Oramus indefessis precibus ... inexstinguibili caritate.

CO
4108
Page number
VI. 183

Oramus indefessis precibus omnipotentiam tuam, deus, sancte pater, omnipotens, ut repleas nos munere unigeniti tui, gaudii inenarrabili, visitatione ac vivificatione tui atque eius spiritus sancti, ut, quos creasti vel redemisti per filium, perficere digneris per spiritum sanctum. Non quod seiuncta vel dissimilis sit tuae operatio Trinitatis, sed quod personarum exsistentium evidenter appareat inconfusa unius aequalitas deitatis.
Hac igitur te, deus omnipotens, inspirationis tuae confessione manifestum fidelibus impende propitium, daemonibus exerce terrificum, persequentibus obvium, paenitentibus placabilem, peccatoribus patientem, haereticis convictorem, custodem virginibus, defensorem viduis, orphanis protectorem, oppressis vindicem, consolatorem maestis, dubiis ducatorem.
Sit nobis in eo indeficiens consolatio, in quo tibi filioque tuo est indivisa coniunctio et immensurabilis plenitudo sanctisque omnibus inexpugnabilis fortitudo; tamque certa nobis sit de tua gubernatione fiducia, ne umquam se sentiat anima muniminis tui praesidio destituta. Ita vigore tuo nostra adversus diabolum fragilitas muniatur, ne ullatenus in certamine superetur. Sic corda te scientium posside, sic conscientiam rege, ut et consilio providi efficiamur et opere probi et prudentes sermone et ferventes inexstinguibili caritate.