Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Angelo Pergami ecclesiae scribae haec dicit qui habet rompheam ex utraquae parte acutam. Scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam. Et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. Sed habeo adversus te pauca habes illic doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel edere et fornicari. Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. Similiter penitentiam age si quominus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei. Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo edere manna absconditum et dabo ei calculum candidum et in calculo nomen meum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit. (Ap 2) |
429 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
429 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Deus noster in caelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit |
429 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
In exitu Israel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro. |
429 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
429 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Et claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cottidie ad portam templi quae dicitur spetiosa ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum. Is cum vidisset Petrum et Ioannem ingressuros in templum rogabat ut eleemosynam acciperet. Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit. Aspice in nos. At ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis. Petrus autem dixit. Argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do. In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula. Et apprehensa manu eius dextera allevavit eum. Et protinus consolidate sunt bases eius et plante. Et exiliens stetit et ambulabat et introivit cum illis in templum ambulans et saliens et laudans Deum. Et vidit eum omnis populus ambulantem et laudantem Deum. (Act 3) |
429 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus postea quam resurrexit a mortuis stetit in medio discipulorum suorum et dixit eis. Pax vobiscum amen. Ego sum nolite timere. Conturbati vero et conterriti extimabant se visum videre et dixit eis. Quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra Videte manus meas et pedes. Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit. Habetis hic aliquid quod manducetur At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis et dixit ad eos. Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum. Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent scripturas et dixit eis. Quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia. (L 24) |
430 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
430 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Quis Deus magnus sicut Deus noster tu es Deus qui facis mirabilia |
430 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Erit hic vobis dies memorialis alleluia et diem festum celebrabitis solennem Domino in progenies vestras legitimum sempiternum diem alleluia alleluia. |
430 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Dominum nostrum Iesum Christum perditorum quaesitorem inventorum reducem mortuorum vivificatorem qui pro redemptione captivorum solus ipse solam incorruptam carnem animamque mortalium suscepit portavit posuit et resumpsit quique naturae gloriae iustitiae potentiae suae iure Deus in hoc corpore pro nobis vixit pertulit obiit resurrexit toto animarum affectu verborum famulatu studiorum impendio fratres carissimi deprecemur. Ut ad contuenda mirabilia de lege sua visum nostrae mentis enubilet aciem cordis expurget et in eo quo nos vivere praecepit spiritu revelet. Faciatque se intellegentiae nostrae in sua invisibilitate visibilem dans pium in fidei veritate congressum in rationis informatione colloquium. Gratia nobis opitulante laetificet. Verba nostra ad se directa suscipiat non interrogantes nos audiat sed rogantes. Largitate nobis muneris pro sermonis vice respondeat qui non dedignatus tangi dignetur illabi velit infundi qui non valet comprehendi. Sicque per totam Ecclesiam credentibus creditus credituris credendus appareat ut nullis per caecitatem erroris aut ignorantibus lateat aut dubitantibus evanescat. Nec videndi stultitiam nec credendi moram commotus accuset sed ita sanctarum Scripturarum secreta mysteria indita nobis sapientiae facultate imprimens profectum doctor aperiat et in virtute caelestis panis benedicti Corporis sui fragmenta distribuat ut in vivificatione animarum divini verbi et cibi alimonia concurrente nec instructionis nobis desit copia nec salutis. |
430 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Credimus Domine Iesu Christe Unigenite a Patre divinitati tuae credimus corporeae assumptioni credimus passioni applaudemus redeunti ab inferis prostrata morte invictissimae maiestati rogantes te per ipsius diei magna et mirabilia sacramenta ut sicut nos resurrectio tua non habet dubios ita nos nostra per misericordiam tuam habeat absolutos et eo modo exsultemus te fuisse regressum quomodo non ambigimus rediturum. Sicque nos sine poena iubeas manere dum venis ut ad veniam facias pervenire cum veneris. |
431 (426r) |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Domine Iesu Christe qui es testis fidelis primogenitus mortuorum tu requiem dona spiritibus fidelium defunctorum quo verus Pontifex per hoc sacrificium populi delicta omittens sicut olim te moriente mortua corpora surrexerunt ita nunc in hac resurrectionis tuae festivitate sepulti in aeternam requiem transferatur. |
432 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Unigenite Filius Dei qui pro nobis voluntarie sanguinem effudisti quo terrestria cum caelestibus pacificasti facito nos ita redemptionis nostrae ac resurrectionis tuae venerare mysterium ut in pace quae tu es perenniter vivere mereamur. |
432 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est valde tibi debitum valde nobis congruum omnipotens Pater te cum Filio tuo nostroque Domino Iesu Christo aequali religionis fide pietatis substantia potestatis virtute laudare. Ut ibi sit par officiositas ubi est probata par dignitas. In quo per assumptionem corpoream virtutis caritas confirmanda est non paupertas quia non se honore subiciens sed amore affectum voluit probare non meritum mundoque tibi pereunte non quo augeretur quaesiit sed quo obsequeretur invenit. Terrena suscipiens sed caelestia non deponens. Ingressurus uterum non egressurus a solio. Certus se in inferioribus non posse decrescere qui in superibus non poterat invenire quo cresceret. Mitti contentus qui venire dignatus est. Et per hanc aequalitatem non duo potentes sed una potentia sed quia solius deitatis est inaequalem Filium non habere. Per eundem te homo tuus audivit sensit credidit probavit agnovit. In hoc mediator suscepit iniuriam in quo habuit officinam. Pro hoc Deus dignatus est carne vestiri quam non dedignatus est fabricare. Sic per dignationem Domini qui fuit dignus artificio fit idoneus vestimento. Neque enim dissimilem potuit habere redemptorem qui talem meruit habere factorem in quo transeuntibus veteribus nova sunt omnia quibus dies fuit insidiosa facta est ecce nox libera. Nec timet commutationem temporum qui dominatione caruit tenebrarum. Unde evidentissime liquet communem in Christo esse Dei hominisque substantiam quae corrupta restaurat cuius humanum genus crux salvat sanguis innovat caro vivificat. Summa etenim est praerogativa virtutis sanctificasse poenas gloria sustinentis. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. |
432 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Haec te vox Domine mixta luce comitatur quae cum in supernis dominicae perennitatem laudis exerceat celebrationem tanti nominis invexit in terris ut huiusmodi praeconia si homines tacerent saxa clamarent. Viderunt te inferi Deus viderunt te et tremuerunt a voce tonitrui dicentes absorta est mors in victoria tua ubi est mors aculeus tuus Propter quod attonita paululum stetere supplicia miserorum nec habebant tormenta cruciatum sic vicisse cernentia crucifixum. Et iudicem suum ipsa etiam poena contremuit quia natura terribilium tenebrarum praesentia tui fulgoris hebetata iam tunc timuit iudicari. Exsultaverunt sancti in gloria laetantes in cubilibus suis quod auctorem promissae sibi lucis agnoscerent. Quorum tu Domine stipatus agminibus et tibi tantum noti splendoris candore perfusus sacrificia per te instituta sanctifica non invocantis merito sed instituentis magisterio vel exemplo. Ut cunctis rite perfunctis Salvatore nostro ab inferis iam regresso et mors se lugeat victam et vita tripudiet restitutam. |
433 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Resurgente Christo resolutis inferni doloribus etiam nos Deus Pater omnipotens solutis peccatorum delectationibus resurgere concede propitius ut mortificationis nostrae sacrificium tibi principaliter offeramus. Reconciliet te quaesumus Domine pro peccatoribus sanguis iusti et humilitas Domini nostri. Haec est hostia quae pependit in ligno haec est caro quae resurrexit de sepulcro. Quod pro nobis obtulit sacerdos noster in veritate hoc conferimus in panis et vini suavitate. Cognosce precamur omnipotens Deus victimam qua intercedente placatus es et suscipe in adoptionem quibus Pater per gratiam factus es. Sit quoque Domine sanctificatio et benedictio tua defensio et mundatio nostra ut et peccatorum nobis veniam tribuas et praeceptis tuis semper oboedientes efficias. |
433 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster |
Ad orationem dominicam |
Respice Domine tuorum fidelium multitudinem quam per adoptionis gratiam Filio tuo facere dignatus es coheredem. Erue cunctos de faucibus vorantis gehennae pro quibus idem Redemptor clementissimus tribus diebus latuit in inferioribus terrae. Tolle a nobis mortis durae perniciem et beatae resurrectionis quam in fine speramus redde mercedem. Quia te iubente oramus e terris. |
434 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic dicat pres… |
F |
Vicit leo |
434 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum |
434 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Dominus Iesus Christus qui pro nostris delictis et crucem pertulit et sepulcrum incorrupte vos faciat observare redemptionis vestrae mysterium. Et qui pro vobis moriens resurrexit die tertio de sepulcro sanguine suo vos purificet a delicto. Ut sicut ei consepulti estis baptismate ita eo vobis omnia delicta donante partem mereamini in prima resurrectione habere. |
434 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum |
434 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Gaudete populi et laetamini |
434 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
435 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in die… |
Post communionem |
Expletis Domine |
435 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quinta P… |
Officium |
Dicite in nationibus |
435 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Oratio post officium |
Te excelsa laus |
435 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
435 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet plebem suam in pace |
435 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas |
435 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
435 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus postea quam resurrexit a mortuis dixit discipulis suis. Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientes ab Hierosolima. Vos autem estis testes eorum et ego mittam promissum Patris mei in vobis. Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto. Eduxit eos autem foras in Bethaniam. Et elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum. Et ipsi adorantes reversi sunt in Ierusalem cum gaudio magno et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. (L 24) |
436 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Angelo Tiathirae ecclesiae scribae. Haec dicit filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes auricalco. Novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus. Sed habeo adversum te quia permittis mulierem Gezabel quae se dicit prophetam docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolotitis. Et dedi illi tempus ut penitentiam ageret et non vult paenitere a fornicatione sua. Ecce mitto eam in lectum et qui mechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius et filios eius interficiam in morte. Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans corda et renes et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. Vobis autem dico et ceteris qui Tiathire estis quicunque non cognoverit altitudinem Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus. Tandem in quod habetis tenete donec veniam. Et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes et reget illas in virga ferrea. Tanquam vas figuli confringentur sicut et ego accepi a Patre meo dabo illi stellam matutinam. Qui habet aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. (Ap 2) |
435 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Petrus ait ad plebem viri Israelite quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum qui glorificavit filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti vos autem sanctum et iustum negastis et magis petistis virum homicidam vobis donari auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus et in fidem nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides qui per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrorum. Et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis hoc malum sicut et principes vestri. Deus autem qui praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic. Paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata. (Act 3) |
436 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
436 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Qui emittit fontes in convallibus per medium montium pertransibunt aquae |
436 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Alleluia quasi carmen musicum Quam suave est et dulce sono canitur alleluia alleluia |
437 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus et folia eius ad medicinam omnibus |
437 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Habeant dilectissimi fratres vota cautelam festa diligentiam gaudia disciplinam. Exsultare decet quod resurreximus sed timere convenit ne cadamus. Inter novam vitam veteremque mortem oportet scire quid evasimus oportet eligere quid amemus. Non enim error sed contemptus est peccare commonitum. Maior post veniam poena sequitur contumaces gravius est captivos fieri iam redemptos. Habet ista pietas potestatem habet potestas ista terrorem habet terror iste vindictam. Non enim fuisset pius in hominem nisi prius iratus fuisset in daemonem. Confortamur gratia doni si non corrumpamur lege peccati. Ratio parcendi est praevisio corrigendi. Non mutatur indulgentia si non renovetur offensa. Qui nobis quod peccavimus indulsit ne ultra peccaremus admonuit. Profuit clementia si proficit disciplina sed necdum daemonem gehenna suscepit. Violentiam peccatum perdidit non naturam dimicandi est facultas non securitas otiandi. Expoliatus adversarius non extinctus gravius necesse est ut frendeat in amissis quibus praeerat dominando subiectis. Accepimus castra per fidem arma per crucem signa per carnem vexilla per sanguinem. Restat causa certaminis. Qui enim necessitatem auferre noluit pugnae spem voluit probare victoriae. Praecessit quidem in adoptione donum sed adhuc restat in conversatione iudicium. Hic promissio est de munere illic vicissitudo futura est post laborem. Sit itaque ille ante oculos nostros domini miserantis affectus quod in taxatione nostra non argenti pondus non auri talentum dedit non gratiarum fudit ornatum sed se convitio subdidit se patibulo se sepulcro sustinens carneam iniuriam sepulturae. Nihil maius potuit dare nihil melius ut utique sit probandum quod diligentius non sibi servire voluit qui pretiosius nos redemit. Ergo ut in nobis redemptionis suae beneficia dignetur perficere instanter nos convenit ac perseveranter orare. |
437 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Aeterne Dei Filius qui pro nobis mortem excipiens crucis vivus tertia die resurrexisti a mortuis placatus suscipe haec apposita tibi paschalium sacrificiorum libamina. Haec tibi et offerentium devotionem et sepultorum spiritus obnoxie commendent quo per resurrectionis tuae victoriam et in viventibus mors vitiorum intereat et in defunctis poenalis combustio evanescat. |
438 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus Pater omnipotens qui tanta caritate mundum dilexisti ut pro eo Unigenitum tuum volueris crucifigi pretioso nos Filii tui sanguine redemptos ita opulentos caritatis fructibus effice ut per hoc et in resurrectione prima habeamus partem et potestatem non timeamus mortis secundae. |
439 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Dignus est Domine Iesu ab omnibus accipere gloriam et honorem qui pro nobis dignatus es improperium passionis suscipere. Dignus es praedicari per mundum qui per crucem pereunti subvenire dignatus es mundo. Dignus es paternae dexterae aequalitate sustolli qui pro servulis non es dedignatus occidi. Dignus es a caelestibus et terrestribus in veritate cum Patre et Spiritu Sancto adorari qui caelum et terram ab initio cum Patre creasti. Digne quoque illud adeptus es quod esset super omne nomen qui supernam moriendo ac resurgendo praeparasti humano generi mansionem. Totum tibi omnipotens Pater quod sibi redemit acquiris cui totum quod in te est nihil amittendo naturaliter tradidisti. |
440 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Iesu Salvator omnium qui propter salutem humani generis voluntarie suscipiens exitium crucis pro nobis Deo Patri oblatus es in sacrificio laudis ad has hostias benedicendas propitiatione iube respicere qua olim humanum genus respiciens proprio redemisti cruore. Quo omnes qui tuae mortis ac resurrectionis in hos dies triumpho attollimur his muniti paschalibus epulis in vivam tibi hostiam praeparemur. |
440 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster. |
Ad orationem dominicam |
Ecce Iesu bone qui nos Patri tuo per sanguinem tuum reconciliasti pro nobis patiendo innocens crucem et solus inventus inter mortuos liber tuum sicut ipse docuisti deitatis natura et nostrum adoptionis gratia Patrem poscentes affectu quo possumus imploramus ut resurgentes a malorum nostrorum sepulcris a tuis Christe non recedamus vestigiis proclamantes e terris. |
441 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Omnes qui redemptionis nostrae causam colimus perditionis operam respuamus. Quique diem veneramur munerum noctem criminum non sequamur. Qui putavimus traduci imputandum esse quod vivimus. Ad aeternam nobis vitam quasi quidam pelagus data est temporalis navigatio ut inter bonorum et iniquitatis excursum aut peccatum pereat aut peccator ut aut excurrat fides circumspecta navigium aut incurrat securitas incauta naufragium. Satis est quod per tot saeculorum spatia genitalium funes traximus peccatorum quod in gulae scopulos per iudiciariae arboris stateram vento praecipitante mendacii libertatis statum inutilis gubernator illisit. Lignum nos decepit in diabolo lignum reparavit in Christo. Abyssi unda nos mersit baptismi unda nos redemit. Pio igitur Domini subiciamur imperio humilia mite iugum colla suscipiant norunt quippe reficere onera ista portantes quibus data est ex liberalitate absolutio reddatur ex humilitate condicio. Inclina ergo precamur Christe Iesu tibi animas nostras ut tuum potius quam nostrum sequamur arbitrium. Quia melius est libertatem per diligentiam quaerere quam per confidentiam non habere. |
438 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est vere salutare nobis atque conveniens gratias agere laudes impendere intellegere munera vota deferre tibi omnipotens Pater et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro. Qui pietati tuae per adoptivi hominis passionem quasi quasdam in praesenti populi acquisitione manubias cum non exierit e caelo exhibuerit e triumpho et cum non habuerit divinitas immutabilis pugnam habuerit fragilitas assumpta victoriam. Magis irridens diabolum carnem carne vincendo ut ipse Zabulus et in eodem homine se probaret postquam offenderat esse degenerem in quo putabat postquam deceperat fortiorem. Ne vel id sibi licuisse crederet improbus appetitor si non peccatum quo fidebat peccati similitudo damnasset. Quae quidem Domine acquisitio non acquirentis hausit potestatem sed acquisitis contulit dignitatem quia nec damnum sentit immutatio nec lucrum recipit plenitudo. Neque enim Deo in se aut debiti cura manebat aut praemii sed ut quod virtutibus prodesse non poterat laudibus non periret. Neque enim egere potuit caelorum Dominus possessione terrarum sed ut quae tui esset opens portio praeconium adderet non profectum. Id utique recipis quod fecisti quod perdiderat pietas non potestas quia misericordis est Domini id solum iuris aestimare proprii quod merui non puniri. Vide igitur Unigeniti tui in nobis Pater affectum quamvis idoneum in creatura aestimari potuerit creatori. Et scilicet merito quantum ad usum pertinet extraneum dici posse quidquid indignum est extraneum utique non opere sed honore. Ergo ut tibi reddat tua suscepit aliena utique ut repetam non facturae alterius sed naturae. Hoc modo te nobis Pater absentem ostendit per eundem se nobis maiestas tua etiam non visa monstravit. Ipse docuit quae tibi esset gloria in caelis potentia in aquis sapientia in terris virtus in abyssis claritas in Angelis voluntas in patriarchis dignitas in prophetis sublimitas in evangelistis pietas in Apostolis auctoritas in praeceptis placabilitas in templis festivitas in holocaustis largitas in ministris quis tibi zelus in discipulis cultus in subditis respectus in miseris affectus in parvulis horror in idolis amor in sanctis terror in perditis favor in confessione splendor in baptismate honor in cruce sapor in fide odor in chrismate. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. |
439 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia. |
441 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum |
441 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dominus ac Redemptor vester qui solutis doloribus inferni potentialiter surrexit a mortuis liberos ac solutos vos efficiat a peccatis. Quique sui corporis terruit resurrecturus custodes resurrectionem suam munificet venerantes. Ut et hic vos pretio sui sanguinis dignos efficiat et ultimae resurrectionis tempore glorificandos attollat. |
441 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum |
441 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Gaudete populi et laetamini |
441 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in vigi… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
441 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Expletis Domine |
441 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta Pa… |
Officium |
Dicite in nationibus |
441 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in die… |
Oratio post officium |
Te excelsa laus |
441 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
442 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Deus memor fuit nostri et benedixit nobis. |
442 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Benedixit domum Israel benedixit et domum Aaron. Benedixit omnes timentes Dominum pusillis cum magnis. |
442 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
442 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
443 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos Deus in salutem |
443 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Isti sunt dies festi Domino alleluia et hic sancta vocabitis |
443 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Possidebitis terram vestram dicit Dominus et ego dabo vobis eam in possessionem terram manantem lac et mel |
444 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Respondeat cho… |
Post nomina |
Redemptio nostra et salus Christe Domine Deus qui nostri moriens pro peccatis resurrexisti pro iustificationibus nostris tu resurrectionis tuae celebritate laetantibus occurre benignus morte tua redemptos tuis semper facito inhaerere vestigiis tuisque perenniter inservire praeceptis ut sicut se tecum baptismate consepultos exsultant ita se tibi opere placituros exhibeant. Virtus quoque illa divinitatis quae olim te carne moriente novo inferis refulsit ex lumine nunc defunctis te opitulante promicet ad quietem quo paschalium gaudiorum a te hac oblatione suscepta et vivi resurgant a vitiis et defuncti eruantur a poenis. |
445 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Angelo Sardis ecclesiae scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas. Scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es. Esto vigilans et confirma in te cetera quae moritura erant. Non enim inveni opera tua plena coram Domino meo. In mente ergo habe qualiter haec coeperis et audieris et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris veniam tanquam fur et nescies qua hora veniam ad te. Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestem suam et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt. Qui vixerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae. Et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius. Qui habet aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. (Ap 31–6) |
441 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Ait Petrus ad plebem paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata. Et cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Dominum Iesum Christum quem oportet caelum suscipere usque in tempus restitutionis omnium quae locutus est Dominus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum. Moyses quidem dixit ad patres nostros. Quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tanquam me ipsum audite iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis. Erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe. Et omnes prophetae a Samuele et deinceps qui locuti sunt et adnunciaverunt dies istos. Vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham. In semine tuo benedicentur omnes familiae terrae. Vobis primum Deus suscitavit filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua. (Act 319–26) |
442 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus postea quam resurrexit a mortuis manifestavit se discipulis suis ad mare Tiberiadis. Manifestavit se autem sic. Erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didimus et Nathanael qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedei et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Simon Petrus. Vado piscari. Dicunt ei. Venimus et nos tecum. Et exierunt et ascenderunt in nave et illa nocte nihil coeperunt. Mane autem jam facto stetit Iesus in littore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus esset. Dicit ergo eis Iesus. Pueri numquid pulmentarium habetis Responderunt ei. Non. Dicit eis. Mittite in dexteram navigii rete et invenietis. Miserunt ergo rete. Et non valebant illud trahere a multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro. Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunica succinxit se erat enim nudus et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt. Non enim longe erat a terra sed quasi cubitis ducentis trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem. Dicit eis Iesus. Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnum piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent non est scissum rete. Dicit eis Iesus. Venite prandete et nemo audebat discumbentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus est. Et venit Iesus et accepit panem et dabat eis et piscem similiter. Hoc jam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis cum surrexisset a mortuis. (J 211-14) |
443 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Procellosum mare fluctuantis saeculi fratres carissimi transeuntes lignum crucis fiducialiter ascendamus et secundis Sancti Spiritus flatibus vela fidei committamus. Super litus namque Christus assistens gloriosam sine macula Ecclesiam figuravit quando magnis piscibus indisruptum rete complevit. Nec a parte dextera iussit deviare navigium quia tunc solorum bonorum portendebat indicium. Subsequamur igitur sacramenti admirabilis veritatem diligentes ac tenentes principaliter unitatem. Nullus ad schismata nefanda prosileat vel dominica retia necdum littori praesentatus abrumpat ut connumerati inter mysticos pisces cibus esse Domini qui nos ex profundo est dignatus eruere mereamur et spiritaliter membra eius effecti sacrificiis salutaribus expiemur. |
444 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Respondeat cho… |
Alia oratio |
Ecce Iesu mediator Dei et hominum Christe Redemptor ac Domine hominem illum quem cum Patre et Spiritu Sancto unus Deus sexto die ad tuam condidisti imaginem sexta demum aetate per assumptam visitans carnem reformationem mentis eidem tribuisti per evangelii veritatem. Proinde in hoc die tam pro condicione quam pro redemptione humani generis hanc tibi offerimus victimam sacrificii singularis in quo ipse pro nostra salute ligno confixus es crucis aceto potaris lancea latere perfodiris inferna moriens penetrans resurgendo spolians. Pro quibus mysteriis ac miraculis hunc diem apud tuam clementiam sacrificiis commendantes petimus a te Redemptore pio et Domino ut hodierni mysterii recordatus spolians nos veterem hominem cum actibus suis induas illo qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Decidant in nobis carnalium libitus voluptatum et intereant extinctae passiones variae vitiorum. Qui nobis te dedisti esse in munere non nos sinas nobis ipsis esse ulterius in dolore ut in novitate vitae ambulantes sicut tuo redempti sumus ex sanguine ita cruci tuae affixi perenniter et perditionis ab inceps respuamus errorem et concessae dignitatis retineamus absque crimine libertatem. |
444 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Respondeat cho… |
Ad pacem |
Ad viventis Iesu sepulcrum voto hilari concurrentes et Christi resurgentis linteamina contemplantes obsecramus benignissime Pater omnipotens Deus ut dum tantae sollemnitatis mysteriis celebramus nihil nobis adversitatis eveniat nihil tristitiae aut calamitatis occurrat sed cunctos fideles ob dierum paschalium festa iucunditas aeterna possideat. Eorum quoque suffragantibus meritis qui cum unico Filio tuo vivi meruerunt resurgere de sepulcris concordia in nobis vigeat caritatis ut hoc sacrificium laudis placabili pietate suscipiatur e manibus nostris. |
445 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere gloriosus et admirabilis Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui plasmatis sui praevidens miseratus occasum captivum hominem a destinata mortis sententia compassus exemit formam accipiens servi contubernium carnis assumpsit ne opens ratio suo moreretur auctori. Ipse quippe hominem dignatus induit humiliatus erexit traditus redemit crucifixus absolvit innovavit resurgens consecravit ascendens. |
447 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Deus Pater omnipotens qui Unigenitum tuum non habentem peccatum pro nobis peccatum fecisti cum pro delicto totius mundi eum tibi offerri in verum sacrificium voluisti tu hoc sacrificium propitiatus benedicendum assume et caelestis sanctificationis aspergito largitate. Quo ex hoc sumentes redemptionis nostrae in his diebus celebrantes mysterium et operibus sepeliamur mortiferis et actibus resurgamus perpetuae sanctitatis. |
447 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est sanctum et salutare est nos te gloriosissime Pater Domini nostri Iesu Christi inenarrabilibus triumphis attollere completisque erga nos promissorum suorum beneficiis in quantum se mens parvulorum te inspirante repleri senserit propensius collaudare ut et cui plus dimissum est amplius diligat et potiora iam foederato accumulet qui tanta necdum credenti donavit. Postquam igitur Verbum caro factum habitavit in nobis fecitque prius cuncta quae docuit perfectum divinis operibus virum necessariae nobis sibique voluntariae tradidit passioni ut quemadmodum mundo huic praedicationis suae claritate effulserat ne errorum irretitus tenebris fluctuaret ita etiam infernali carcere mancipatis sua resolvendis descensione succurreret. Ne se regnum mortis usque in finem saeculi dilataret et spolia quae quondam praedo attraxerat fraudulentus ad caelos secum reveheret innocens crucifixus et liberaret virtute iustitiae quos humilitatis suae redimerat passione. Emisso itaque Spiritu et paternis ut scriptum est manibus commendato hospitium divinitatis immensae quem virginea conceperant atque ediderant viscera virgo interim sepultura suscepit. Sed mansit illic nihilominus incorruptum quia non fuerat ex Adam nati seminis corruptione conceptum. Iudaeis quoque petentibus custodes monumento deputantur a praeside quorum testimonio et fides firmaretur credentium et confunderetur impietas perfidorum. Quid enim illi obesse potuit humana custodia cui et dum requiesceret caeleste vigilavit excubium et cum resurgeret Deus inerat Verbum Quod immaculatae animae inseparabiliter copulatum adiit exterruit subegit edomuit vinxit cunctas huius aeris in lacu novissimo potestates. Illico mors hebetata contremuit seseque peremptam acrius quam stimulaverat sensit quaeque se humani generis dominam iactabat ancillam mox crucis se effectam Christo triumphante lugebat. Fracta est confestim virtus saeva carnificum et ad nihilum redacta est exhausta grassatio cruentorum. Inclinata est harum principum tenebrarum Christi humilitate superbia et diabolica malitia divini Agni est simplicitate restincta. Amisit e manibus subito quod se crudelissimus hostis credebat perpetim possessurum cernens humanum genus per hominem Deum paradiso unde praevaricatione Adae eliminatum fuerat restitutum. Propter quod ei cum Patre et Spiritu Sancto regnanti omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare ita dicentes. |
445 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster. |
Ad orationem dominicam |
Redemptos primitus Domine quos occisi redemptoris sanguis innocens comparavit nunc propitius visita quos anniversaria resurrectionis eius sollemnitas congregavit. Repleamur universi benedictione dulcedinis liberati de molestia sempiternae formidinis ut cum Christo resurgentes a peccatis omnibus eruamur et futurae vitae gaudia consequamur. Quia te iubente oramus e terris. |
447 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia. |
448 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Postea dicat p… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum |
448 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dei Filius qui sua vos redemit morte suae vos etiam resurrectionis celebritate sanctificet. Quique pro salute mundi amaro potatus est poculo passionis ac resurrectionis suae innovet sacramento. Ut resurrectionis eius cum Maria vel caeteris discipulis veraciter praedicantes ad beatam vitam perveniatis indemnes. |
448 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei |
448 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Gaudete populi et laetamini |
448 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in vig… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
448 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in Res… |
Post communionem |
Expletis Domine |
448 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Officium |
Dicite in nationibus |
448 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato Pascha… |
Oratio post officium |
Te excelsa laus |
448 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Angelo Laoditae ecclesiae scribe haec dicit testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei. Scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus. Sed quia tepidus es neque frigidus es neque calidus es. Incipiam te eiicere ex ore meo quia dicis quia dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus. Suadeo tibi iam emere a me aurum ignitum probatum ut locuplex fias et vestimentis albis induaris. Et non appareat confusio nuditatis tuae. Et collirio inunge oculos tuos ut videas. Ego quos amo arguo et castigo. Emulare ergo et paenitentiam age. Ecce sto ad ostium et pulso. Siquis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum. Qui vicerit dabo et sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedeo cum Patre meo in throno eius. Qui habet aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. (Ap 314–22) |
448 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper |
449 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Quam magnificata sunt opera tua Domine. Omnia in sapientia fecisti |
449 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Repleta est terra creatura tua Domine |
449 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dicit Simoni Petro Simon Ioannis diligis me plus his Dicit ei. Etiam Domine tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce agnos meos. Dicit ei iterum. Simon Ioannis diligis me Ait illi. Etiam Domine tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce agnos meos. Dicit ei tertio. Simon Ioannis diligis me Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me Et dicit ei. Domine tu omnia nosti. Tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce oves meas. Amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ibas ubi volebas. Cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Dominum. (J 2115–19.) |
450 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper |
450 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
In die resurrectionis meae dicit Dominus congregabo gentes et colligam omnia regna terrae |
450 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Angelus Domini locutus est ad Philippum dicens. Surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Ierusalem in Gazam et est deserta et surgens abiit. Et ecce vir Ethiops eunuchus potens Caudacis reginae Ethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Ierusalem et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Isaiam. Dixit autem spiritus Philippo. Accede et adiunge te ad currum istum. Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam. Ex dixit. Putas ne intelligis quae legis Qui ait. Et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi has scripturas Rogavit quae Philippum ut ascenderet secum. Locus autem scripture quem legebat erat hic. Tanquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum in humilitate indicium eius sublatum est. Generationem autem illius quis enarrabit Quoniam tolletur a terra vita eius. Respondens autem eunuchus dixit. Obsecro te de quo propheta haec dicit De se an de alio Aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum. Cum autem iter facerent venerunt ad quoddam stagnum. Et ait eunuchus Philippo. Ecce aqua quid est quod prohibet me baptizare Dixit autem Philippus. Si credis ex totis praecordiis tuis licet et respondens dixit. Credo filium Dei esse Iesum Christum. Et iussit stare currum et descenderunt ambo in aquam et baptizavit eum Philippus. Et cum ascendissent ab aqua spiritus Domini rapuit Philippum ab eo et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat enim viam suam gaudens. Philippus autem inventus est advenisse in Azoto. Unde revertens evangelizabat per totas civitates usque dum venisset in Cesaream. Respondeat Chorus. Amen. (Act 826–40) |
449 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Sacerdotes qui appropinquant Domino illi ponant sancta sanctorum et sacrificium pro peccato. Quia locus sanctus est alleluia alleluia |
450 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Alleluia claritas Dei veniebat per viam quae est ad orientem et vox eius sicut vox aquarum multarum et terra splendebat in circuitu alacritate |
450 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Omnes qui septiformis gratia Spiritu adoptati resurrectionis Christi celebratis sollemnia hunc diem septimum illustrem quiete dominica parili quae primum venerari vos condecet obsequella. In hoc quippe olim ipse Deus creatis expletisque omnibus quae mundana tenentur compage requievit ab opere quod paravit ut faceret. In hoc peractis quae creata sunt quies est illi in hoc pro redimendis in sepulcro moriens requievit. In hoc ab opere cessat in hoc sepultus suum opus quieti perpetuae donat. Hic terminus operum hic salus est redemptorum. Hic septimo consecratur ex numero hic legis veteris iubetur sanctificari praecepto. In hoc servitutis operam fugere in hoc otia sanctitatis praecipimur custodire in quo ipse Dominus sepulcri detentus loculo expoliavit inferna cum praedestinatam ex praedonis faucibus abstulit praedam. Unde indeptae gratiae Spiritu provocati rogemus dilectissimi fratres pastorem magnum et admirabilem Iesum Christum ut nos in hoc die ita concedat peccatorum servitutem atque operam fugere quo sanctitatis muniti quiete resurrectionis dominicae festum in huius diei septimi excursum et lacrimis queamus litare et munere sacrificiorum. |
450 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus qui delicta nostra Christi morte mortificas et iustificationem nostram Christo resurgente confirmas salutaris populi sacrificia misericorditer suscipe bonorum omnium desideria quae dedisti celeriter perfice. Sit hoc sabbatum illuminatio deliciis nostris ut cuncti cum regeneratis infantibus mereamur sacramentis vivificari paschalibus. Coruscet quaesumus in pane quod pependit in cruce micet in calice quod manavit ex latere. Fiat quaesumus acceptabile fiat annuae sollemnitatis intercessu mirabile. |
451 (441r) |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Deus cuius operatio non habet laborem misericordia donat quietem salusque parturit salutem atque inimicam Deo procul effugat voluntatem sana nos et sanabimur salva nos et salvi erimus. Ut sabbatum nostrum spiritali benedictione sanctificatum paschalibus cognoscatur gaudiis esse perfectum. Quo mortis ac resurrectionis tuae laetitia functi et viventium salutem et defunctorum a te mereamur impetrare quietem. |
451 (441r) |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Christe requies certa laborum et fessarum relevatio animarum qui septimo hoc die et creata perficiendo quiescis et humana redimendo in quiete sepulcri corporaliter degis facito nos ut qui tuae mortis ac resurrectionis in hoc die tibi sacrificium exhibemus servitutis operam respuamus. Repelle quaesumus a nobis fermentum malitiae et per caritatis opera in nostris cordibus requiesce quo in hoc sabbatum sarcinam criminum non portemus sed in otio sanctae pacis paschales tibi hostias immolemus. |
452 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus per quem nobis veram destinasti salutem ut homo serpentis fraude deceptus illo resurgente mortem evaderet et vitam quam amiserat repararet. Egerat diabolus fraudem ut iugularet incautum sed curavit Dominus vulneratum dum fudit sanguinem pretiosum. Tunc enim vetito ligno letale vulnus accepit nunc vero per crucis lignum perpetua gaudia acquisivit. Deceperat quidem seducta mulier virum sed redemptus est venerabilium fixione clavorum quia eripuit nos Deus ab inferis et liberavit de manu mortis qui sedet ad dexteram Patris. |
454 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Ad tumulum vigilantes unici Redemptoris qui pro nostra redemptione sepultus et a mortuis est admirabiliter suscitatus cuius virtutem et gloriam serenata cordis acie contemplamur cum novelli gregis ovibus dulcissima in ara tua Domine pascua circumdamus universi pariter exorantes ut huius sacrati Corporis alimentum cruorisque suavissimum poculum ad praemium satietatis perpetuae nobis tribuas possidendum. |
454 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Devotione geminata carissimi fratres passo pro nobis Domino maestificati cordis hostias offeramus maeroris operibus fructum laetitiae comparantes ut dum paschale sacrificium sedulitatis studio agere procuramus in adventum ipsius strenue servitutis testimonium reportemus. Per ipsum quo iubente dicimus. |
454 |