Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Alia. Oratio post officium Te excelsa laus in altissimis decet tibi e terris gloriam Ecclesia canit atque huius catervae concentus ad astra hymnum amittunt. Rogamus ergo te omnipotens Deus ut sicut tuas sollemniter porrigimus laudes ita precum nostrarum iubeas efficaciter suscipere voces. 409
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster 409
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Proph Apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito. Et signavit mittens angelum suum servo suo Ioanni qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit. Beatus qui legit et qui audit verba prophetiae et servat ea quae in ea scripta sunt. Tempus enim prope est. Ioannes septem ecclesiis quae sunt in Asia. Gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Ipsi gloria in saecula. Ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Ego sum Alpha et O principium et finis dicit Dominus Deus. Qui est et qui erat et qui venturus est omnipotens. (Ap 1) 409
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 409
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Psallendo Haec est dies quam fecit Dominus exsultemus et laetemur in ea. 410
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers PsallendoV Dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me. 410
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers PsallendoV Aperite mihi portas iustitiae Deo gratias. 410
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 410
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Lc Stans Petrus in medio plebis locutus est eis dicens. Viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam defunctus est et sepultus et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem. Propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sederet super sedem eius. Praevidens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in infernum neque caro eius vidit corruptionem. Hunc Iesum resuscitavit Deus cuius nos omnes testes sumus. Dextera igitur Dei exaltatus est promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hoc donum quod vos videtis et auditis. Non enim David ascendit in caelum. Dixit autem ipse. Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum meum et Christum fecit Deus hunc Iesum quem vos crucifixistis. His autem auditis compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos. Quid faciemus viri fratres Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Spiritus Sancti. Vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus vester. (Act 2) 410
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Ev Una Sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebre essent ad monumentum et vidit lapidem sublatum ab ostio monumenti. Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et alium discipulum quem amabat Iesus et dixit eis. Tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum. Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit prior ad monumentum. Et cum se inclinasset vidit posita linteamina non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum. Et vidit linteamina posita et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat prius ad monumentum et vidit et credidit. Nondum enim sciebat scripturam quia oportebat eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret inclinavit se et perspexit in monumentum et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi. Mulier quid ploras Et dixit eis. Quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum. haec cum dixisset conversa est retrorsum et vidit Iesum stantem et nesciebat quia Iesus esset. Dicit ei Iesus. Mulier quid ploras quem quaeris Illa extimans quia hortulanus esset dicit ei Domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam. Dicit ei Iesus. Maria. Conversa illa dicit ei. Rabboni quod dicitur magister. Dicit ei Iesus. Noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos et dic eis. Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum et ad Deum meum et ad Deum vestrum. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis suis quia vidi Dominum et haec dixit mihi. (J 20) 410
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 411
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Lauda Redemptionem misit Dominus populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius. 411
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Sacrificium Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi alleluia 411
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers SacrificiumV Dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici. 411
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers SacrificiumV De regionibus congregavit eos a solis ortu et occasu ab aquilone et mari. 411
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Ad pacem Domine Iesu Christe sanctorum claritas meritorum et vera beatificatarum felicitas animarum dona ut qui tuae resurrectionis diem laetando colimus et litando resurgere ipsi per gratiam tuam bene sancteque vivendo et paci tuae consentiendo ante nostrum obitum mereamur. Et sicut tibi pro tantae festivitatis officio amictus in nobis candidos exhibemus ita per indulgentiam tuam dealbati supra nivem atque mundati et geminae dilectionis dulcedine satiati universi criminis nigredine careamus. 414
Mozarabes Mass ordinary Chorus. F Pacem meam do vobis pacem meam commendo vobis non sicut mundus dat pacem do vobis 414
Mozarabes Mass ordinary F Novum mandatum do vobis ut diligatis vos invicem. 414
Mozarabes Mass ordinary F Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque petieritis Patrem in nomine meo petite et fiet vobis. 414
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Missa Laetetur caelum et exsultet terra rideat mare sol fulgeat serenitas rediit pestis fugiit tempestas desiit cessit obscuritas aerem crux purgavit tellurem sanguis abstersit lignum correxit. Affixus Deus hominem sic redemit sed quantum ad immutabilitatem maiestatis exspectat munere non labore. Quia cum perditionis nostrae miseratione consulens doluisset non ad hoc corporeae imaginem vilitatis assumpsit quasi contra degeneris adversarii tyrannidem suis non posset aliter subvenire. Sed praeit quod eisdem prophetarum vaticinia erant complenda miraculis. Eo magis ut liberandis esset indubitata cognitio quod in primi transgressoris offensa mors operata est non imbecillitate artificii sed iniquitate peccati quod male utenti pereundi causa non fuit fragilitas sed voluntas quod originem supplicii non opens habuit corruptela sed criminis quod condicionem poena non census statuit sed consensus quod labendi vitium contumatia fuit creati non negligentia creatoris. Te ipsum mihi interrogare liceat. Redimente Domino meo iam auctor extranee qua te primum diabolus parte corrupit Numquid in facientis manibus rimam corporis tui factura contraxerat Fueras certe stabilis membris si non fuisses instabilis in praeceptis. Animum tuum tentator obtinuit in quo tibi maior portio credita fuerat dignitatis. Iudicium tuum in quo fueras dimissus exegit. Vides non Domini sed tui fuisse arbitrii quod periisti. Dicam omnipotens Deus fassus veteris hominis pravitatem non tamen de praesentis statu libertatis ingratus. Non fuisset captivitatis obnoxius si libertatis dominus non fuisset. Et in hoc utique clemens arbiter et tuae potestatis eminentiam et praesumptionis nostrae licentiam confitentes petimus et rogamus ut ita praeceptionis tuae consentientes facias esse iudicio ut nobis ultra nec liceat peccare nec liceat. 412
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Alia oratio Benedic anima mea Domino et tota fidelis Christo plebs gaudia religiosae gratulationis exsequere. Amisit vetustas opprobrium mors aculeum custodia reum catena damnatum. Non nobis in praeiudicio caro rebellis assurgat non in dominatum sanguis parricidalis iure criminis intumescat. Homo est qui perdidit Deus homo factus est qui redemit. Maiorem tibi exegit Domine pietatem nostra calamitas quam perdiderat protoplaustorum effusa libertas. Tunc servi dicebantur futuri nunc filii. Tunc oboedientibus immortalitas promittebatur nunc augetur et dignitas. Tunc portio habenda cum deliciis nunc communio futura cum Angelis. Tunc cum creatura vivendum nunc cum Creatore regnandum. Tunc evitandus diabolus nunc et subiciendus edicitur. Tunc erat admonitio de cautela praecepti nunc hortatio de pompa iudicii. Tunc proponebatur in lege metus nunc in voluntate suggestus. Tunc non licuit paradisum habere per culpam nunc caelum sperare datur per gratiam. Melius ergo multoque melius crevimus post ruinam. Propter quod humillimi sine cessatione rogamus ut donec nos tua curatione perficias nostris tuam vulneribus non subtrahas medicinam. 413
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Post nomina Auditis nominibus offerentium te pietatis Dominum deprecamur ut digneris nobis oratus assistere adesse quaesitus aperire pulsatus. Offerentium nomina caelestibus adscribas in paginis promissionem tuam manifestes in sanctis misericordiam ostendas in perditis. Et quia imbecilla est nostrae infirmitatis oratio ut quid orare oporteat nesciamus advocamus in suffragio precum nostrarum receptos in caelesti collegio patriarchas repletos divino Spiritu prophetas martyres confessionis floribus coronatos apostolos ad officium praedicationis electos. Per quos oramus te Dominum nostrum ut omnes metu territos inopia afflictos tribulatione vexatos morbis obrutos suppliciis deditos debitis obligatos indulgentia tuae remissionis absolvas. Spirituum quoque pausantium memor esse digneris ut illis criminum suorum indulgentia relaxata ad sinum patriarcharum liceat pervenire. 413
Mozarabes Canon of the Mass W Introibo ad altare Dei mei. 414
Mozarabes Canon of the Mass W Aures ad Dominum 414
Mozarabes Canon of the Mass W Habemus ad Dominum. Sursum corda. Levemus ad Domitum. Deo ac Domino Iesu Christo 414
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine Sancte Pater aeterne omnipotens Deus et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro qui tecum simul et cum Spiritu Sancto hanc diem gemino luminis decore sanctificans et luci eam dedicavit pariter et saluti. In hanc non extantia creans in hanc creata redimendo salvificans. Hanc in conditione temporum primam hanc in reparatione hominis efficiens gloriosam. In ea lucem istam visibilem creans in ea hodierne resurrectionis gloriam manifestans. In hac quippe ipse solutis doloribus inferni devicto diabolo triumphavit cum mortem moriens vicit et sanguine suo terraena caelestibus reconciliavit. Unde merito illi omnes angeli omnesque sancti non cessant clamare cottidie ita dicentes. Te caeli caelorum. Te potestates. Te throni et virtutes laudant. Tibi cetus angelorum in excelsis concinunt hymnum. Tibi cherubin ac seraphin incessabili voce proclamant dicentes 414
Mozarabes Mass ordinary F Hagios Hagios Hagios Kyrie. O Theos. Sanctus Sanctus Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terrae gloria maiestatis tuae hosanna filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. Hagios Hagios Hagios Te Domine laudat omnis virtus caelorum et exercitus angelorum. Tibi hymnum depromunt melliflua carmina sanctorum. Tibi psalant choreae virginum et cetus confessorum. Tibi genua curvant caelestia. Terraestria. Et inferna. Laudant te regem omnium saeculorum. Hosanna in excelsis. 415
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus filius tuus quem die tertia deflevimus mortuum et hodie gaudemus virtute propria ab inferis suscitatum. Qui per mortem suam diabolum non virtute sed iustitia vicit et per gloriam resurrectionis suae viam revertendi ad caelum peccatoribus patefecit. 415
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Post Pridie Precamur nunc Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus ut quemadmodum Dominus noster Iesus Christus Filius tuus illa ineffabilium gratiarum actione semetipsum tibi pro nobis offerens mortem nostram susceptururs auditus est ita nunc et nos qui ipsum et vitam eius quaerimus exsequendo ministerialiter quae instituit audiamus. Ut hic tibi panis cum hoc calice oblatus in Filii tui Corpus et Sanguinem te benedicente ditescat ac largo oris tui perfusus Spiritu indulgentiam nobis omnium peccatorum largiatur et gratiam et collatae a se salutis dono donec in semetipso perficiat custodiam semper adhibeat indefessam. 415
Mozarabes Mass ordinary Accipiat presb… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. Fidem quam corde credimus ore autem dicamus 416
Mozarabes Mass ordinary F Fidem quam corde credimus ore autem dicamus 416
Mozarabes Mass ordinary Chorus respond… F Credimus in unum Deum 416
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Pater noster Ad orationem dominicam Christe Iesu bone qui ad Patrem de cruce clamasti tu nos in hac die qua ipse de tumulo surrexisti ad te clamantes exaudi. Quo resurrectionis tuae hylaritate gaudentium ora repleantur iubilo laudis et corda effectum percipiant exorationis. Cum nunc exoraverint ea quae precepisti clamantes atque ita dicentes e terris. 416
Mozarabes Mass ordinary Hic discooperi… F Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia 416
Mozarabes Mass ordinary Dicatur tribus… F Qui sedes super cherubin radix David alleluia. 416
Mozarabes Mass ordinary Hic mittat pre… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum 416
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Benedictio populi Dominus Iesus Christus qui pro totius mundi salute moriens hodie resurrexit a mortuis ipse vos resurrectione sua mortificet a delictis. Quique per crucis patibulum mortis destruxit imperium beatae vitae vobis tribuat participium. Ut qui resurrectionis eius diem cum laetitia praesenti celebratis in saeculo Sanctorum mereamini in caelesti regione consortium. 416
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum 416
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 416
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Require in vig… Communio Refecti Christi corpore 416
Mozarabes Pasc H0 D Resurrectio Domini M2 Mass Propers Post communionem Expletis Domine in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te Deus ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas. 416
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum 416
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Exultemus et laetemur hodie resurrexit rex aeternae gloriae nostra resurrectio benedicat omnis caro Domino. 417
Mozarabes Mass ordinary Respondeat cho… F Exsultandi et laetandi tempus est Pascha nostrum immolatus agnus est qui nostras mysterias expurgavit illi demus gratias. 417
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Secunda feria… Officium Dicite in nationibus alleluia Dominus regnavit a ligno alleluia. Et correxit orbem terrae alleluia alleluia. 417
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers OfficiumV Cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra. 417
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Ut in die. Oratio post officium Te excelsa laus 417
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Proph Angelo Ephesi ecclesiae scribe. haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio candelabrorum aureorum. Scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse et non sunt et invenisti eos mendaces et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti. Sed habeo adversus te pauca quia caritatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris et age penitentiam et prima opera fac. Sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi penitentiam egeris. Sed hoc habes quia odis facta Nicolaitarum quae et ego odi. Qui habet aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. Vincento dabo edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei. (Ap 2) 417
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum 417
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Psallendo Magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus 417
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers PsallendoV Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus Deo nostro iucunda sit laudatio 417
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 419
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Lauda Haec est dies quem Dominus exultemis et epulemur in ea 419
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Sacrificium In Pascha Domini erit vobis sollemnitas septem diebus quarum dies prima venerabilis erit 419
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers SacrificiumV Tunc pontifex offeret oblationem pro peccato ut expietur pro vobis propter holocaustum sempiternum quod semper offertis 419
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Missa In aeternum dilectissimi fratres permanet benedictio Christi filii Dei quam idem secundus homo gentibus contulit ut transgressio primi hominis nihil noceret parvulis renascentibus periret iuvenibus evacuaretur in senibus. Secunda ergo dies ex quo resurrexit resurrectio mortuorum celebratur eodem iubente cum leticia populorum fidelium. Proinde non dominetur amplius iniquitas quibus gratiam superne vocationis indulsit secunda nativitas. Ipse etenim Iesus Christus Dominus noster secundum multitudinem miserationum suarum praestare solus credentibus potest ut secunda in nobis mors non habeat potestatem. 419
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Alia oratio Pridie te Dominum ab inferis surrexisse plenissima fide cognitione facientes ovanti voto deposcimus ut qui olim in hac die fluida in caelis aquarum elementa distinguens in earum medio firmamentum fieri elegisti ita nos efficias firmamentum tuae Ecclesiae ut angelis tuis mereamur consimiles esse. Quo mortis ac resurrectionis tuae victoria roborati quae sursum sunt semper quaerentes ita vivamus ut te opitulante caeleste firmamentum effecti credentes tibi ad desideranda caelestia inflammemur. 419
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Lc Exsurgens Petrus in medio fratrum Viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Iesum qui conumeratus erat in nobis et sortitus fuerat sortem ministerii huius. Hic itaque acquisivit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius. Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem ita ut appellaretur ager ille Acheldemach hoc est ager sanguinis. Scriptum est enim in libro psalmorum. Fiat commoratio eius deserta et non sit qui habitet in ea et episcopatum eius accipiat alius. Oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus incipiens a baptismate Ioannis usque ad diem qua assumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri ex istis. Et statuerunt duos viros. Ioseph qui dicitur Barsabas qui cognominatus est iustus et Mathiam. Et orantes dixerunt. Tu Domine qui corda omnium nosti ostende quem elegeris ex bis duobus unum accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut iret in locum suum. Et dederunt sortes eis et cecidit sors super Mathiam et annumeratus est cum undecim apostolis. (Act 1) 417
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus postea quam resurrexit a mortuis apparuit primo Mariae Magdalene de qua eiecit septem daemonia. Illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus. At illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt. Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie cuntibus in villam. Et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt. Novissime autem recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem eorum et duriciam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderunt. Et dixit eis. Euntes in mundum universum predicate evangelium omni creature. Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit. Qui vero non crediderit condennabitur. Signa autem eos qui crediderint haec sequentur. In nomine meo demonia eiicient linguis loquentur novis. Serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint non eis nocebit. Super egros manus imponent et bene habebunt. Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. Illi autem profecti predicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. (Mc 16) 418
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Post nomina Clarum nobis Domine post resurrectionem Filii tui maius solitu lumen aethereum iubar elatum et perpetue illius noctis horrore discusso temporalium licet diem cum aeterna iam luce radiantem testificata virtutum tuarum gloria celebramus. Tu ergo omnipotens Deus Pater Domini nostri Iesu Christi orantis populi tui in caelum vota surgentia placidus ac serenus acceptans munimina tribue spei dona concede. Offerentibus quoque tribue pacem et defunctis aeterne pausationis quietem. 419
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui honorem pristinum reddidisti per crucis opprobrium quibus noluisti mortis inferre supplicium repromissa nobis benedictionum caelestium largire subsidia ne paschalis adimatur repente laetitia da regeneratis ex spiritu bonam vitam donec veniamus feliciter ad gloriam sempiternam. Sit in oculis tuis aceptabile quod offerimus sit salubre quod poscimus quo per sanguinem Crucis tuae in pace tua spe solidati vivamus. 420
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi omnipotens Pater et Unigenito Christo Filio tuo Domino nostro gratias agere qui eo usque descendit humilians semetipsum quousque suum latitantem reperit fugitivum non ut inventum perimeret sed ut a vinculis diabolicae dominationis ereptum proprio dominio misericorditer reformaret. In quo descendentis intelligentia dignationem voluntaria mortis non obnoxiae necessitatis ostendit quia non invitus attrahitur qui inferos itinere descendentis ingreditur. Cui enim sine exigentiis instantia descendere vacat redire subiacet dum delectat. Resurrexit ergo tertia die vivus a mortuis qui inventus est solus liber inter mortuos. Implens prophetae vaticinium tanto ante praedictum vivificabit nos post duos dies in die tertio suscitabit nos et vivemus in conspectu eius. Secundum quam praefigurationem et Iona ventre piscis tribus diebus detentus egreditur ut Trinitatis sibimet cooperantis mysterium quod solius Filii persona susciperet nosceretur. Resurrexit ergo vivus a mortuis quia non erat subditus leto qui erat vacuus a delicto nec poterat mors tenere captivum quem non invenerat transgressoris debitis obligatum. Surgit vivus a mortuis qui locum mortis iure redemptoris adiit non scelere peccatoris. Haerebat in omnipotentis adventum mortem suam timens mortis impietas et vitae Dominum occasus sui formidine confusa miratur. Metuit fortiorem quem intellegit innocentem timebat vindicem quem non probaverat debitorem. Quia scriptum erat ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne. His igitur omnibus quemadmodum veracium vatum praeconia tonuerunt probabiliter adimpletis non solum caeli caelorum cum omni beatorum exercitu Angelorum verum etiam qualiumcumque peregrinantium fidelium studia famulorum cum Seraphim hymno debitae confessionis exsultant et dicunt 420
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus et vere benedictus es Deus Pater omnipotens qui Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum in assumptione humanitatis mortem fecisti subire ut nostrorum solveret vincula peccatorum et triumphans de inferis liber remearet ad solium tuum. 421
Mozarabes Mass ordinary Hic dicat pres… F Vicit leo 422
Mozarabes Mass ordinary F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum 422
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Benedictio populi Exsurgat in vobis Dominus et omnes vestri dispereant inimici. Veteris hominis indumentum in expoliatione criminum deponatis et induamini novitatem spiritus in decore virtutum. Quique mortem sua morte devicit ipse vos de secundae mortis potestate defendat. Et qui resurgens vitam praebuit mundo ipse vos de praesenti et futuro liberet malo. Ut qui spem resurrectionis per Christi victoriam suscepistis aeternitatem beatitudinis eiusdem dono capiatis. 422
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum 423
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 423
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore 423
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Post Pridie Hoc agentes apud te Pater sancte redemptricem nostram Unigeniti tui mortem sicut ipse praecepit usque in adventum ipsius nuntiamus. Nos eum pro nobis annuntiamus mortuum esse tu commoriendi tribue dignitatem. Nos eum resurrexisse credimus tu praesta ut cotidianis nostris liberemur a lapsibus. Nos eum credimus et annuntiamus ad iudicium esse venturum tu praesta talem conversationem ut eius terribilem adventum propitium mereamur. Hanc quoque oblationem ut accepto habeas et benedicas supplices exoramus sicut accepto habuisti munera Abel pueri tui iusti et sacrificium patriarchae patris nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech. Descendat hic quaeso invisibiliter benedictio tua sicut quondam in patrum hostiis visibiliter descendebat. Ascendat odor suavitatis in conspectu divinae maiestatis tuae ex hoc sublimi altario tuo per manus Angeli tui et deferatur in ista sollemnia Spiritus tuus Sanctus qui tam adstantis quam offerentis populi et oblata pariter et vota sanctificet. Ut quicumque ex hoc Corpore libaverimus sumamus nobis medelam animae ad sananda cordium vulnera ad expellendas de cogitationibus cordis nostri omnes imagines vanitatis ad eradicanda funditus odia vel vitia terrena ad plantandam perpetuam caritatem quae operit multitudinem peccatorum. Ut vere hic Sanguis sacer Filii tui Domini nostri ita peccata nostra diluat potatus sicut quondam nos redemit effusus. 421
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Congregati universi fratres carissimi qui in peccatorum mole depressi et mundanis onerati cogitationibus suspiramus consideremus qualiter noster mediator ignominiosam deportans ad mortem sustulit manibus crucem nihil persequentibus aut interrogantibus inimicis respondens sed humilitate piissima dum pro nostris laboraret iniquitatibus tacens. Ob hoc ergo quia mitis et humilis corde est discamus in hoc quid oporteat fieri. Mortificemus cum vitiis membra nostra crucifigamus desideria carnalia resurgamus in anima sicut ille iustus surrexit in gloria. Quia tunc paschalis unanimiter potent honorari sollemnitas cum haec sacrificia eidem Deo summo vitae nostrae commendaverit probitas qui nos in terris positus sic docuit orare et dicere. 422
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Ut in die sanc… Post communionem Expletis Domine 423
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Feria tertia p… Officium Dicite in nationibus 423
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Require retro… Oratio post officium Tibi gloriam concinimus 423
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Proph Angelo Smyrnae ecclesiae scribae haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit. Scio tribulationem tuam et paupertatem sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae. Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missus est diabolus ex vobis in carcerem ut tentemini et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae. Qui habet aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit non ledetur a morte secunda. (Ap 2) 423
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 423
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Psallendo Ego dormivi et quievi et resurrexi. Quoniam Dominus suscitavit me. 423
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers PsallendoV Non timebo millia populi circumdantis me. 423
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 423
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Lc Erant perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus in Ierusalem. Fiebat autem omni animae timor. Multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Ierusalem et metus erat magnus in universis. Omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia. Possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique erat. Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes per domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum. (Act 2) 423
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Ev Post resurrectionem Domini nostri Iesu Christi duo viri ibant in castellum quod erat in spacio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emaus. Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. Et factum est dum ambularent et secum quaererent et ipse Iesus apropinquans ibat cum illis. Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. Et ait ad illos. Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem et estis tristes Et respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei. Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus Quibus ille dixit. quae Et dixerunt. De Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in sermone coram Deo et omni populo et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes populi in dannatione mortis et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. Et nunc super haec omnia tertia dies est hodie quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerant ad monumentum. Et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt. Et ipse dixit ad eos. O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam Et incipiens a Moyse et prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant. Et appropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire et coegerunt eum dicentes. Mane nobiscum Domine quoniam ad vesperum iam declinat dies et intravit cum illis. Et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum. Et dixerunt ad invicem. Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant dicentes. Quod surrexit vere Dominus et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. (L 24) 424
Mozarabes Mass ordinary Hic dicat pres… F Dominus sit semper vobiscum 425
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Lauda Iubilate Domino omnis terra servitae Domino in laetitia 425
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Sacrificium Sollemnem habebitis istum diem festum Domino et offeretis septem diebus fructum holocausti in odorem suavitatis Domino alleluia alleluia. 425
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Missa Occurramus omnes dilectissimi fratres qui carere mortis dominio delectamur ut triumphum Christi post mortem prosequamur. Ecce visitatis inferis redit rursus ad carnem quam resurgens efficit immortalem. Nihil ipsi passionis irrogatae violentia nocuit totum tamen nobis gloriosa virtus resurrectionis indulsit. Ille numquam deterior in humanitate suscepta nos misericorditer meliorem fecit divinitate collata. Gaudeamus igitur gaudiis christianis non sepeliamur voluptatibus vanis. Nihil habeat nostra festivitas indecorum. Debet populorum fidelium multitudo de sepulcris procedere vitiorum debet etiam dealbata per gratiam parere oculis renatorum debet imitationem suis infantibus praebere virtutum. Tunc est enim sine fermento malitiae paschalis oblatio si in azymis sinceritatis et veritatis epuletur religiosa devotio. 425
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Alia oratio Deus qui dominicae resurrectionis temporali sollemnitate laetificas quos ad gaudia sempiternae festivitatis inflammas hodiernae quaesumus congregationis attende conventus et celeriter postulantibus tribue quidquid sanctus exoptat affectus. Dona singulis temperantiam repelle tristitiam fac regeneratos perenniter in fide consistere fac fideles in caritate proficere. Discant illi vehementer servare per gratiam quod dedisti discant isti diligere quod cotidiana dilectione servasti. 426
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Post nomina Iesu Dei Filius qui pro nobis voluntarie moriens saeva inferorum ergastula potentiali brachio penetrans confregisti tu fidelium defunctorum spiritus a locis poenalibus exime et aeternae eos amenitatis simul et muneris iucundidate sustolle. Et quia ex latere tuo te moriente novi profluxit laticis unda qua in his diebus paschalibus horum renatorum est progenies consecrata te poscimus et rogamus ut et in illis sacrae regenerationis puritatem conserves et in nobis confessionum emolumenta multiplices. Quo et illi collatum sibi baptismi donum teneant absque culpa et nos in eandem quam violavimus gratiam redintegremur saltem ex venia post ruinam. 426
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui fideles semper adiuvas populos et regeneratos tibi consecras parvulos inchoatas in hoc populo perfice sanitates repellendo adversarias potestates ut virtute huius sacrificii dum superbus inimicus eliditur resurrectionis tuae celebritate adoptivus in pace populus amplietur. 426
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Chorus Sanctus… Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui in via discipulos ambulantes et a via fidei recedentes alloquens ipse factus est eisdem credentibus via. Dolentesque tamquam mortuum vivens veritas increpavit nec agnoscere permisit antequam crederent quibus Scripturas aperire dignatus est cum timerent suae gratiam visionis differendam iudicans ad officia caritatis ut quid hospitalitas mereretur ostenderet et exemplum benefaciendi hospitalibus daret. Ideo die tertio manifestus a ipse in Trinitate fuerat homo Deus ab Angelis adorandus. Ideo iam confracto pane praecognitus ipse fuerat inter sacra venerandaque altaris mysteria comedendus. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. 426
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Post Sanctus Dignus es Domine Iesu Christe aeternis Angelorum et hominum collaudari praeconiis qui terrena cupiens caelestibus sociari humanum genus pretio tui sanguinis redemisti. Etenim pro nobis omnibus mortem crucis excipiens latus illud tui corporis sacri confossum lancea aperitur et continuo duo illa magnifica sacramenta sanguis scilicet et aqua fluxerunt. Sanguis ille plane qui in remissionem effusus est peccatorum et aqua quae salutare temperans poculum et lavacrum pariter praestat et potum. Hac et originalis primoplastorum noxa detergitur et reconciliationis gratia exhibetur. His proinde fluminibus ex latere tuo fluentibus quibus olim nos regeneratos ac salvatos meminimus pro noviter regeneratis infantibus postulamus ut te opitulante ita fidei nutrimento proficiant ut cum bonorum operum effectu nobiscum pariter ad te remuneraturi perveniant. 427
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Post Pridie Paschalium gaudiorum deliciis delectati offerimus tibi Domine sancte Pater Corpus et Sanguinem Filii tui quod ipse placatus benedicendum assumens largiaris nobis quaesumus cum regeneratis infantibus conscientiae puritatem ita habere dum vivimus ut ex hoc post vitae huius excursum cum eisdem a te pariter coronemur. Quo omnes qui nunc tuae resurrectionis victorias ovando excolimus in resurrectionis ultimae die huius hostiae litatione salvemur. 427
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Ad terribilem thronum altaris cursu concito Pater omnipotens properantes vestigia Agni viventis cum lacrimis osculantes unguentorum ac fletuum libamenta offerimus. Poscimus itaque piissime Deus ut paenitentiae fletibus omnium peccata laventur et indulgentiali unguento ossa ecclesiastici corporis solidentur. Quo possimus omnes cum renatis infantibus respirare et cum mortuis suscitatis Ierusalem caelestem medullata portantes sacrificia introire. Quo iubente oramus e terris. 428
Mozarabes Mass ordinary Hic dicat pres… F Vicit leo de tribu Iuda 428
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus ex cuius latere profluxit sanguis et aqua horum sacramentorum participatione et neophitos enutriat fide et vos a peccatis emaculet. Ad instar quoque renatorum infantium ita pretium redemptionis vestrae sumatis ut parem cum illis innocentiam retineatis. Quo rationabiles ac sine dolo effecti dies istos paschalis laetitiae mereamini celebrare illaesi. 428
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum 428
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 428
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Require retro… Communio Refecti Christi corpore 428
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Require in die… Post communionem Expletis Domine 428
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Feria quarta P… Officium Dicite in nationibus 429
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Require retro… Oratio post officium Tibi gloriam concinimus 429