Omnipotens sempiterne deus ... rem manifesta.

CO
4013
Page number
VI. 143

Omnipotens sempiterne deus, qui omnia occulta praenoscis, exaudi orationem nostram et fac furem reverti cum re, quam fraudavit, ut manifestetur nobis, sicut manifestasti furtum Achan in Iericho, fiatque illi contrarium verbum dei et compulsus redeat nobisque ostendat, et, sicut te nihil latere potest, ita, domine, nobis hanc rem manifesta.