Praedicetur domine credentibus ... fiducialiter exspectemus.

CO
4319
Page number
VI. 274

Praedicetur, domine, credentibus populis beatae confessoris tuae Leocadiae fidelis patientia, cuius prius est persequentibus inimicis praedicata iustitia. Gloriemur omnes, fideliter triumphale eius natalitium celebrantes, ut similiter efficiamur inter tribulationum temporalium tentamenta gaudentes. Auge singulis plenissimam fidem, dona constantiam, tribue caritatem atque ita, quod corde credimus, ore confiteamur, ut cum tua confessore coronam iustitiae fiducialiter exspectemus.