vita angelica gaudeverunt –, ita petimus, ut pro nobis se voveant.
4308 Prae ceteris sollemnitatibus ... dominus noster.
Prae ceteris sollemnitatibus gloriantes, hodie tibi, domine, vota persolvimus, quia ipse, cuius imaginem immolamus, immaculatus agnus est editus, Iesus Christus dominus noster.
4309 Praebe domine exercitui ... in conflictu.
Praebe, domine, exercitui tuo, eunti in tenebris, claritatem, proficiendi augeas voluntatem et, sicut Israeli, properanti ex Aegypto, securitatis praebuisti munimen, ita tuo praedestinato, eunti in proelium, populo lucis auctorem adicias angelum, ut die atque nocte eum nubis ignisque claritatis tuae columna non deserat; sit eis itinerandis sine labore protectus, ubique providus eventus, meditatus sine formidine, conversatio sine fastidio, sine terrore copiae proeliandi voluntas, ut, cum, tuo duce angelo, victor exsteterit, non suis tribuat viribus sed victori domino gratias referat de triumpho, qui fuit belliger fidelibus in conflictu.
4310 Praebeant nobis domine ... absolvant peccatis.
Praebeant nobis, domine, divinum tua sancta praesidium, quae, intervenientibus sancti Quintini martyris tui meritis, ab omnibus nos absolvant peccatis.
4311 Praebeant nobis domine ... et fructu.
Praebeant nobis, domine, quaesumus, divinum tua sancta fervorem, quo eorum pariter et actu delectemur et fructu.
4312 Praebeat nobis domine ... proficiat sacramentum.
Praebeat nobis, domine, quaesumus, beatus Andreas apostolus optatum praesidium, quo salutare nobis sumptum proficiat sacramentum.
4313 Praebeat nobis domine ... ab ea.
Praebeat nobis, domine, salutarem beatae Mariae Magdalenae imitatio sancta doctrinam, quatenus illius optimae partis mereamur esse consortes, quae non auferetur ab ea.
4314 Praeceptorum tuorum memores ... omnimodis gaudeamus.
Praeceptorum tuorum memores, domine, oblationum tibi sacrificia dependentes, supplices flagitamus, ut infundas his hostiis sancti tui spiritus largitatem, ut, cum a te benedicta sumimus, omni nos benedictione refectos et a criminum vinculis liberatos omnimodis gaudeamus.
4315 Praecinge quaesumus domine ... percipere mereamur.
Praecinge, quaesumus, domine deus noster, lumbos mentis nostrae divina tua virtute potenter, ut, veniente domino nostro Iesu Christo filio tuo, digni inveniamur aeternae vitae convivio et vota caelestium dignitatum ab ipso percipere mereamur.
4316 Praeclaro Christe domine ... gloriam resurrectionis.
Praeclaro, Christe domine, illo tuae maiestatis instructi oraculo, quo nos usque ad diem secundi adventus tui semper tuae passionis memorare iussisti, quae est gloria nostrae redemptionis, ut haec nos commemoratio tibi faceret manere connexos et a pravae actionis nexibus absolutos, obtentu martyris tui Christophori fac nos sequaces esse gloriosissimae tuae passionis, ut, repleti gratia spiritus sancti, carnem subiciamus animae et animam tibi, ut, purificato cordis receptaculo, sumamus pretium nostrae redemptionis et ob hoc te sequamur ad gloriam resurrectionis.
4317 Praecursoris tui Ioannis ... pervenire fragilitas.
Praecursoris tui Ioannis baptistae nos, quaesumus, domine, intercessio sancta commendet, ut et spiritalibus mereamur eius praedicationibus erudiri et eo, quo praecipis, ipso iuvante, nostra possit pervenire fragilitas.
4318a Praedicamus domine nec ... propitiatus emacules.
Praedicamus, domine, nec tacemus pro nostra te redemptione traditum et mortuum et sepultum, ad caelos adscendisse post transitum et ad iudicandum in fine venturum. Unde petimus, ut haec oblata sanctifices et sumentium pectora propitiatus emacules.
4318b Praedicamus te domine ... propitiatus emacules.
Praedicamus te, domine, nec tacemus pro nostra redemptione de virgine natum, traditum, crucifixum, mortuum ac sepultum; resurrexisse, etiam ad caelos adscendisse veraciter credimus venturumque ad iudicandum fideliter exspectamus; quapropter petimus, ut haec oblata munera sancti spiritus infusione sanctifices et sumentium pectora propitiatus emacules.
4319 Praedicetur domine credentibus ... fiducialiter exspectemus.
Praedicetur, domine, credentibus populis beatae confessoris tuae Leocadiae fidelis patientia, cuius prius est persequentibus inimicis praedicata iustitia. Gloriemur omnes, fideliter triumphale eius natalitium celebrantes, ut similiter efficiamur inter tribulationum temporalium tentamenta gaudentes. Auge singulis plenissimam fidem, dona constantiam, tribue caritatem atque ita, quod corde credimus, ore confiteamur, ut cum tua confessore coronam iustitiae fiducialiter exspectemus.
4320 Praedictorum martyrum tuorum ... delictis emundes.
Praedictorum martyrum tuorum, domine, passionis memoriam facientes, qui pro te variis verberibus caesi, eculeo impositi, super lapides illisis fustae cerebris, consummata decorati sunt gloria passionis, supplici te devotione rogamus, ut sic nunc precibus mortalium delecteris, quo et oblata tibi sanctifices et oblatores a delictis emundes.
4321a Praepara nos quaesumus ... sobriis mentibus celebremus.
Praepara nos, quaesumus, domine, huius praecipuae festivitatis officiis, ut haec sacrificia sobriis mentibus celebremus.
4321b Praepara nos quaesumus ... semper mentibus celebremus.
Praepara nos, quaesumus, domine, huius abstinentiae festivis officiis, ut haec sacrificia veneranda sobriis semper mentibus celebremus.
4322 Praepara nos tibi ... visceribus tuis.
Praepara nos tibi, salvator noster ac domine, per pacis bonum in hostiam vivam, ut, qui in crastinum sumpturi sumus dominicam cenam, nulla ab invicem convellamur discordia sed, fructu pleni tuae dilectionis, sumamus in crastinum flumina caritatis, quae profluentia decurrunt e visceribus tuis.
4323 Praesens hostia quam ... fidelium salutaris.
Praesens hostia, quam, domine, immolamus, tibi, quaesumus, fiat acceptabilis et gloriosi Erasmi martyris ac pontificis tui meritis fiat corporibus animabusque fidelium salutaris.
4324 Praesens oblatio fiat ... hostiam immolare.
Praesens oblatio fiat, domine, populo tuo salutaris, pro quo dignatus es patri tuo te viventem hostiam immolare.
4325 Praesens sacrificium domine ... ad salutem.
Praesens sacrificium, domine, quod tibi pro delictis nostris offerimus, sit tibi munus acceptum et tam viventibus quam defunctis proficiat ad salutem.
4326 Praesentes hostias domine ... sunt dicatae.
Praesentes hostias, domine, quaesumus, merita gloriosa martyrum Thebaeorum tibi reddant acceptas, pro quorum tibi pretioso sanguine sunt dicatae.
4327 Praesenti sacrificio domine ... ipsa potentiae.
Praesenti sacrificio, domine, tua generaliter exsultet ecclesia, quo infirmitatis eius sunt assumptae primitiae, ut divinae particeps fieret ipsa potentiae.
4328 Praesenti sacrificio nomini ... operetur effectus.
Praesenti sacrificio nomini tuo nos, domine, ieiunia dicata sanctificent et, quod observantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur effectus.
4329 Praesentia domine munera ... flagravit ardore.
Praesentia, domine, munera, quaesumus, placido vultu intuere et praesta, ut sancti spiritus perfundantur benedictione et in nostris cordibus eam tui nominis dilectionem infundant, quate in mente beatae Mariae Magdalenae nimio flagravit ardore.
4330 Praesentia munera quaesumus ... tormenta devicit.
Praesentia munera, quaesumus, domine, ita serena pietate intuere, ut sancti spiritus perfundantur benedictione, et in nostris cordibus eam dilectionem validius infundam, per quam sanctus martyr ille omnia corporis tormenta devicit.
4331 Praesentia oblationis nostrae ... sanctificationis effectum.
Praesentia oblationis nostrae munera, quaesumus, omnipotens deus, serena sancti spiritus benedictione perfunde et, beato Ambrosio pontifice interveniente, ad perennem tribue nobis pervenire sanctificationis effectum.
4332 Praesentibus domine quaesumus ... dignanter acquirant.
Praesentibus, domine, quaesumus, intende muneribus et, patrocinante beato Kenelmo martyre tuo, cuius sollemnia venerando recensemus, fidelibus salutis indulgentiam conferant et aeternitatis praemia dignanter acquirant.
4333 Praesentibus sacrificiis domine ... interius operetur.
Praesentibus sacrificiis, domine, ieiunia nostra sanctifica, ut, quod observantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur.
4334 Praesentibus sacrificiis quaesumus ... niveo induamur.
Praesentibus sacrificiis, quaesumus, domine, fervor nostri pravi desiderii mitigetur et, intercedente beata virgine dei genitrice Maria, candore virtutum niveo induamur.
4335a Praesta domine deus ... ieiunantibus subiugentur.
Praesta, domine deus noster, ut contra omnes fremitus impiorum mentis puritate vincamus, et, qui nos, in sua confidentes virtute, moliuntur affligere, a nobis, ieiunantibus, subiugentur.
4335b Praesta quaesumus omnipotens ... supplicantibus superetur.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut omnes fremitus inimici mentis puritate vincamus, et is, qui nos in sua virtute molitur affligere, intercessione sanctorum tuorum, nobis supplicantibus, superetur.
4336 Praesta domine deus ... pristinam revocetur.
Praesta, domine deus noster, ut per eam, quam sub conspectu nominis tui famulus tuus ille beati Sigismundi precibus corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi communicationem sumpsit, ad sanitatem pristinam revocetur.
4337 Praesta domine deus ... intercessione reddantur.
Praesta, domine deus noster, ut, quorum nobis festivitate votiva sunt sacramenta, eorum salutaria nobis intercessione reddantur.
4338a Praesta domine quaesumus ... aeterna possideat.
Praesta, domine, quaesumus, animae famuli tui misericordiam sempiternam, ut eam, mortalibus nexibus expeditam, lux aeterna possideat.
4338b Praesta quaesumus domine ... aeterna possideat.
Praesta, quaesumus, domine, animabus famulorum famularumque tuarum misericordiam sempiternam, ut, mortalibus nexibus expeditas, lux eas aeterna possideat.
4339a Praesta domine quaesumus ... contingere mereatur.
Praesta, domine, quaesumus, ecclesiam tuam sub tantis gaudere principibus et intellectu capere, quod devotione sectatur, ut, tuis dispositionibus gubernata, quos praesenti veneratur obsequio, participatione perpetua contingere mereatur.
4339b Praesta quaesumus domine ... devotione sectatur.
Praesta, quaesumus, domine, ecclesiae tuae sub tantis gaudere principibus, ut intellectu capere valeat, quod devotione sectatur.
4340 Praesta domine quaesumus ... gaudeant evasisse.
Praesta, domine, quaesumus, famulis tuis, renuntiantibus saecularibus pompis, gratiae tuae ianuas aperiri, qui, despecto diabolo, confugiunt sub titulo Christi; iube venientes ad te sereno vultu suscipere, ne de eis inimicus valeat triumphare; tribue eis brachium infatigabile auxilii tui, mentes eorum fidei lorica circumda, ut, felici muro vallati, mundum se gaudeant evasisse.
4341 Praesta domine quaesumus ... difficultate sumamus.
Praesta, domine, quaesumus famulis tuis talesque nos concede fieri tuae gratiae largitate, ut bona tua et fiducialiter imploremus et sine difficultate sumamus.
4342a Praesta domine quaesumus ut anima famuli tui illius cuius anniversarium ... capiat sempiternam.
Praesta, domine, quaesumus, ut anima famuli tui illius, cuius anniversarium depositionis diem celebramus, his purgata sacrificiis, indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam.
4342b Praesta domine quaesumus ut anima famuli tui illius his purgata ... capiat sempiternam.
Praesta, domine, quaesumus, ut anima famuli tui illius, his purgata sacrificiis, indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam.
4343 Praesta domine quaesumus ... desiderata percipiat.
Praesta, domine, quaesumus, ut beati Matthaei apostoli et evangelistae suffragiis, cuius natalicia praevenimus, haec plebs tua semper et sua vota depromat et desiderata percipiat.
4344 Praesta domine quaesumus ... offeramus affectum.
Praesta, domine, quaesumus, ut, dicato muneri congruentem, nostrae devotionis offeramus affectum.
4345 Praesta domine quaesumus ... intercessione efficiat.
Praesta, domine, quaesumus, ut ecclesiam tuam beatus sacerdos Hieronymus et fidei doctrinis erudiat et, eruditam, divinis mysteriis dignam pia intercessione efficiat.
4346 Praesta domine quaesumus ... paschalis obsequio.
Praesta, domine, quaesumus, ut et de nostrae gaudeamus provectionis augmento et de congruo sacramenti paschalis obsequio.
4347 Praesta domine quaesumus ... pignus accipimus.
Praesta, domine, quaesumus, ut illius salutis capiamus effectum, cuius per haec mysteria pignus accipimus.
4348 Praesta domine quaesumus ... rationabiliter exsequamur.
Praesta, domine, quaesumus, ut mentium reprobarum non curemus obloquia sed, eadem pravitate calcata, quae domui tuae conveniunt, rationabiliter exsequamur.
4349 Praesta domine quaesumus ... agenda salvemur.
Praesta, domine, quaesumus, ut per haec, quae his oblationibus sunt agenda, salvemur.
4350 Praesta domine quaesumus ... cautius exsequamur.
Praesta, domine, quaesumus, ut per haec sancta, quae sumpsimus, dissimulatis lacerationibus improborum, ea, te gubernante, quae recta sunt, cautius exsequamur.
4351 Praesta domine quaesumus ... beata subveniat.
Praesta, domine, quaesumus, ut, qui, tam immensis erroribus aggravati, fiduciam conscientiae non habemus, martyrum tuorum nobis supplicatio beata subveniat.
4352a Praesta domine quaesumus ... quoque proficiendo sectemur.
Praesta, domine, quaesumus, ut, quorum memoriam sacramenti participatione recolimus, fidem quoque proficiendo sectemur.
4352b Praesta quaesumus omnipotens ... proficiendo sectemur.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, quorum memoriam sacramenti participatione recolimus, fidem quoque proficiendo sectemur.
4352c Praesta domine quaesumus ... fidem proficiendo sectemur.
Praesta, domine, quaesumus, ut, cuius passionis memoriam sacramenti participatione recolimus, fidem proficiendo sectemur.
4353 Praesta domine quaesumus ... precibus adiuvemur.
Praesta, domine, quaesumus, ut, sacramenti tui participatione vegetati, sanctae Felicitatis quoque martyris precibus adiuvemur.
4354 Praesta domine quaesumus ... ad salutem.
Praesta, domine, quaesumus, ut sacramentorum tuorum dona salutaria, quae praesenti devotione sumpsimus, non in reatum nobis sed, intercedentibus sanctis martyribus et confessoribus tuis, proficiant potius ad salutem.
4355 Praesta domine quaesumus ... reseret veritatem.
Praesta, domine, quaesumus, ut secundum promissionem filii tui domini nostri Iesu Christi spiritus sanctus et huius nobis sacrificii copiosus revelet arcanum et omnem propitius reseret veritatem.
4356 Praesta domine quaesumus ... comprehendat effectu.
Praesta, domine, quaesumus, ut, sicut populus christianus martyrum tuorum temporali sollemnitate congaudet, ita perfruatur aeterna et, quod votis celebrat, comprehendat effectu.
4357 Praesta domine quaesumus ... suffragia comitentur.
Praesta, domine, quaesumus, ut, sicut sanctorum tuorum nos natalicia celebranda non deserunt, ita iugiter suffragia comitentur.
4358 Praesta domine quaesumus ... pascis aeternis.
Praesta, domine, quaesumus, ut temporalibus non destituamur auxiliis, quos alimoniis pascis aeternis.
4359a Praesta domine quaesumus ... sancta tendamus.
Praesta, domine, quaesumus, ut, terrenis affectibus expiati(s), ad superni plenitudinem sacramenti, cuius libavimus sancta, tendamus.
4359b Praesta quaesumus domine ... sancta tendamus.
Praesta, quaesumus, domine deus noster, ut, divinis mysteriis expiati, intercedente beato illo consessore tuo atque pontifice, ad superni plenitudinem sacramenti, cuius libavimus sancta, tendamus.
4360 Praesta domine quaesumus ... respuamus afflatus.
Praesta, domine, quaesumus, ut, toto tibi corde subiecti, tumentium voluntatum respuamus afflatus.
4361a Praesta domine ut ... nostra pandamus.
Praesta, domine, ut, intercedente sancto antistite tuo Germano, cuius hodie in conspectu maiestatis tuae beatitudinis gloriam dignis laudibus exaltamus, omissis odiis, in pace, quam nobis daturi sumus, pura tibi ac pacifica corda nostra pandamus.
4361b Praesta quaesumus omnipotens ... beatitudinis gloriam dignis
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, intercedentibus sanctis confessoribus et pontificibus tuis Remigio atque Germano, hodierna die in conspectu maiestatis tuae <eorum> beatitudinis gloriam dignis laudibus exaltemus.
4361c Praesta quaesumus domine ... tuis Remigio atque Germano quorum hodierna die beatitudinis gloriam celebramus omissis odiis ad veram pacem quae Christus est corda
Praesta, quaesumus, domine, ut, intercedentibus sanctis confessoribus <et pontificibus> tuis Remigio atque Germano quorum hodierna die beatitudinis gloriam celebramus, omissis odiis, ad veram pacem, quae Christus est, corda nostra pandamus.
4362 Praesta domine ut ... consequi mereatur.
Praesta, domine, ut, sicut animas electorum tuorum caelesti remuneratione laetificas, ita et anima famuli tui illius monachi clementia tuae pietatis veniam consequi mereatur.
4363 Praesta famulis tuis ... esse devotos.
Praesta famulis tuis, domine, abundantiam protectionis et gratiae; da salutem mentis et corporis; da continua(e) prosperitatis augmenta et tibi semper fac esse devotos.
4364 Praesta misericors deus ... corda subdantur.
Praesta, misericors deus, ut, ad suscipiendum filii tui singulare nativitatis mysterium, et mentes credentium praeparentur et non credentium corda subdantur.
4365 Praesta misericors deus ... ipse largitor.
Praesta, misericors deus, ut natus hodie salvator mundi sicut divinae nobis generationis est auctor, ita et immortalitatis sit ipse largitor.
4366a Praesta nobis aeterne ... praevenimus obsequio.
Praesta nobis, aeterne largitor, eius ubique pia protegi oratione, cuius, natalicia per haec sancta, quae sumpsimus votivo praevenimus obsequio.
4366b Praesta nobis aeterne ... celebramus obsequiis.
Praesta nobis, aeterne salvator, eorum nos ubique protegi pia oratione, quorum natalicia per haec sancta, quae sumpsimus, votivis celebramus obsequiis.
4367 Praesta nobis domine ... et aeterna.
Praesta nobis, domine, eius desiderata commercia, ut, cuius perpetuam dignitatem sacrosancto mysterio frequentamus in terris, et praesentia nobis subsidia postulet et aeterna.
4368 Praesta nobis domine ... non maneant.
Praesta nobis, domine, in domo tua sancta unanimitate viventibus, pacem habere, quam tradimus, pacem servare, quam sumimus; maneat in nobis et sine osculis pax, dummodo oscula sine pace non maneant.
4369 Praesta nobis domine ... pro nobis.
Praesta nobis, domine, misericordiam tuam, sanctorum tuorum suffragiis imploratam, et, quos intercessores nostros esse tribuisti, fac eos et maiestatem tuam iugiter exorare et salutaria impetrare pro nobis.
4370 Praesta nobis domine ... placita consequamur.
Praesta nobis, domine, misericordiam tuam, ut, quae votis expetimus, conversatione tibi placita consequamur.
4371a Praesta nobis domine quaesumus apostolicis ... gaudiis assequamur.
Praesta nobis, domine, quaesumus apostolicis doctrinis et precibus adiuvari, ut, quod praesentibus celebramus officiis, perpetuae salvationis gaudiis assequamur.
4371b Praesta nobis domine quaesumus beati ... gaudiis assequamur.
Praesta nobis, domine, quaesumus, beati Ioannis confessoris tui atque pontificis meritis et precibus adiuvari, ut, quod praesentibus celebramus officiis, eius suffragio perpetuae salvationis gaudiis assequamur.
4371c Praesta nobis domine quaesumus apostoli ... gaudiis assequamur.
Praesta nobis, domine, quaesumus, apostoli, tui Iacobi doctrinis et precibus adiuvari, ut, quod praesentibus celebramus officiis, perpetuae salvationis gaudiis assequamur.
4372 Praesta nobis domine ... et corporis.
Praesta nobis, domine, quaesumus, auxilium gratiae tuae, ut, ieiuniis et orationibus convenienter intenti, liberemur ab hostibus mentis et corporis.
4373 Praesta nobis domine ... et facere.
Praesta nobis, domine, quaesumus, auxilium gratiae tuae, ut, sine qua nihil boni possumus, eadem largiente, digne, quae tua sunt, et cogitare valeamus et facere.
4374a Praesta nobis domine quaesumus ... contigimus pura mente capiamus.
Praesta nobis, domine, quaesumus, intercedentibus sanctis tuis, ut, quae ore contigimus, pura mente capiamus.
4374b Praesta nobis domine quaesumus intercedentibus sanctis ut quae ore ... mente capiamus.
Praesta nobis, domine, quaesumus, intercedentibus sanctis, ut, quae ore conti[n]gimus, pura mente capiamus.
4374c Praesta quaesumus omnipotens ... mente capiamus.
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut, quae ore conti[n]gimus, pura mente capiamus.
4374d Praesta nobis domine quaesumus intercedentibus sanctis Felicissimo et Agapito ... mente capiamus.
Praesta nobis, domine, quaesumus, intercedentibus sanctis Felicissimo et Agapito, ut, quae ore conti[n]gimus, pura mente capiamus.
4374e Praesta nobis domine quaesumus intercedente ... mente capiamus.
Praesta nobis, domine, quaesumus, intercedente beato Theodoro martyre tuo, ut, quae ore conti[n]gimus, pura mente capiamus.
4374f Praesta nobis. domine ... corde capiamus.
Praesta nobis. domine, quaesumus, intercedentibus omnium sanctorum tuorum meritis, ut, quae ore conti[n]gimus, puro corde capiamus.
4375 Praesta nobis domine ... confessione circumdas.
Praesta nobis, domine, quaesumus, universa peccata pariter atque pericula corporis et mentis evadere, quos innumerabilium martyrum pia confessione circumdas.
4376 Praesta nobis domine ... exsultanter impleta.
Praesta nobis, domine, quaesumus, ut, quae pro martyrum tuorum illorum beata passione peregimus, ipsorum nobis fiant intercessione salutaria, in quorum nataliciis sunt exsultanter impleta.
4377 Praesta nobis misericors ... participatione salvari.
Praesta nobis, misericors deus, ut digne tuis servire semper altaribus mereamur et eorum perpetua participatione salvari.
4378 Praesta nobis misericors ... indulgentiam consequamur.
Praesta nobis, misericors deus, ut munera nostra, pro ieiunii sanctificatione oblata, spiritus sanctus assumat, ut, ad te toto corde clamantes, propitiationis tuae indulgentiam consequamur.
4379 Praesta nobis misericors ... liberemur incursibus.
Praesta nobis, misericors deus, ut placationem tuam promptis mentibus exoremus et, peccatorum veniam consequentes, a noxiis liberemur incursibus.
4380 Praesta nobis omnipotens ... moribus offeramus.
Praesta nobis, omnipotens deus, ut, dicatum nomini tuo, sacrificium purgatis moribus offeramus.
4381a Praesta nobis omnipotens ... peccata vitemus.
Praesta nobis, omnipotens deus, ut, percipientes paschali munere veniam peccatorum, deinceps peccata vitemus.
4381b Praesta nobis aeterne ... peccata vitemus.
Praesta nobis, aeterne salvator, ut, percipientes hoc munere veniam peccatorum, deinceps peccata vitemus.
4382 Praesta nobis omnipotens ... veneratione sectemur.
Praesta nobis, omnipotens deus, ut, quem fidei virtute imitari non possumus, non indigna salutis veneratione sectemur.
4383 Praesta nobis omnipotens ... potentia tueatur.
Praesta nobis, omnipotens deus, ut, quia vitiis subiacet nostra mortalitas, tua nos et medicina purificet et potentia tueatur.
4384 Praesta nobis omnipotens ... munere gloriemur.
Praesta nobis, omnipotens deus, ut, vivificationis tuae gratiam consequentes, in tuo semper munere gloriemur.
4385 Praesta nobis omnipotens ... et salutem.
Praesta nobis, omnipotens et misericors deus, ut beati Xysti martyris tui repetita sollemnitas et liberationem nobis perfectam tribuat et salutem.
4386 Praesta nobis omnipotens ... veraciter portionem.
Praesta nobis, omnipotens et misericors deus, ut in resurrectione domini nostri Iesu Christi percipiamus veraciter portionem.
4387a Praesta nobis omnipotens ... consequamur effectu.
Praesta nobis, omnipotens et misericors deus, ut, quae visibilibus mysteriis celebrando suscepimus, invisibili consequamur effectu.
4387b Praesta nobis quaesumus ... consequamur effectu.
Praesta nobis, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut, quae visibilibus mysteriis sumenda percepimus, invisibili consequamur effectu.
4388 Praesta nobis omnipotens ... praestet auxilium.
Praesta nobis, omnipotens et misericors deus, ut sanctorum martyrum tuorum copiosa victoria, sicut eis perpetuum dat triumphum, ita nobis continuum praestet auxilium.
4389 Praesta nobis quaesumus ... tribulationibus eruamur.
Praesta nobis, quaesumus, domine, consolationis auxilium, ut, diuturnis calamitatibus laborantes, beati apostoli tui Pauli intercessione a cunctis tribulationibus eruamur.
4390 Praesta nobis quaesumus ... reddatur oblatio.
Praesta nobis, quaesumus, domine deus noster, ut, sicut in tuo conspectu mors est pretiosa sanctorum, ita eius merita venerantium accepta tibi reddatur oblatio.
4391 Praesta nobis quaesumus ... absolve peccatis.
Praesta nobis, quaesumus, domine, per tua sancta quae sumpsimus, praesidia mentis et corporis et, intervenientibus beati Apollinaris meritis, ab omnibus absolve peccatis.
4392 Praesta nobis quaesumus ... gloriam capiamus.
Praesta nobis, quaesumus, domine, sanctarum virginum testis intercessione, ut, sancto sacramento communiti, caelestis praemii gloriam capiamus.
4393 Praesta nobis quaesumus ... inhaerere perpetuis.
Praesta nobis, quaesumus, domine, terrena despicere et amare caelestia, ut per haec sacra, quae gerimus, et a transituris desideriis expiari mereamur et incipiamus inhaerere perpetuis.
4394 Praesta nobis quaesumus ... mente purificet.
Praesta nobis, quaesumus, omnipotens deus, ut nostrae humilitatis oblatio et pro tuorum grata sit honore sanctorum et nos corpore pariter et mente purificet.
4395 Praesta nobis quaesumus ... incessabiliter ambiamus.
Praesta nobis, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut, beati Martini confessoris tui doctrinis eruditi et precibus roborati, redemptionis nostrae mysterium, quod sumpsimus, incessabiliter ambiamus.
4396 Praesta nobis quaesumus ... beneficia consequamur.
Praesta nobis, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut, qui beati Cuthberti confessoris tui atque pontificis translationis diem veneramur, per ipsius suffragia pietatis tuae semper beneficia consequamur.
4397 Praesta omnipotens aeterne ... inimici lacerari.
Praesta, omnipotens aeterne deus, et hac cottidie spiritali societate protegi et nullis incursibus inimici lacerari.
4398 Praesta omnipotens deus ... dolositatis appareat.
Praesta, omnipotens deus, cordis nostri laetitiam, ut in die salutis hodierna, reddita nobis reconciliationis tuae pactione, nullius interpositio dolositatis appareat.
4399 Praesta omnipotens deus ... iubeas aggregari.
Praesta, omnipotens deus, per ineffabilem misericordiae tuae caritatem, ut, cuius virtus atque maiestas in mirabilium suorum diversitate claruit, in nostrarum quoque mentium purificatione clarescat; praesentem itaque oblationem ita illabere, ut medelam viventibus, defunctis refrigerium praestet, et, quorum nomina texuit recitatio praemissa, sortem inter electos iubeas aggregari.
4400 Praesta omnipotens deus ... venia prosequaris.
Praesta, omnipotens deus, ut, ieiuniorum placatus sacrificiis, remissionis tuae nos venia prosequaris. ( recension gelasienne )
Quaesumus, omnipotens deus, ut ieiuniorum nostrorum tibi placeant sacrificia, quibus remissionis tuae nos venia prosequatur. ( recension Pamel 245 Praem-MC )
4401a Praesta populo tuo ... continuata subveniat.
Praesta populo tuo, domine, quaesumus, consolationis auxilium et diuturnis calamitatibus laborantem respirare concede; da veniam peccatis et cor eius ab iniquitate custodi, ut, quia humana fragilitas incessabiliter meretur offensam, intervenientibus sanctis tuis, indulgentia lapsis continuata subveniat.
4401b Praesta populo tuo ... ab iniquitate custodi ut quia humana fragilitas incessabiliter meretur offensam celerius in tua
Praesta populo tuo, domine, quaesumus, consolationis auxilium; da veniam peccatis nostris et <cor nostrum> ab iniquitate custodi, ut, quia humana fragilitas incessabiliter meretur offensam, celerius in tua misericordia gaudeamus.
4401c Praesta populo tuo ... respirare concede.
Praesta populo tuo, domine, quaesumus, consolationis auxilium et diuturnis calamitatibus laborantem propitius respirare concede.
4401d Praesta populo tuo ... tribulationis erue.
Praesta populo tuo, domine, quaesumus, consolationis auxilium et diuturnis calamitatibus laborantem beati Pauli apostoli tui intercessione a cunctis tribulationis erue.
4401e Praesta quaesumus omnipotens ... respirare concede.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, famulo tuo illi consolationis auxilium et diuturnis calamitatibus laborantem propitius respirare concede.
4402 Praesta quaeso misericors ... tutissimum firmamentum.
Praesta, quaeso, misericors deus, ut hoc tuum sacramentum non sit mihi reatus ad poenam sed intercessio salutaris ad veniam, sit ablutio criminum, sit informatio virtutum, sit contra mundi pericula tutissimum firmamentum.
4403 Praesta quaesumus clementissime ... perseverabiles reddat.
Praesta, quaesumus, clementissime et misericordissime deus, ut nos ineffabilis tua clementia benedicat et sensum in nobis sapientiae salutaris infundat atque in sanctis actibus perseverabiles reddat.
4404 Praesta quaesumus deus ... redemptione secura.
Praesta, quaesumus, deus noster, ut familia tua, quae filii tui domini nostri est nativitate salvata, eius etiam sit perpetua redemptione secura.
4405 Praesta quaesumus domine ... actionibus exsequamur.
Praesta, quaesumus, domine, cum accessu temporum , recti moderaminis incrementum, ut, quod dignitate praeferimus iustis actionibus exsequamur.
4406a Praesta quaesumus domine ... honorare principiis.
Praesta, quaesumus, domine deus noster, et apostolorum natalicia nos tuorum continua devotione venerari et in suis crebrius honorare principiis.
4406b Praesta nobis quaesumus ... honorare principiis.
Praesta nobis, quaesumus, domine deus noster, per haec sacrosancta mysteria, quae sumpsimus, apostoli tui Thomae natalicia continua devotione venerari et in eius crebrius honorare principiis.
4407 Praesta quaesumus domine ... adoretur essentia.
Praesta, quaesumus, domine deus noster, sacramentum hoc in ecclesiis tuis indiffidenter intellegi, ut unus Christus in dei atque hominis veritate nec a nostra divisus natura nec a tua discretus adoretur essentia.
4408 Praesta quaesumus domine ... reddas acceptos.
Praesta, quaesumus, domine deus noster, ut caritatis dono, quo cunctum innovas mundum, per haec sacrosancta mysteria nos quoque reddas acceptos.
4409 Praesta quaesumus domine ... vincamus internos.
Praesta, quaesumus, domine deus noster, ut declinemus noxios appetitus et reatum nobis ingerentia desideria respuamus, quia tunc exteriores hostes superare poterimus, si vincamus internos.
4410 Praesta quaesumus domine ... laude cessemus.
Praesta, quaesumus, domine deus noster, ut et, inter quaslibet angustias constituti, non desinamus tuo nomini supplicare et, cum propitiatio caelestis impenditur, a tua numquam laude cessemus.
4411 Praesta quaesumus domine ... proficiant salutem.
Praesta, quaesumus, domine deus noster, ut intercessione sanctae Eulaliae virginis sacramenta, quae sumpsimus, ad praesentem perpetuamque nobis proficiant salutem.
4412 Praesta quaesumus domine ... remedia capiamus.
Praesta, quaesumus, domine deus noster, ut per haec sacramenta, quae sumpsimus, intercedentibus beati Iudoci confessoris tui meritis, aeterna remedia capiamus.
4413 Praesta quaesumus domine deus ... mentis intellegentia consequamur.
Praesta, quaesumus, domine deus noster, ut, quae sollemni celebramus officio, purificatae mentis intellegentia consequamur.
4414 Praesta quaesumus domine ... digni reddamur.
Praesta, quaesumus, domine deus noster, ut, sacramenti tui virtute percepta, intercessione beati Agapiti martyris tui tanto munere digni reddamur.
4415 Praesta quaesumus domine ... mente ieiunent.
Praesta, quaesumus, domine familiae supplicanti, ut, dum a cibis corporibus abstinent, a vitiis mente ieiunent.
4416 Praesta quaesumus domine ... devotione percurrant.
Praesta, quaesumus, domine, fidelibus tuis, ut ieiuniorum veneranda sollemnia et congrua pietate suscipiant et secura devotione percurrant.
4417 Praesta quaesumus domine ... et caritas
Praesta, quaesumus, domine, illam nos puram tenere mensuram, qua subsistit universitas, ut in mentibus nostris nec sine bonitate censura <permaneat, qua exercetur et caritas>.
4418a Praesta quaesumus domine ... constantiam subsequamur.
Praesta, quaesumus, domine, mentibus nostris cum exsultatione provectum, ut beatae Agnetis martyris tuae, cuius diem passionis annua devotione recolimus, etiam fidei constantiam subsequamur.
4418b Praesta domine precibus ... constantiam subsequamur.
Praesta, domine, precibus nostris cum exsultatione provectum, ut, quorum diem passionis annua devotione recolimus, etiam fidei constantiam subsequamur.
4419 Praesta quaesumus domine ... ad salutem.
Praesta, quaesumus, domine, mentibus nostris, ut munera quae in honorem martyris tui Georgii offerimus proficiant nobis ad salutem.
4420 Praesta quaesumus domine ... precibus suffragari.
Praesta, quaesumus, domine, sacris nos semper innovari mysteriis et beatorum martyrum Sergii et Bacchi meritis et precibus suffragari.
4421 Praesta quaesumus domine ... mente sectemur.
Praesta, quaesumus, domine, spiritalibus gaudiis nos repleri, ut, quae actu gerimus, mente sectemur.
4422 Praesta quaesumus domine ... eripere digneris.
Praesta, quaesumus, domine, tuis supplicibus, beati Nicolai confessoris tui atque pontificis festa celebrantibus, ut, sicut per eius suffragia inultos ab ipso mortis praecipitio mirabiliter liberasti, ita et nos, eodem interveniente, a peccatorum nostrorum periculis eripere digneris.
4423 Praesta quaesumus domine ... potenter infundat.
Praesta, quaesumus, domine, ut a nostris mentibus et carnales amoveat spiritus sanctus affectus et spiritalia nobis dona potenter infundat.
4424a Praesta quaesumus domine ut anima famuli tui illius cuius corpori hodie ... munere gratuletur.
Praesta, quaesumus, domine, ut anima famuli tui illius, cuius corpori hodie officia humanitatis exhibemus, his sacrificiis expiata, salvationis tuae perpetuo munere gratuletur.
4424b Praesta quaesumus domine ut anima famuli tui illius sacris mysteriis ... munere gratuletur.
Praesta, quaesumus, domine, ut anima famuli tui illius, sacris mysteriis expiata, salvationis tuae perpetuo munere gratuletur.
4425 Praesta quaesumus domine ... semper exsultet.
Praesta, quaesumus, domine, ut anima famuli tui illius episcopi, quem, in hoc saeculo commorantem, sacris muneribus decorasti, caelesti sede gloriosa semper exsultet.
4426 Praesta quaesumus domine ... haec sacra mysteria ab universis mundata de ictis aeterna gaudia te largiente
Praesta, quaesumus, domine, ut , anima famuli tui illius, <per> haec sacra mysteria ab universis mundata de ictis, aeterna gaudia, te largiente, percipere mereatur.
4427 Praesta quaesumus domine ... emundari delictis.
Praesta, quaesumus, domine, ut animam famuli tui illius, quam forte aliquid conscientiae reatus accusat, per hanc hostiam placationis, quam tibi offerimus ab omnibus iubeas emundari delictis.
4428 Praesta quaesumus domine ... laudis offerimus.
Praesta, quaesumus, domine, ut beati Laurentii suffragiis in nobis tua munera tuearis, pro cuius honoranda confessione hostias tibi laudis offerimus.
4429 Praesta quaesumus domine ... desiderata percipiat.
Praesta, quaesumus, domine, ut beati Lucae evangelistae suffragiis, cuius natalicia celebramus, haec plebs tua semper et sua vota depromat et desiderata percipiat.
4430 Praesta quaesumus domine ... indulgentiam sentiamus.
Praesta, quaesumus, domine, ut beati sacerdotis et confessoris tui Willibaldi, cuius festivitatem celebramus, precibus indulgentiam sentiamus.
4431 Praesta quaesumus domine ... custodiat protectio.
Praesta, quaesumus, domine, ut beatorum martyrum tuorum Hermachorae et Fortunati unos semper adiuvet madeat tua nos semper custodiat protectio.
4432 Praesta quaesumus domine ... secura consistat.
Praesta, quaesumus, domine, ut ecclesia tua et, martyrum tuorum Abdon et Sennen confisa suffragiis, devota permaneat et corum precibus gloriosis secura consistat.
4433 Praesta quaesumus domine ... praestiteris famulari.
Praesta, quaesumus, domine, ut ecclesia tua prompta tibi voluntate deserviat, quia propensius audiri poterit et defendi, cum eam tibi digne praestiteris famulari.
4434 Praesta quaesumus domine ... sunt impetrandi.
Praesta, quaesumus, domine, ut, hac oblatione mundati sumamus et deprecandi fiduciam et gratiam, quae iusta sunt impetrandi.
4435 Praesta quaesumus domine ... potius augeantur.
Praesta, quaesumus, domine, ut haec dona tua, quae sumpsimus, beati Wulmari abbatis precibus in nobis potius augeantur.
4436 Praesta quaesumus domine ... abire faciat.
Praesta, quaesumus, domine, ut hoc munus redemptionis nostrae, quod indigni sumpsimus, famulum tuum illum, intercedente beata dei genitrice Maria et beatis apostolis tuis Petro et Paulo atque Ioanne, ab omnibus muniat periculis et ab angustiis, quas patitur, et vinculis illaesum abire faciat.
4437 Praesta quaesumus domine ... inexpugnabile fiat.
Praesta, quaesumus, domine, ut hoc sacrificium singulare, quod in honorem sanctorum martyrum tuorum Cyrici et Iulittae matris eius sociorum eorum tibi sollemniter offerimus, c[l]laritatem nobis infundat et inexpugnabile fiat.
4438a Praesta quaesumus domine ... in corde.
Praesta, quaesumus, domine, ut intercedente beato Sebastiano martyre tuo, et a cunctis adversitatibus muniamur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in corde.
4438b Praesta quaesumus omnipotens ... in mente.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, intercedente beato Vitale martyre tuo, et a cunctis adversitatibus liberemur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente.
4439a Praesta quaesumus domine ... sentimus auxilium.
Praesta, quaesumus, domine, ut martyrum tuorum iugiter celebremus meritum, quorum continuum sentimus auxilium.
4439b Praesta quaesumus domine ... sentiamus auxilium.
Praesta, quaesumus, domine, ut beati confessoris tui Augustini, cuius iugiter celebramus meritum, continuum, sentiamus auxilium.
4440 Praesta quaesumus domine ... quae praecipis.
Praesta, quaesumus, domine, ut mentium reprobarum non curemus obloquium, sed, eadem pravitate calcata, exoramus, ut nec terreri nos lacerationibus patiaris iniustis nec captiosis adulationibus implicari sed potius amare, quae praecipis.
4441 Praesta quaesumus domine ... animarum praeparentur.
Praesta, quaesumus, domine, ut munera, quae sacris inferuntur altaribus, devotis mentibus ad remedium animarum praeparentur.
4442 Praesta quaesumus domine ... placeamus mente.
Praesta, quaesumus, domine, ut, observationes sacras annua devotione recolentes, et corpore tibi placeamus mente.
4443 Praesta quaesumus domine ut ... mentis intellegentia consequamur.
Praesta, quaesumus, domine, ut – per haec munera –, quae domini nostri Iesu Christi arcanae nativitatis mysterio gerimus purificatae mentis intellegentia consequamur.
4444 Praesta quaesumus domine ... relaxari delicta.
Praesta, quaesumus, domine, ut per intercessionem beati apostoli tui Andreae haec nobis prosit oblatio, quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta.
4445 Praesta quaesumus domine ... temporale subsidium.
Praesta, quaesumus, domine, ut percepta communio singularis animabus famulorum famularumque tuarum sit semper salutaris; sit eis, domine, salutare remedium, quod in hoc tibi loco divini servitii praeparaverunt obsequium, et nobis famulis tuis temporale subsidium.
4446 Praesta quaesumus domine ... plebem perfectam.
Praesta, quaesumus, domine, ut populus tuus ad plenae devotionis affectum beati baptistae Ioannis nataliciis praeparetur, quem praemisisti filio tuo parare plebem perfectam.
4447 Praesta quaesumus domine ... dono gratulemur.
Praesta, quaesumus, domine, ut, qui malis nostris et casibus contrariis gratulantur, cordibus erubescant et vultibus revereantur simulque victi retrorsum convertantur nosque tuo auxilio in oculis illorum sic consolemur, ut de misericordiae tuae dono gratulemur.
4448 Praesta quaesumus. domine ... discrimina vegetatio.
Praesta, quaesumus. domine, ut, quod pro beati Adriani martyris tui festivitate percepimus, delictorum, nostrorum nobis sit expiatio et salutaris inter quaeque discrimina vegetatio.
4449a Praesta quaesumus domine ... conferat medicinam.
Praesta, quaesumus, domine, ut, quod salvatoris nostri iterata sollemnitate percepimus, perpetuae nobis redemptionis conferat medicinam.
4449b Praesta quaesumus omnipotens ... conferant medicinam.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut haec munera sacra, quae sumpsimus, intercedente beata dei genitrice semper virgine Maria, perpetuae nobis redemptionis conferant medicinam.
4450 Praesta quaesumus domine ... malo defendas.
Praesta, quaesumus, domine, ut, quos beatae Ethelburgae virginis tuae pia commemoratione caelestibus recreas alimentis, eius semper supplicatione ab omni malo defendas.
4451a Praesta quaesumus domine ... facilius remus.
Praesta, quaesumus, domine, ut, salutaribus ieiuniis eruditi, a noxiis etiam vitiis abstinentes, propitiationem tuam facilius remus.
4451b Praesta nobis quaesumus ... facilius impetremus.
Praesta nobis, quaesumus, domine, ut, salutaribus ieiuniis eruditi, a noxiis quoque vitiis abstinentes, propitiationem tuam facilius impetremus.
4451c Praesta quaesumus omnipotens ... facilius impetremus.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, salutaribus ieiuniis eruditi, ab omnibus etiam vitiis abstinentes, propitiationem tuam facilius impetremus.
4452 Praesta quaesumus domine ... perceptione perficiam.
Praesta, quaesumus, domine, ut sancta tua nos expient dignosque semper sui perceptione perficiam.
4453a Praesta quaesumus domine ... devotionis fructus adcrescat.
Praesta, quaesumus, domine, ut sancti confessoris et episcopi tui Donati , quem ad laudem nominis tui dicatis muneribus honoramus, piae nobis devotionis fructus adcrescat.
4453b Praesta quaesumus domine ... nobis fructus adcrescat.
Praesta, quaesumus, domine, ut sancti confessoris tui Remigii intercessio veneranda munera nostra tibi commendet, ut per haec piae devotionis nobis fructus adcrescat.
4454 Praesta quaesumus domine ... desinunt admiranda.
Praesta, quaesumus, domine, ut semper nos beati Laurentii laetificent votiva martyria, quae semper esse non desinunt admiranda.
4455a Praesta quaesumus domine ut sicut de praeteritis ad nova sacramenta ... mentibus innovemur.
Praesta, quaesumus, domine, ut, sicut de praeteritis ad nova sacramenta transimus, ita, vetustate deposita, sanctificatis mentibus innovemur.
4455b Praesta quaesumus domine ut sicut de praeteritis ad nova transimus ... mentibus innovemur.
Praesta, quaesumus, domine, ut, sicut de praeteritis ad nova transimus, ita, vetustate deposita, sanctificatis mentibus innovemur.
4456 Praesta quaesumus domine ... claritas conferatur.
Praesta, quaesumus, domine, ut, sicut hodierna munera veneranda filii tui oblatione consecrantur, sic ipsius gloriosae genitricis precibus sempiterni luminis nobis claritas conferatur.
4457 Praesta quaesumus domine ... semper imploret.
Praesta, quaesumus, domine, ut, sicut nobis indiscreta pietas horum martyrum beatorum individuae caritatis praebet exemplum, sic spiritum gratiae tuae, quo iugiter muniamur, semper imploret.
4458a Praesta quaesumus ecclesiae ... mysteriis imbuerunt.
Praesta, quaesumus, ecclesiae tuae, domine, de tantis digne gaudere principibus et illam perseveranter regulam custodire, qua iidem, inter verum falsumque dividentes, dilectos tibi greges sacris mysteriis imbuerunt.
4458b Praesta quaesumus ecclesiae ... mysteriis imbuerant.
Praesta, quaesumus, ecclesiae tuae, domine, de tantis digne gaudere principibus et illam sequi pia devotione doctrinam, qua dilectos tibi greges sacris mysteriis imbuerant.
4459 Praesta quaesumus misericors ... recipiant beatitudinem.
Praesta, quaesumus, misericors deus, ut animae, pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati, per huius virtutem sacramenti a peccatis omnibus expiatae, lucis perpetuae, te miserante, recipiant beatitudinem.
4460 Praesta quaesumus omnipotens ... esse possimus.
Praesta, quaesumus, omnipotens aeterne deus, ut id, quod de sancto altario tuo accepimus, precibus beati evangelistae tui Lucae sanctificet animas nostras, per quod tuti esse possimus.
4461 Praesta quaesumus omnipotens ... laudare merear.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, mihi famulo tuo meorum veniam peccatorum et sancti spiritus gratiam cordi meo clementer infunde, ut te perfecte diligere et dine laudare merear.
4462 Praesta quaesumus omnipotens ... consequi ministerium.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, per haec sancta mysteria animae famuli tui sacerdotis aeternae felicitatis consortium, cui donasti sacri altaris consequi ministerium.
4463 Praesta quaesumus omnipotens ... sentiamus patrocinia.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, qui sanctum Albanum martyrem tuum et eius socios, eadem tempestate compassos, martyrii corona decorare voluisti, ut, quemadmodum devotam ipsorum passionis agimus memoriam, eorum sublimia apud te sentiamus patrocinia.
4464a Praesta quaesumus omnipotens ... pariter ieiunemus.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, sic nos ab epulis carnalibus abstinere, ut a vitiis irruentibus pariter ieiunemus.
4464b Praesta quaesumus domine ... pariter ieiunemus.
Praesta, quaesumus, domine, sic nos ab epulis abstinere carnalibus, ut a vitiis irruentibus pariter ieiunemus.
4465 Praesta quaesumus omnipotens ... pietatis indulgentiam consequamur.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, ad te toto corde clamantes, intercedente beato Petro apostolo, tuae pietatis indulgentiam consequamur.
4466 Praesta quaesumus omnipotens ... et salutem.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut adventus gloriosissimi filii tui et peccata nostra abluat et populo tuo pacem conferat et salutem.
4467 Praesta quaesumus omnipotens ... constituas redemptorum.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut anima famuli et sacerdotis tui illius, quidquid conversatione contraxit humana, per huius sacramenti mysterium et clementer indulgeas et in tuorum sede constituas redemptorum.
4468 Praesta quaesumus omnipotens ... facias beatorum.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut animam famuli tui illius, ab angelis lucis susceptam, in praeparata habitacula deduci facias beatorum.
4469 Praesta quaesumus omnipotens ... esse consortem.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut animam famuli tui illius episcopi in congregatione iustorum aeternae beatudinis iubeas esse consortem.
4470 Praesta quaesumus omnipotens ... potestates defendat.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut beata martyr tua illa nos orationibus suis apud te commendet et incessabiliter contra adversarias potestates defendat.
4471 Praesta quaesumus omnipotens ... et precibus.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut beatae Felicitatis martyris tuae sollemnia recensentes, meritis ipsius protegamur et precibus.
4472 Praesta quaesumus omnipotens ... concedat aeterna.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut beatae Mariae semper virginis ventura sollemnitas et praesentis vitae nobis conferat remedia et praemia concedat aeterna.
4473 Praesta quaesumus omnipotens ... proficiamus exemplo.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, beati martyris tui illius sine cessatione venerantes natalitia, et fideli muniamur auxilio et magnifico proficiamus exemplo.
4474 Praesta quaesumus omnipotens ... sollemnia celebramus.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut beati Paulini confessoris tui atque pontificis meritis adiuvemur, cuius votiva sollemnia celebramus.
4475 Praesta quaesumus omnipotens ... meruit obtinere.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut beati Petri martyris tui fidem congrua devotione sectemur, qui pro eiusdem fidei exaltatione martyrii palmam meruit obtinere.
4476 Praesta quaesumus omnipotens ... liquores produceret.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut beati sacerdotis tui Clementis adiuvemur auxilio, cui in deserto, populus ut crederet, admirabilem contulisti potentiam, ut sitientibus ex tumulis, quos eis terra negabat, natura fontium liquores produceret.
4477a Praesta quaesumus omnipotens ... contingat imitari.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut beatissimi Germani antistitis et confessoris tui, cuius exempla miramur et colimus, etsi aequari factis eius non possimus, saltem vestigia sequi et fidem nobis contingat imitari.
4477b Venerabilem diem atque ... contingat imitari.
Venerabilem diem atque sublimem, fratres carissimi prompta devotione celebremus, misericordiam domini nostri suppliciter orantes, ut beatissimi Germani antistitis et confessoris sui, cuius exempla miramur, etsi aequari factis eius non possumus, saltem vestigia sequi et fidem nobis contingat imitari.
4478 Praesta quaesumus omnipotens ... oratione tueri.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut beatissimorum martyrum tuorum Sisinnii, Martyrii et Alexandri sed et sacerdotis et confessoris tui Simpliciani et imitatione te ducem mereamur sectari et oratione tueri.
4479 Praesta quaesumus omnipotens ... pium introductorem.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut beatum Lambertum, quem ecclesiae tuae pontificem concessisti esse et martyrem, suffragatorem nos facias habere perennem et ad beatitudinis suae consortia pium introductorem.
4480 Praesta quaesumus omnipotens ... supplicatione commendet.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut beatus Marcellus tibi placita fulgeat sorte pontificatus et pietati tuae nos pia supplicatione commendet.
4481 Praesta quaesumus omnipotens ... confessione constantes.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut beatus sacerdos et martyr tuus Xystus sacris nos exerceat institutis et pie semper faciat in sua confessione constantes.
4482a Praesta quaesumus omnipotens ... nostrae promptus adiutor.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut beatus Stephanus levita magnificus, sicut ante alios imitator dominicae passionis et pietatis enituit, ita sit fragilitatis nostrae promptus adiutor.
4482b Praesta quaesumus omnipotens ... concedente promptus adiutor.
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut fragilitati nostrae, afflictae in diebus istorum ieiuniorum, magnificus levita ac beatus Stephanus auxilium interventionis exhibeat, qui imitator dominicae passionis et pietatis primus in cruore martyrii enituit, et semper sit perfectus suffragator atque, te concedente, promptus adiutor.
4483 Praesta quaesumus omnipotens ... illustratione confirmet.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat et lux tuae lucis corda eorum, qui per gratiam tuam renati sunt, sancti spiritus illustratione confirmet.
4484 Praesta quaesumus omnipotens ... suffragio consoletur.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut continua sanctorum omnium oratio et nobis praebeat incitamenta virtutum et multiplici nos ubique suffragio consoletur.
4485 Praesta quaesumus omnipotens ... potiora sumamus.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, de perceptis muneribus gratias exhibentes, beneficia potiora sumamus.
4486 Praesta quaesumus omnipotens ... studio reformetur.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut dignitas condicionis humanae, per immoderantiam sauciata, medicinalis parsimoniae studio reformetur.
4487 Praesta quaesumus omnipotens ... et moribus.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut, divino munere satiati, et sacris mysteriis innovemur et moribus.
4488 Praesta quaesumus omnipotens ... potentiam salvatoris.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut ecclesia tua competenter post nativitatem domini nostri Iesu Christi sollemnitate beati Stephani gratuletur, quem primum cognovit confessum sui potentiam salvatoris.
4489 Praesta quaesumus omnipotens ... liberari mereatur.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut ecclesia tua, quae iterato nativitatem praecursoris filii tui domini nostri Iesu Christi et baptistae in octavo veneratur, ipso pro ea apud tuam misericordiam praeveniente, a peccatis omnibus, te miserante, liberari mereatur.
4490 Praesta quaesumus omnipotens ... quam loquela.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut et hi martyres tui pro nobis interveniant, quorum clara prior est confessio quam loquela.
4491 Praesta quaesumus omnipotens ... veraciter confiteri.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut excellentiam Verbi tui, quam beatus evangelista Ioannes asseruit, et convenienter intellegere valeamus et veraciter confiteri.
4492 Praesta quaesumus omnipotens ... secura perveniat.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut familia tua per viam salutis incedat et, beati Ioannis praecursoris hortamenta sectando, ad eum, quem praedixit, secura perveniat.
4493 Praesta quaesumus omnipotens ... gratiosus adveniat.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut famulus tuus rex noster, qui tua miseratione suscepit regni gubernacula, a te percipiat virtutum omnium incrementa, ut in eo prudentia principaliter regnet, fortitudo, quod prudentia invenerit, fortiter agat, iustitia fortia acta exornet, temperantia iustitiam, ne modum excedat, temperet, quatenus hanc viam regiam teneat, vitiorum monstra, quae illam hinc, inde circumstant, devitare valeat et ad te, qui via, veritas et vita es, gratiosus adveniat.
4494a Praesta quaesumus omnipotens ... et praesulis.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut fidelibus tuis ordinatum praebeamus affectum eisque nos similiter diligendi spiritum benignus infunde, ut in tua fide, spe et caritate sincera sacrificium tibi placitum deferatur et plebis et praesulis.
4494b Praesta quaesumus omnipotens ... benignus infunde.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut fidelibus tuis ordinatum praebeamus affectum eisque nos similiter spiritum sanctum diligendi benignus infunde.
4495 Praesta quaesumus omnipotens ... aeterna concedat.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut filii tui ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae remedia conferat et praemia aeterna concedat.
4496 Praesta quaesumus omnipotens deus ut haec oblatio ... propitiationis acquirat.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut haec oblatio omnium sanctorum martyrum tuorum inter tiam nobis tuae propitiationis acquirat.
4497 Praesta quaesumus omnipotens ... interpellare confidimus.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut hanc tibi hostiam, in eius corpus et sanguinem consecrandam, venerabiliter offeramus, quem sedentem a dextris virtutis tuae, et pro nobis interpellare confidimus.
4498 Praesta quaesumus omnipotens ... pericula firmamentum.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad poenam sed intercessio salutaris ad veniam, sit ablutio scelerum, sit fortitudo fragilium, sit contra mundi pericula firmamentum.
4499 Praesta quaesumus omnipotens ... conferat sempiternam.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut huius paschalis festivitatis mirabile sacramentum et temporalem nobis tranquillitatem tribuat et vitam conferat sempiternam.
4500 Praesta quaesumus omnipotens ... moderamine dirigamur.
Praesta, quaesumus, omnipotens deus, ut inter innumeros vitae praesentis errores tuo semper moderamine dirigamur.