Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers PsallendoV Magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in unum. 322
Mozarabes Qu H6 D Baptism Hic fiat sermo… Alloc Carissimi accipite regulam fidei quod symbolum dicitur. Et cum acceperitis in corde scribite et cottidie apud vosmetipsos dicite. Antequam dormiatis antequam procedatis vestro symbolo vos munite. symbolum nemo scribit ut legi possit. Sed ad recessendum ne forte deleat oblivio quod non tradidit lectio sit vobis quod ex vestra memoria. Quod audituri estis hoc credituri. Et quod credituri hoc etiam lingua reddituri. Ait enim apostolus Corde creditur adiustitiam oris confessio fit ad salutem. Hoc enim symbolum quod retenturi estis et credituri. 323
Mozarabes Qu H6 D Baptism F Credo in Deum Patrem omnipotentem. Et in Iesum Christum filium eius unicum Dominum nostrum. Natum de Spiritu Sancto ex utero Marie Virginis. Passus sub Pontio Pilato. Crucifixus et sepultus tertia die resurrexit vivus a mortuis. Ascendit in caelum. Sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis. Inde venturus iudicaturus vivos et mortuos. Credo in sanctum Spiritum Sanctam Ecclesiam catholicam sanctorum communionem remissionem omnium peccatorum. Carnis huius resurrectionem et vitam aeternam amen. 323
Mozarabes Qu H6 D Baptism Submissa voce. Alloc Ut facile memorie vestre possint inherere quae dicta sunt textum symboli ordinemque repetamus. 323
Mozarabes Qu H6 D Baptism F Credo in Deum Patrem omnipotentem 323
Mozarabes Qu H6 D Baptism Submissa voce. Alloc Tertio quoque textum symboli recenseamus ut quia fidem divinae Trinitatis symbolum in se continet ipse numerus repeticionis cum sacramento conveniat Trinitatis. 323
Mozarabes Qu H6 D Baptism F Credo in Deum Patrem omnipotentem 323
Mozarabes Qu H6 D Baptism Submissa voce. Alloc Hanc sanctae fidei regulam quam vobis nunc tradidit sancta mater Ecclesia firmissima vestrae mentis retinete sententia nec aliquis in corde vestro dubitationis scrupulus oriatur. Quia si quod absit in hoc vel tenuiter dubitatur omne fidei fundamentum subruitur et animae periculum generatur. Et ideo si aliquem vestrum inde quippam genera movet putet quia hoc intelligere non possit vera tamen credat ista omnia quae audivit. Deus autem omnipotens ita cor vestrum illuminet ut credendo et intelligendo quae dicimus et fidem rectam custodiatis et sanctis operibus fulgeatis ut per haec ad beatam vitam pervenire possitis. Praestante Domino nostro Iesu Christo. 323
Mozarabes Qu H6 D Baptism Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. 324
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Sequentia epis… Lc Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo neque secundum voluntatem Dei et Patris nostri cui est gloria in saecula saeculorum amen. Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt subvertere evangelium Christi. Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam evangelizavimus vobis anathema sit amen. Sicut praedixi et nunc iterum dico. Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit amen. Modo enim hominibus sua Deo audeo aut quaero hominibus placere Si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem. Notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi. (G 1) 324
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Ev Proximum erat Pascha Iudaeorum. Et ascenderunt multi de regione ante Pascha ut sanctificarent se ipsos quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes. Quid putatis quia non veniet ad diem festum Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum ut si quis eum cognovisset ubi esset indicarent et apprehenderent eum. Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam ubi fuit Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus. Fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat. Lazarus autem unus erat de discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Iesus et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti. Dixit ergo unus ex discipulis suis Iudas Iscariothes qui erat eum traditurus. Quare hoc unguentum non venditur trecentis denariis et datum est egenis. Dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habebat et quae mittebantur exportabat. Dixit ergo Iesus sinite illam ut in die sepulturae meae servet illud. Pauperes enim semper habebitis vobiscum me autem semper non habebitis. Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut et Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in eum. In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum vidissent quia venit Iesus Ierosolymam acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant. Hosanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. (J 11 12) 324
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. 325
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Lauda Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius. 325
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers LaudaV Confitemini Deo deorum. 325
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers LaudaV Confitemini Domino dominorum. 325
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Sacrificium In tempore illo proximum erat Pascha et ascenderunt multi Ierosolymam de regione ut sanctificarent seipsos. Clamantes Hosanna. Benedictus qui venit in nomine Domini. 325
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers SacrificiumV Venit Iesus Bethaniam ante sex dies Paschae cum discipulis suis et fecerunt illi cenam magnam et discumbentibus cum eo accepit Maria libram ungenti nardi pistici preciosi et unxit pedes Iesu domus enim impleta est ex odore unguenti. 325
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Alia oratio Deus fidelis qui fidelia promissa confirmas dum vocatas gentes ex fide iustificas tu cognitionem nobis tribue Trinitatis ut pacifici conversemur inter filios unitatis. Quo istius sanctae confessionis sacrificio competenter oblato visitationem tuam mereamur ex alto. 326
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Post nomina Offerentium quaesumus Domine vota multiplica et omnes in commune verae credulitatis instrumento perlustra. Sicque nobis per hoc sacrificium quod tibi cum voto fidei dedicamus adesto placatus ut et viventibus veniam et defunctis requiem impetremus aeternam. 326
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui es unitas sancta et Trinitas indivisa adauge in nobis fidei donum et beatae caritatis affectum quo utroque a te ditati ex munere heredes efficiamur promissionis aeternae. 326
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Post Sanctus Hoc cantant angeli hoc resonant caeli Benedictus qui venit in nomine Domini. Benedictus quod venit regnum patris nostri David. Hosanna in excelsis. 327
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Post Pridie Christe Dei Filius quem olim ob hodiernae sollemnitatis festum turba multiplex Hebraeorum cum ramis et palmis ovantibus animis susceperunt concede nobis ut sicut illi praesentia tua gavisi sunt ita haec sacrificia pietatis tuae sanctificentur obtutu. Quo ex his libantes ita per veram ratamque dilectionem vivam tibi praeparemur in hostiam ut securi accedamus ad tuae Passionis sacratissimam cenam. 327
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Ad confractionem panis Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione. 327
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Emunda Domine conscientias nostras fidei catholicae confessione sincera et cordis contritione continua ut semper a te exaudiamur e caelis cum pro nostris delictis ad te proclamaverimus e terris. 327
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 327
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Missa Catholicam fidem fratres carissimi cordis integritate servantes Deum Patrem Deum Filium Deum fateamur et Spiritum Sanctum. Neque tamen Deos plures affirmare gentiliter audeamus sed in tribus unum Deum fiducialiter adoremus. Una quippe est Trinitas essentia nec est altera creatrix et aeterna substantia. Nullus ergo ibi differentes potestates ubi unam potestatem permanere cognovimus temeraria disputatione confingat. Nullus impares gradus ubi summa aequalitas reperitur interserat. Non est Pater Filio quia generavit antiquior neque Filius est gignente posterior. Non est etiam donatoris et doni vel potestas separata naturaliter vel voluntas. Simul individua Trinitas condidit tempora simul pereuntia restauravit. Simul Pater et Filius et Spiritus Sanctus ad fideles veniunt simul impios deserunt simul super humiles requiescunt. Istam proinde fidem delectemur usque ad sanguinem vindicare si volumus Dei Patris heredes exsistere ut hac fidei firmitate muniti ad caeleste regnum perveniamus illaesi. 325
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est omnipotens Pater nos tibi semper gratias agere per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Quem tu clementissime Pater ante saecularia tempora genuisti nec divisionem vel mutationem generando sensisti sed essentialiter totus in Filio totus in te ipso sine ulla diminutione mansisti nihil tibi retrahens cum condidisse omnia cognoscaris. Ut exsistens Unigenitus ab Ingenito consubstantialis coaeternus et aequalis unam tecum divinitatis plenitudinem possideret una etiam perpetuitate gauderet et unius dominationis aequalitate regnaret simul cum Spiritu Sancto coregnante qui procedens de utroque non est genitus nec creatus sed creator universitatis et Dominus. Ipse enim creavit carnem Christi quando pro salute gentium crucem voluit pati. Quem a te pro pignore caelestis hereditatis accipimus cuius nomen in baptismate confiteri salutiferum credimus ut renati ad imaginem Trinitatis computari mereamur filii Dei Patris omnipotentis. Quem tecum et cum Spiritu Sancto unum Deum in baptismate salutiferum credimus per quem haec sacrificia sanctificari deposcimus per quem tibi e terris ad instar caelesti Militiae proclamamus ita dicentes. 326
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Benedictio populi Respiciat vos placata divinitas et sensum vobis sapientiae salutaris infundat. Catholicae fidei vos documentis enutriat et in sanctis operibus perseverabiles reddat. Gressus vestros ab errore convertat et viam pacis vobis ostendat. 327
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei 328
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Ad accedentes Memento nostri Domine dum veneris in regno tuo. 328
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Ad accedentesV Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum. 328
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Ad accedentesV Gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis. 328
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Communio Repletum est guadio os nostrum et linga nostra 328
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Post communionem Reple Domine cor nostrum leticia qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam. Ut quia escarum perceptione reficimur spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur. 328
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 328
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 328
Mozarabes Mass ordinary F In nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace 328
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Feria quarta p… Proph Magnus et sanctus est Deus in saxis grandis virtutis valde fortis. Impetum fecit contra gentem hostilem et in descensum perdidit contrarios. Ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Deum pugnare non est facile. Qui suscitavit prophetam Heliam quasi ignem et verbum ipsius quasi fax ardens. Qui induxit in illos famem et irritantes illum invidia pauci facti sunt non poterant enim sustinere precepta Domini. Verbum Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae. Sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi Qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei. Qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos delicto suo. Qui audis in Sinai iudicium et in Horeb iudicia defensionis. Qui ungis reges ad penitentiam et prophetas facis successores post te. Qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum. Qui inscriptus est in iudiciis temporum linire iracundiam Domini. Et conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob. Beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt. Nam nos qui vita vivimus tantum post mortem non erit tale nomen nostrum. Helias qui in turbine tectus est et in Eliseo completus est spiritus eius. In diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum. Nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius. In vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera eius. (Eccli 46) 328
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. 331
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Psallendo Cogitaverunt adversum me. Ne derelinquas me Domine 331
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers PsallendoV Eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo libera me. 331
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 331
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. 332
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Lauda Diligam te Domine fortitudo mea 332
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers LaudaV Domine firmamentum meum et refugium meum et liberator meus. 332
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Sacrificium Ingressus Dominus Iesus in domum discubuit. Et ecce mulier habens alabastrum unguenti pretiosi stans retro secus pedes eius et osculabatur eos et lacrimis suis rigans et capillis suis extergebat eos et ungebat unguento. 332
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Lectio libri M… Proph Factum est cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis. Dixitque Helias ad Eliseum. Sede hic quia Dominus misit me usque Bethel. Cui ait Eliseus. Vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel egressi sunt filii prophetarum qui erant in Bethel ad Eliseum et dixerunt ei. Numquid nosti quia hodie Dominus tollet Dominum tuum a te Qui respondit. Et ego novi silete. Dixit autem Helias ad Eliseum. Sede hic quia Dominus misit me in Ierico. Et ille ait. Vivit Dominus et vivit anima tua. quia non derelinquam te. Cumque venissent Ierico accesserunt filii prophetarum qui erant in Ierico ad Eliseum et dixerunt ei. Numquid nosti quia hodie Dominus tollet Dominum tuum a te Et ait. Et ego novi silete. Dixit autem Helias ad Eliseum. Sede hic quia Dominus misit me usque ad Iordanem. Qui ait. Vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te. Ierunt ergo ambo pariter et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos. Qui et steterunt e contra longe illi autem ambo stabant super Iordanem. Tulitque Helias pallium suum et involvit illud et percussit aquasquaedivise sunt in utraque parte et transierunt ambo per siccum. Cumque transissent Helias dixit ad Eliseum. Postula quod vis ut faciam tibi antaequam tollar a te. Dixitque Eliseus. Obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me. Qui respondit. Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me quando tollar a te erit quod petisti. Si autem non videris non erit. Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in caelum. Eliseus autem videbat et clamabat. Pater mi. Pater mi. Currus Israel et auriga eius. Et non vidit eum amplius. Apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes. Et levavit pallium Helie quod ceciderat ei. Reversusque stetit super ripam Iordanis et pallio Heliae quod ceciderat ei et dixit. Ubi est Deus Heliae etiam nunc Percussitque aquas et divise sunt huc atque illuc et transiit Eliseus. Videntes autem filii prophetarum qui erant in Ierico de contra dixerunt. Requievit spiritus Heliae super Eliseum. Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram. Dixeruntque illi. Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quaerere Dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit eum in uno montium aut in una vallium. Qui ait. Nolite timere. Coegeruntque eum donec acquiesceret et diceret mittite. Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quesissent tribus diebus non invenerunt et reversi sunt ad eum. At ille habitabat in Ierico. Dixitque eis. Numquid non dixi vobis nolite mittere Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum. Ecce habitatio civitatis huius optima est sicut tu ipse Domine perspicis sed aque pessime sunt et terra sterilis. At ille ait. Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal. Qui cum adtulissent egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait. haec dicit Dominus. Sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas. Sanate sunt ergo aque usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei quod locutus fuerat. (Mal) 329
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Lc Scribo vobis filioli. Quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius. Scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est. Scribo vobis iuvenes quoniam vicistis malignum. Scribo vobis infantes quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis adolescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum. Nolite diligere mundum nec eaquaein mundo sunt. Si quis diligit mundum non est caritas patris in eo. Quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex patre sed ex hoc mundo est. Et mundus transit et concupiscentia eius. Qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum quomodo Deus manet in aeternum. (1J 2) 331
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Ev Scitis quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur ut crucifigatur. Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiphas et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem. Non in die festo ne forte tumultus fieret in populo. Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti preciosi et effudit super caput eius recumbente ipso. Videntes autem discipuli indignati sunt dicentes. Ut quid perditio haec potuit enim hoc venundari multo et dari pauperibus Sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri Opus bonum operata est in me. Nam semper pauperes habebitis vobiscum me autem non semper habebitis. Mittens autem in corpus meum ad sepeliendum me fecit. Amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium hoc in toto mundo dicetur et quod hoc fecit in memoriam eius. Tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Iscarioth ad principes sacerdotum et ait illis. Quid vultis mihi dare et ego vobis illum tradam At illi constituerunt ei triginta argenteos. Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. (M 26) 331
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers SacrificiumV Quod cum vidissent qui cum eo erant dicebant intra se Hic si propheta esset sciret mulierem qua tangit eum quia peccatrix est. Sciens Dominus cogitationes eorum dixit ad eos Quid molesti estis mulieri quia bonum opus operata est in me. Propter quod dico vobis remissa sunt ei peccata multa quia dilexit multum. 332
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Missa Accesuri in crastinum dilectissimi fratres ad dominicam cenam hodie faciem Iesu Domini ac Redemptoris nostri praeveniamus in confessione cum omni fiducia petentes ab illo cum lacrimis ut expiatos nos ab omnibus criminibus nostris faciat in crastinum accedere ac calicem suae sacratissimae passionis. 332
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Alia oratio Non nos abiicias Iesu bone in crastinum per inveteratae vestis abiectionem a convivio mensae tuae. Hodie dona nobis nuptialis dignitatis vestimentum cum quo cras laeti accedamus ad tuae passionis epulum praeparatum. Hodie sit in nobis vera confessio et cras peccatorum celerrima subsequatur remissio. Hodie accipe vota cras votorum tribue praemia. Hodie nos propina gustu tuae dulcedinis et in crastinum attribue tuae plenitudinem caritatis. 332
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Post nomina Conditor et Redemptor humani generis Christe Filius Dei Patris concede nobis famulis tuis ut hodie tam viventibus quam defunctis criminum donetur remissio qualiter cras omnibus in commune sit exsultationis omnimoda plenitudo. 333
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Ad pacem Praepara nos tibi Salvator noster ac Domine per pacis bonum in hostiam vivam ut qui in crastinum sumpturi sumus dominicam cenam nulla ad invicem convellamur discordia sed fructu pleni tuae dilectionis sumamus in crastinum flumina caritatis quae profluentia decurrunt e visceribus tuis. 333
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere omnipotens Domine sancte Pater aeterne Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui pati pro impiis voluit et pro sceleratis indebite condemnari. Qui latroni deprecanti omisit delictum promittens ei voluntate gratissima paradisum. Cuius mors delicta nostra detersit et resurrectio iustificationem nobis exhibuit. Ob hoc te Deus noster exposcimus ut hodie dimittas nobis peccata nostra et cras reficias nos dulcedine tua. Hodie nostrorum peccaminum confessionem accepta et cras donorum spiritalium tribue incrementa. Hodie quidquid odis a nostris corporibus abiice et cras nos refice vulneribus crucis tuae. Hodie os nostrum reple gaudio et lingua nostra exsultatione qualiter nunc et usque in saeculum laudemus te piissimum Salvatorem proclamantes atque ita dicentes. 333
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Post Sanctus Vere gloriosus et pius Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui suam pro nobis posuit animam et tribuit mundo novam per effusionem sui sanguinis vitam. Ipsi ergo hodie humiliatum cor in laudis sacrificio immolamus petentes ab eo ut hodie vel cras seu cunctis diebus vitae nostrae ablutis criminibus calicem supplicii sui expiati bibere mereamur. 333
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Post Pridie Sanctifica summe Deus haec libamina quae tibi offerimus voluntate devota ut hodie perceptione sui sumentibus exhibeant omnium criminum expiationem et cras mundatis cordibus praeparent exundantem tuae dulcedinis ubertatem. 334
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Ad confractionem panis Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione. 334
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Iesu Redemptor piissime cura vulnera nostra stigmate crucis tuae. Hodie nos oratio quam ipse docuisti reddat idoneos et cras passio tua efficiat in tuae mortis unione connexos. Hodie bone Christe exaudi nos de caelis cum ea quae nos docuisti proclamaverimus e terris. 334
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 334
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Benedictio populi Unigenitus Filius Dei Patris hodie nos sibi in vivam praeparet hostiam et cras in sui dilectione consolidet corda vestra. Hodie nos sanctificet ad perfectum et cras merito accedere faciat ad convivium suum. Hodie omittat pius peccata vestra et cras ostendat vobis passionis suae abscondita sacramenta. 334
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Per misericordiam ipsius 334
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Ad accedentes Qui venit ad me non esuriet 334
Mozarabes Qu H6 f4 M2 Mass Propers Require retro… Communio Repletum est gaudium nostrum et lingua nostra 334
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Feria quinta i… Proph Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum. Creavit enim ut essent omnia et sanabiles esse voluit nationes orbis terrarum. Et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra viventium. Iustitia enim immortalis est iniustitia enim mortis est acquisitio. Impii autem verbis et manibus accerserunt illam estimantes illam amicam defluxerunt. Et sponsionem posuaerunt super illam quoniam digni sunt quia sunt ex parte illius. Dixerunt apud se cogitationes non recte exiguum et cum tedio tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creatura tanquam in iuventute celeriter. Circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius operibus nostris et improperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata discipline nostrae. Promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat. Factus est nobis in contradictione cogitationum nostrarum gravis est nobis etiam ad videndum. Quoniam dissimilis est aliis et vita eius et immutate sunt viae eius tanquam nugaces estimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tanquam ab immunditiis. Et profert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere. Videamus si sermones eius veri sunt et tentemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius. Si enim verus est filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus eum et sciemus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius. Morte turpissima condemnemus eum erit enim respectus ex sermonibus illius. haec cogitaverunt et erraverunt excecavit enim illos malitia ipsorum et nescierunt sacramenta Dei. Nec mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum. Quoniam Deus creavit hominem inestimabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum. Qui confidunt in illum intelligunt veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi. Quoniam donum et pax est electis illius impii autem secundum quod cogitaverunt correptionem habebunt. Qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt. Mulieres eorum insensate sunt et nequissimi illorum filii maledicta creatura eorum. Ex iniquis autem omnes filii qui nascuntur testes sunt nequicie adversus parentes in interrogatione sua. Placens Deo factus est dilectus et vivens inter peccatores translatus est. Populi autem videntes et non intelligentes nec ponentes in praecordiis suis talia. Quoniam misericordia Dei et gratia in sanctos illius et respectus in electos ipsius. (Pro 1) 334
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. 337
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Psallendo Dominus regit me et nihil mihi deerit in loco pascue ibi me conlocavit. 338
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers PsallendoV Super aquam refectionis educavit me animam meam ibi convertit. 338
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers PsallendoV Deduxit me super semitam iustitiae propter nomen suum. 338
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers PsallendoV Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es. 338
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers PsallendoV Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. 338
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers PsallendoV Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. 338
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers PsallendoV Impinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est. 338
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Lectio libri I… Proph Haec dicit Dominus. Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa Numquid carnes sancte auferent a te malicias tuas in quibus gloriata es Olivam. Uberem. Pulchram. Fructiferam. Speciosam vocabit Dominus nomen tuum. Ad vocem loquele grandis exarsit ignis in ea et combusta sunt fructeta eius. Et Dominus exercituum qui plantavit te et locutus est super te malum pro malis domus Israel et domus Iuda quae fecerunt sibi ad invitandum me libantes Baalam. Tu autem Domine demonstrasti mihi et ego cognovi. Nunc ostendisti mihi studia eorum et salvam fecisti a persequentibus animam meam. Et ego quasi agnus mansuaetus qui portatur ad victimam et nunc cognovi quia super me cogitaverunt consilia. Dixerunt venite mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memorabitur amplius. Tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et probas renes et corda. Videam ultionem tuam ex eis. Tibi enim revelavi causam meam. Propterea haec dicit Dominus ad viros qui quaerunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris. Propterea haec dicit Dominus exercituum. Ecce ego visitabo super eos et iuvenes eorum morientur gladio et filii et filie illorum morientur in fame et reliquie non erunt ex eis. Inducam enim malum super viros illos et annum visitationis eius. Iustus quidem tu es Domine si disputem tecum. Veruntamen iuste loquar ad te. Quare via impiorum prospera facta est bene est omnibus qui prevaricantur et inique agunt Plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum. Prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum. Et tu Domine nosti me et vidisti me et probasti cor meum. Congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in die occisionis. Usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter maliciam habitantium in ea Consumptum est animal et volucre quoniam dixerunt non videbit novissima nostra. Si cum peditibus currens laborasti quomodo contendere poteris cum equis Cum autem in terra pacis secura non fueris quid facies in superbia Iordanis Nam et fratres tui et domus patris tui etiam ipsi pugnaverunt adversum te clamaverunt post te plena voce. Ne credas eis cum locuti fuerint tibi bonum. Reliqui domum meam. Dimisi hereditatem meam. Dedi dilectam animam meam in manu inimicorum eius. Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit contra me vocem suam ideo odivi eam. Numquid avis discolor hereditas mea mihi Numquid avis distincta per totum Venite congregamini omnes bestiae terrae properate ad devorandum. Peccatum Iuda scriptum est in stilo ferreo in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum. Pastores multi demoliti sunt vineam meam conculcaverunt partem meam dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. Posuaerunt eam in dissipationem luxitque super me. Desolatione desolata est omnis terra quia nullus qui recogitet corde. Super omnes vias deserti venerunt vastatores quia gladius Domini devorabit ab extremo terrae usque ad extremum eius. Non est pax universae carni dicit Dominus omnipotens. (Jr 11) 336
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers PsallendoV Et misericordia tua subsequatur me omnibus diebus vitae meae. Et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum. 338
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 338
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Sequentia epis… Lc Convenientibus ergo vobis in unum iam non est Dominicam cenam manducare. Unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum. Et alius quidem esurit alius quidem ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut Ecclesiam Dei contemnitis. et confunditis eos qui non habent Quid dicam vobis Laudo vos in hoc non laudo. Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis. Quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem et gratias agens fregit et dixit. Accipite et manducate hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam cenavit dicens. Hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotiescunque biberitis in meam commemorationem. Quotiescunque enim manducaveritis panem hunc et calicem istum biberitis mortem Domini annunciabitis donec veniat in claritatem de caelis. Itaque quicunque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se homo et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit Indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus Domini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. Quodsi nosmetipsos iudicaremus non utique iudicaremur. Dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur. Itaque fratres mei dum convenitis ad manducandum invicem exspectate. Siquis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem cum venero disponam vobis. (1Cor 11) 338
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Ev Venit dies Paschae in quo oportebat immolari Pascha. Et misit Iesus duos ex discipulis suis Petrum et Ioannem dicens eis. Euntes parate nobis pascha ut manducemus. Et illi dixerunt ei. Ubi vis paremus Dixit autem ad eos. Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum qua introierit. Et ingressi ianuam dicite patrifamilias domus. Dicit tibi Magister. Tempus meum in proximo est apud te facio Pascha. Ubi est ergo diversorium ubi Pascha cum discipulis meis manducem Et ipse vobis ostendet cenaculum grande stratum ibi parate nobis. Euntes autem discipuli venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis Iesus et paraverunt Pascha. Vespere autem facto discubuit Iesus et duodecim apostoli cum eo et ait illis. Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar. Dico autem vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei. Et accepto calice gratias egit et dixit. Accipite et dividite inter vos. Dico autem vobis quod non bibam de generatione vitis usque in diem illum quo illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Acceptoque pane gratias agens dedit eis dicens. Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur hoc facite in meam commemorationem. Similiter postquam cenavit accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens. Hic est calix novum testamentum in sanguine meo qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Sciens vero quoniam venit hora eius ut transiret de hoc mundo ad Patrem. Cum dilexisset suos qui erant in hoc mundo usque in finem dilexit eos. Et cum sciret quia omnia dedit ei pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit surgit a cena et ponit vestimenta sua. Et cum accepisset linteum precinxit se. Deinde misit aquam in pelvim et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus. Venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus. Domine tu mihi lavas pedes Respondit Iesus et dixit ei. Quod ergo facio tu nescis modo scies autem postea. Dicit ei Petrus. Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Iesus. Si non lavero te non habebis partem mecum. Dicit ei Simon Petrus. Domine non tantum pedes sed manus et caput. Dicit ei Iesus. Qui lotus est non indiget lavari sed est mundus totus. Et vos mundi estis sed non omnes. Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes. Postquam ergo lavit pedes eorum accepit vestimenta sua. Et cum recubuisset iterum dixit eis. Scitis quid fecerim vobis Vos vocatis me Magister et Domine et benedicitis. Sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et Magister vester et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis. Amen amen dico vobis non est servus maior Domino suo neque apostolus maior eo qui misit eum. Si haec scitis beati eritis si feceritis ea. Non de omnibus vobis dico. Ego enim scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura. Qui manducat mecum panem levabit contra me calcaneum suum. Amodo dico vobis antequam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum. Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa et filius quidem hominis secundum quod deffinitum est vadit. Vae autem homini illi per quem filius hominis tradetur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. Amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me. Et contristati sunt discipuli. Aspiciebant autem ad invicem hesitantes de quo diceret. Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat valde. Innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei. Quis est de quo dicit Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei. Domine quis est Respondit Iesus Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem dedit Iude Simonis Iscariothis. Et post bucellam introivit in ullum Satanas. Et dicit ei Iesus. Quod facis fac citius. Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas eo quod diceret ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut ut egenis aliquid daret. Respondit autem Iudas qui tradidit eum dicens. Nunquid ego sum Rabbi Dixit ei Iesus. Tu dixisti. Et cum accepisset bucellam exivit continuo. Erat autem nox. Cum ergo exisset surrexit Iesus a cena cum discipulis suis et hymno dicto exierunt in montem Oliveti et ait illis Iesus. Omnes vos scandalum patiemini hac nocte in me. Scriptum est enim. Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis. Postquam autem resurrexero praecedam vos in Galileam. Respondit Petrus et ait illi. Etsi omnes scandalizati fuerint in te ego autem numquam scandalizabor. Nam paratus sum et in custodiam et in mortem ire et animam meam pro te ponere. Respondit ei Iesus. Animam tuam pro me pones Amen dico tibi quoniam hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis. At ille abundantius loquebatur dicens. Etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. Tunc venit Iesus cum eis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis. Sedete hic donec vadam illuc et orem. Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedei coepit contristari et mestus esse. Tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete hic et vigilate. Ipse vero discessit ab eis quantum lapidis iactus. Et ponens genua sua procidit in faciem super terram orans et dicens. Pater omnia possibilia tibi sunt si vis transfer calicem hunc a me. Verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu vis. Et venit ad discipulos suos et invenit eos dormientes. Et ait Petro. Simon dormis Sic non potuisti una hora vigilare mecum Vigilate et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus caro autem infirma. Iterum secundo abiit et oravit dicens. Pater mi si non potest calix iste transire nisi bibam illum fiat voluntas tua. Exsurgens ab oratione venit ad discipulos suos et invenit eos dormientes pre tristitia. Erant autem oculi eorum gravati et nesciebant quid ei responderent. Et relictis illis iterum abiit tertio. et oravit. Sublevatisque oculis in caelum dixit. Pater venit hora clarifica filium tuum ut filius tuus clarificet te. Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum Et factus est sudor eius sicut gutte sanguinis defluentis in terram. Tunc venit ad discipulos suos et dixit illis. Dormite iam et requiescite ecce appropinquavit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite eamus ecce appropinquavit qui me tradet. Et egressus est cum eis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius. Sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. Iudas ergo cum accepisset cohortem venit illuc et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus missi a principibus Sacerdotum et senioribus populi. Dedit autem eis signum dicens. quem osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite. Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum dixit eis. quem quaeritis Responderunt. Iesum Nazarenum. Dicit illis. Ego sum. Stabat autem et Iudas qui eum tradebat cum illis. Ut ergo dixit ego sum. abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. Iterum interrogavit eos dicens quem quaeritis Illi autem dixerunt Iesum Nazarenum. Respondit Iesus. Dixi vobis ego sum. Cum autem dixisset ego sum accessit ad eum Iudas et dixit. Ave Rabbi et osculatus est eum. Iesus autem dixit ei. Ad quid venisti amice Iuda osculo filium hominis tradis Si me quaeritis sinite hos abire ut adimpleretur sermo quem dixit. Quia quos dedisti mihi neminem ex ipsis perdidi. Simon itaque Petrus habens gladium eduxit eum et percussit servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram. Dixit ergo Iesus Petro. Remitte gladium tuum in vaginam. Omnis enim qui gladio fuerit operatus gladio peribit. An putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plusquam duodecim millia legiones angelorum Quomodo ergo implebuntur Scripturae Quia sic oportet fieri. Et contingens auriculam servi Dominus sanavit eam. Ait autem his qui ad eum venerant. Quasi ad latronem venistis cum gladiis et fustibus comprehendere me Quotidie eram apud vos in templo docens et non tenuistis me. Sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum. Hoc totum factum est ut complerentur Scripturae prophetarum. Cohors igitur et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum et adduxerunt eum ad Annam primum. Erat enim socer Caiphae qui erat pontifex anni illius. Erat autem Caiphas qui consilium dederat Iudeis quia expedit unum hominem mori pro populo. Tunc discipuli omnes relinquentes Iesum fugerunt. Adolescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum. At ille relicta sindone nudus fugit. Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille notus erat pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exiit autem discipulus ille alius qui erat notus pontifici et dixit ostiarie et introduxit Petrum. Dixit ergo Petro ancilla ostiaria. Numquid et tu ex discipulis es hominis istius Negavit ille dicens. Non sum. Stabant autem servi et ministri ad prunas quoniam frigus erat et calefaciebant se. Erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. Princeps igitur sacerdotum interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius. Respondit Iesus. Ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo in quo omnes Iudyei conveniunt et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas Interroga eos qui audierunt quid locutus sum eis. Ecce sciunt hi quae dixerim ego. haec autem cum dixisset unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens. Sic respondes pontifici Respondit illi Iesus. Si male locutus sum testimonium perhibe de malo. Si autem bene quid me cedis Misit ergo illum vinctum ubi scribae et pharisaei convenerant. Petrus autem sequebatur a longe usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intus sedebat cum ministris ut videret finem rei. Summi vero sacerdotes et omne consilium quaerebant adversus Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant. Multi falsum testimonium dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant. Novissime autem venerunt duo falsi testes et dixerunt. Nos audivimus eum dicentem. Ego dissolvam templum manufactum et per triduum non manufactum aedificabo. Et non erat conveniens testimonium illorum. Exurgens autem summus sacerdos in medio dixit ad Iesum. Non respondes quicquam ad ea quae tibi obiiciuntur ab his Ille autem tacebat et nihil respondit. Dixitque ei summus sacerdos. Adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei Dixit illi Iesus Tu dixisti. Verumtamen dico vobis amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei et venientem (0413D)in nubibus caeli. Tunc summus Sacerdos scindens vestimenta sua ait. Quid adhuc desideramus testes Ecce nunc audisti blasphemiam Quid vobis videtur At illi dixerunt. Reus est mortis. Tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum cederunt. Et velantes faciem alapis eum cedebant et dicebant. Prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit Et multa alia blasphemantes dicebant in eum. Erat autem Petrus in atrio deorsum. Qui adstabant autem dixerunt ei. Et tu ex discipulis eius es nam et loquela tua manifestum te facit. Iterum negavit ille cum iuramento dicens. Nec vidi eum. Et intervallo facto quasi hore unius dicit unus ex servis principis sacerdotum cognatus illius cuius absciderat Petrus auriculam. Nonne ego te vidi in horto cum illo Tunc Petrus coepit detestari et iurare quia non novisset hominem. Et statim gallus cantavit. Conversus autem Iesus respexit Petrum. Et quia dixerat ei priusquam gallus cantet ter me negabis. Egressus foras Petrus flevit amare. Et recordatus est verbi Domini quod locutus fuerat ad eum. 339
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. 345
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Lauda Deus laudem meam ne tacueris quia os impii et os dolosi contra me apertum est 345
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Lauda Locutus fuit de me verba mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis 345
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Lauda Pro eo quia eos diligebam adversabantur ego autem orabam pro eis 345
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Lauda Posuaerunt adversum me mala pro bonis et odium pro delectione mea 345
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Lauda Constitute super eum diabolum et Satan stet a dextris eius 345
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Lauda Cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum 345
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Lauda Tu autem Domine fac mecum misericordiam propter nomen tuum quia suavis est misericordia tua libera me. 345
Mozarabes Mass ordinary Et statim sace… F Adiuvate me fratres in orationibus vestris et orate pro me ad Deum. 346
Mozarabes Mass ordinary Chorus respond… F Adiuvet te Pater et Filius et Spiritus Sanctus. 346
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Postea dicat c… Sacrificium Aedificavit Moses altare sub monte ex duodecim lapidibus et misit de filiis Israel et obtulerunt holocaustomata et immolaverunt hostias pacificas Deo 346
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers SacrificiumV Dixit Dominus ad Moysen ecce ego veniam ad te in columna nubis ut audiat populus loquentem me ad te et credat tibi in sempiternum. Descende nunc testare populo purifica illos hodie et cras lavent vestimenta sua et sint parati in diem tertium tertia autem die descendet Dominus in monte Sina coram omni populo. Descendens Moyses ad populum purificavit illos. 346
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Missa Diligamus et sequamur fratres carissimi iustitiam sempiternam manducare cupientes dominicam cenam. Veniente enim patrefamilias in exteriores tenebras reprobatus conviva proiicitur et sine nuptiali veste repertus damnatur. Nemo pravis cogitationibus sordidatus adveniat nemo sacramenta simulator accipiat. Imitemur potius patientiam Salvatoris a quo sic videmus toleratam esse fraudulentiam traditoris ut maligna cogitantem rerum omnium praescius Dominus Iesus Christus secum cenare permitteret ne sanctificato pane fraudaret. Imitemur eius humilitatem qui discipulorum pedes humiliter lavit imitemur bonitatem eius qui neganti Petro fructuosas lacrymas donavit. Caveamus inquietos fratres corporaliter declinare et caritatem humilitatemque omnibus delectemur simpliciter exhibere. Sacrificium paenitentiae ieiunantes orantesque solvamus ut securi semper ad caeleste convivium festinemus. 346
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Alia oratio Occurrentes Domine cum coetu totius populi ut sollemne Paschae celebremus initium nos propitiatus attende supplicantes humiliter et orantes ut qui ab huius mundi operibus fatigati et corporis amictu sordentes ad tuam sacratissimam convenimus cenam expurgatos nos ab omni cibo malitiae in novam converte prosapiem ut cum tua gratia et victu terreno et caelesti pane mereamur in tuo salutari convivio. 346
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 347
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Quia tu es vit… Post nomina Pietatis tuae Christe Domine rogamus clementiam ut haec ad altare tuum nomina recitata liber vitae contineat fiatque hoc cenae tuae sacrificium defunctis ad requiem et viventibus ad salutem. 347
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Quia tu es ver… Ad pacem Pax nostra omnipotens Christe sincere nobis osculum pacis attribue ut non cum Iuda proditore rei sed tuae mereamur pacis haberi discipuli. 347
Mozarabes Mass ordinary Et sacerdos di… F Pacem meam do vobis pacem meam commendo vobis non sicut mundus dat pacem do vobis 347
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus gratias agere et Iesu Christo Filio tuo. Cuius nos humanitas colligit humilitas erigit traditio absolvit poena redemit crux salvificat sanguis emaculat caro saginat. Qui seipsum pro nobis hodie tradidit et culpae nostrae vincula relaxavit. Qui ad commendandam fidelibus bonitatis suae humilitatisque munificentiam etiam traditoris sui non dedignatus est pedes abluere cuius iam manus praevidebat in scelere. Sed quid mirum si dum ministerium formae servilis voluntarie morti vicinus adimplet posuit vestimenta sua qui cum in forma Dei esset semetipsum exinanivit Quid mirum si praecinxit se linteo qui formam servi accipiens habitu est inventus ut homo Quid mirum si misit aquam in pelvem unde lavaret pedes discipulorum qui in terra sanguinem suum fudit quo immunditias dilueret peccatorum Quid mirum si linteo quo erat praecinctus pedes quos laverat tersit qui carne qua erat indutus evangelistarum vestigia confirmavit Et linteo quidem ut se praecingeret posuit vestimenta quae habebat ut autem formam servi acciperet quando semetipsum exinanivit non quod habebat deposuit sed quod non habebat accepit. Crucifigendus sane suis expoliatus est vestimentis et mortuus involutus est linteis. Et tota illa eius passio credentium est facta purgatio. Passurus igitur exitia praemisit obsequia non solum eis pro quibus subiturus venerat mortem sed etiam illi qui fuerat eum traditurus ad mortem. Tanta quippe est humanae humilitatis utilitas ut eam suo commendaret exemplo divina sublimitas. Quia homo superbus in aeternum periret nisi illum Deus humilis inveniret ut qui perierat superbia deceptoris servaretur humilitate piissimi Redemptoris. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. 347
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus qui traditus ac mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. 348
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Post Pridie Praedicamus Domine nec tacemus pro nostra te redemptione traditum et mortuum et sepultum ad caelos ascendisse post transitum et ad iudicandum in fine venturum. Unde petimus ut haec oblata sanctifices et sumentium pectora propitiatus emacules. 348
Mozarabes Qu H6 f5 M2 Mass Propers Ad confractionem panis Dominus Iesus misit discipulos suos et dixit ad eos Euntes parate nobis Pascha ut manducemus quia desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar. 348