Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Canticum. |
Tr |
Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est |
384 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Diaconus dicat. |
F |
Flectamus genua. Levate. |
384 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Pro virginibus flectentes genua te Pater omnipotens postulamus ut hanc illustrem portionem gregis Christi tui in qua maxime gaudet catholica Ecclesia ampliori fecunditate enutrias ut quanto plus numerosior incorruptorum numerus exstat tanto gaudium Ecclesiae matris augeatur. |
384 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Canticum. |
Tr |
Cantabo nunc dilecto meo canticum dilecte vineae me. Vinea facta est dilecto in cornu et in loco uberi. Et maceria circumdedi et circumfodi et plantavi vineam Soreth et aedificavi turrim in medio eius. Et torcular fodi in ea et sustinui ut faceret uvas fecit autem spinas. Et nunc homo Iuda et qui habitatis Ierusalem iudicate inter me et vineam mea. Vinea enim Domini Sabbaoth domus est Israel et domus Iuda novellum dilectum. Sustinui ut faceret iudicium fecit autem iniquitatem et non iustitiam sed clamorem. |
385 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat diaconus. |
F |
Pro his qui eleemosynas faciunt flectamus genua. Levate. |
386 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Deprecamur te Domine pro his qui misericordiae fructibus egentium subsidia conferunt ut mereantur ex hac terrena dispensatione caelestem percipere remunerationem ut quidquid in usibus indigentium conferunt proficiat illis ad fructum caelestium praemiorum. |
386 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat diaconus. |
F |
Pro peregrinantibus et navigantibus flectamus genua. Levate. |
387 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Verbum Domini quod vidit Isaias filius Amos propheta super Iudam et Ierusalem. Et erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles. Et fluent ad eum omnes gentes et ibunt populi multi et dicent. Venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob. Et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius. Quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Ierusalem. Et iudicabit gentes et arguet populos multos. Et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad praelium. Et nune ingredimini in petris et abscondite vos in terra a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius. Cum surrexerit confringere terram et incurvabitur altitudo virorum et exaltabitur Dominus in die illa. Illa etiam die Domini proiiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret vana et nociva. Dominus autem ad iudicium veniet cum senioribus populi sui et principibus eius. In die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria et fructus terrae sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israel. Et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Ierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in Ierusalem. Si abluerit Dominus sordem filiorum Sion et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius spiritus iudicii et spiritus ardoris. Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis per noctem. Super omnem enim gloriam protectio et tabernaculum erit in umbraculum diei ab estu et in securitatem et abscontionem a turbine et pluvia. Tunc cantavit Isaias propheta canticum hoc Deo. Et dixit. (Is 2) |
384 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Dominus. Et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus et circumduxit me per ea in giro. Erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer. Et dixit ad me. Fili hominis putasne vivent ossa ista Et dixi. Domine Deus tu nosti. Et dixit ad me. Vaticinare de ossibus his et dices eis. Ossa arida audite verbum Dei. haec dicit Dominus Deus ossibus his. Ecce ego intromittam in vobis spiritum et vivetis et dabo super vos nervos et subcrescere faciam super vos carnes et subextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego sum Dominus. Et prophetavi sicut praeceperat mihi. Factus est autem somnus prophetante me et ecce commotio. Et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam. Et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extensa est in eis cutis desuper et spiritum non habebant. Et dixit ad me. Vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum haec dicit Dominus Deus. A quatuor ventis venit spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant. Et prophetavi sicut praeceperat mihi. Et ingressus in ea spiritus et vixerunt. Steteruntque super pedes suos exercitus grandes nimis valde et dixit ad me. Fili hominis ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt. Aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus. Propterea vaticinare et dices ad eos. haec dicit Dominus Deus. Ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris populus meus et inducam vos in terram Israel et scietis quia ego sum Dominus. Cum aperuero sepulcra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus et dedero spiritum meum in vobis et dixeritis et requiescere vos faciam super humum vestrum. |
386 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Concede Pater omnipotens cunctos peregrinantes patriae fieri reduces et quoscumque turbulenti maris provehit fluctus ad tranquillitatis revoca portum. Mereantur in hac sollemnitate utrique et terrae exilium et maris evadere exitium ut commune huius laetitiae votum cunctis generale sit gaudium. |
387 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Visio quam vidit Habacuc propheta. Usque quo Domine clamo ut non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre predam et iniustitiam contra me Et factum est iudicium et contradictio potentior. Propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius prevalet adversus iustum. Propterea egredietur iudicium preversum. Aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur. Quia ecce ego suscitabo Caldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideant tabernacula non sua. Quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas edificiorum est respondebit. Vae qui edificat civitatem in sanguinibus et preparat urbem in iniquitate. Numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient. Quia replebitur terra ut cognoscant gloriam Domini quasi aque operientis mare. Quid prodest sculptile quia sculpsit illud fractor suus et conflavit illud imaginem falsam Quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta. Vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi iacenti. Numquid ipse docere poterit Ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius. Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra. Tunc cantavit Habacuc propheta canticum hoc Deo et dixit. (Hab 1) |
387 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Canticum. |
Tr |
Domine audivi auditum tuum et timui consideravi opera tua et expavi. In medio duorum animalium cognosceris dum appropinquaverint anni innotesceris. Deus a Libano veniet et sanctus a monte opaco et condenso. Operuit caelos virtus eius et laudis eius plena est terra. |
388 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat diaconus. |
F |
Pro aegrotis flectamus genua. Levate. |
388 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Miserere Domine his quos corporalis aegritudinis valitudo involvit. Sana cunctos in nobis mentis corporisque languores atque omnibus solitam impertire medelam ut tibi cuncti in salute ministerium expleant fidei tibique referant laudes qui solus et peccata cordis emundas et languorem corporum sanas. |
388 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat diaconus. |
F |
Pro paenitentibus flectamus genua. Levate. |
391 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Cunctorum paenitentium Pater suscipe fletus et quos hactenus diabolus variis vitiorum sordibus inquinavit respectu pietatis tuae purifica. Tribue cunctis praeterita peccata deflere et futura non admittere ab illis misericordia tua praeveniente mundentur ab istis tua custodiente gratia liberentur. |
391 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster qui vivis et omnia regis in saecula saeculorum. |
391 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi dicens. Surge vade contra Ninnivem civitatem grandem et predica in ea quia ascendit malitia eius coram me. Et surrexit Ionas ut fugeret in Tharsis a facie Domini. Et descendit Ioppem et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius. Et descendit in ea ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur. Conterriti sunt naute et clamaverunt viri ad Dominum suum et miserunt vasa quae erant in navi in mare ut alleviaretur ab eis. Et Ionas descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi. Et accessit ad eum gubernator et dixit ei. Quid tu sopore dormieris Surge invoca Deum tuum si forte cogitet Deus de nobis et non pereamus. Et dixit vir ad collegam suum. Venite et mittamus sortes et sciamus quare malum hoc sit nobis. Et miserunt sortes et cecidit sors super Ionam. Et dixerunt ad eum. Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis Quod est opus tuum quae terra tua quis vel ex quo populo es tu Et dixit ad eos. Hebreus ego sum et Dominum Deum caeli ego timeo qui fecit mare et aridam. Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum. Quid hoc fecisti Cognoverunt ergo viri quod a facie Domini fugerat quia indicaverat eis. Et dixerunt ad eum. Quid faciemus tibi et cessabit mare a nobis Quia mare ibat et intumescebat. Et dixit ad eos. Tollite me et mittite in mari et cessabit mare a vobis. Scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis super vos est. Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valuerunt quia mare ibat et intumescebat super eos. Et clamaverunt viri ad Dominum et dixerunt quaesumus Domine ne pereamus in animam viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti. Et tulerunt Ionam et miserunt in mari et stetit mare a fervore suo et timuerunt viri timore magno et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota. Et praeparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Ionam. Et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis et evomuit in aridam. Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens Surge et vade ad Ninnivem civitatem magnam et predica in ea praedicationem quam ego loquor ad te. Et surrexit Ionas et abiit in Ninnivem iuxta verbum Domini. Et Ninnive erat civitas magna itinere trium dierum. Et coepit Ionas introire civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit. Adhuc quadraginta dies et Ninnive subvertetur. Et crediderunt viri Ninnivitae in Deum et praedicaverunt ieiunium. Et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem. Et pervenit nuntius ad regem Ninnivae et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco. Et sedit in cinere et clamavit dicens. In Ninnive ex ore regis et principum eius dicens. Homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant. Et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine. Et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus eorum. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore ire suae et non peribimus Et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala. Et misertus est Dominus super maliciam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit. Et afflictus est Ionas afflictione magna et iratus est. Et oravit ad Dominum et dixit. Obsecro Domine numquid non hoc verbum est meum cum adhuc essem in terra mea Propter quod praeocupavi ut fugerem in Tharsis. Scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multae miserationis ignoscens super malitiam. Et nunc Domine quaeso tolle animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita. Et dixit Dominus. Putasne bene irasceris tu Et egressus est Ionas de civitate et sedit contra orientem civitatis. Et fecit sibimet umbraculum et sedebat subter illud in umbra donec videret quid acciderit civitati. Et preparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput Ione ut esset umbra super caput eius et protegeret eum laboraverat enim et laetatus est Ionas super hederam laeticia magna. Et praeparavit Dominus Deus vermem ascensu diluculi in crastinum et percussit hederam et exaruit. Et cum ortus fuisset Sol praecepit Dominus vento calido et urenti et percussit Sol super caput Ione et estuabat. Et petivit animae suae ut moreretur et dixit. Melius est mihi mori quam vivere. Et dixit Dominus ad Ionam. Putasne bene irasceris tu super hederam Et dixit. Bene irascor ego usque ad mortem. Et dixit ei Dominus. Tu doles super hederam in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret quae sub una nocte nata est et una nocte periit. Et ego non parcam Ninnive civitati magne in qua sunt plusquam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam et iumenta multa Sed parcam et misereboreis quia magnum est nomen meum. |
388 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Benedictio |
Tr |
Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et superexaltatus in saecula amen. Benedicite omnia opera Domini Dominum hymnum dicite et superexaltate eum in saecula amen. Benedicite Sacerdotes Domini Dominum hymnum dicite et superexaltate eum in saecula. Benedicite sancti et humiles corde Dominum hymnum dicite. Benedicite Anania Azaria et Misael Dominum. |
393 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Diaconus dicat. |
F |
Pro pace populi et regum. Flectamus genua. Levate. |
394 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Pro regibus saeculi huius atque principibus tibi Pater flectentes genua obsecramus ut tribuas illis moderamen iustitiae amorem pacis virtutem pietatis studium bene regendae plebis ut in correctione et rectitudine eorum pax simul et requies fidelium proveniat populorum. |
394 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Sicut cervus sitiens desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus. |
395 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Sitivit anima mea ad Deum vivum quando veniam et apparebo ante faciem Dei. |
395 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
Et prophetiis… |
Lit |
Pater de caelis |
395 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster |
397 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
|
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum |
397 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
Dominus sit se… |
Or |
Te deprecamur Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus qui intonas super aquas ut exultent deserta Iordanis. Et vox tua praeparet cedros ut hanc aquam benedicas ad gratiam. Et perfusi famuli tui nova restituantur infantia ut remissis sordibus delictorum participes fiant vitae aeterne et regni caelorum. Amen. |
398 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex. Et statuit eam in campo Duran provincie Babylonis. Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos Satrapes et magistratus et iudices duces et tirannos et perfectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statue quam erexerat Nabuchodonosor rex. Tunc congregati sunt Satrape magistratus et iudices et tiranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statue quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statue quam posuaerat Nabuchodonosor rex et praeco clamabat valenter. Vobis dicitur populis tribus et linguis in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex. Si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. Post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et lingue adoraverunt statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex. Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldei accusaverunt Iudeos. Dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive. Tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream. Siquis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentis. Sunt autem viri Iudei quos constituisti super opera regionis Babylonie Sidrac Misac et Abdenago. Viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant. Tunc Nabuchodonosor rex in furore et in ira praecepit ut adducerent Sidrac Misac et Abdenago. Qui confestim adducti sunt in conspectum regis. Pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis. Vere Sidrac Misac et Abdenago Deos meos non colitis Et statuam auream quam constitui non adoratis Nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum prosternite vos et adorate statuam auream quam feci. Quodsi non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem. Et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea Respondentes Sidrac Misac et Abdenago dixerunt regi. Nabuchodonosor rex non oportet nos de hac re respondere tibi. Ecce enim Deus noster quem colimus poterit eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis o rex liberare. Quod si noluerit notum sit tibi rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus. Tunc Nabuchodonosor rex repletus est furore et aspectus faciei eius immutatus est super Sidrac Misac et Abdenago. Et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuaeverat. Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut legatis pedibus Sidrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem. Et confestim viri illi vincti cum brachiis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis nam iussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos qui miserant Sidrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis. Viri autem ii id est tres Sidrac Misac et Abdenago ceciderunt in medio camino ignis ardentis. Et non cessabant qui miserant eos succendere fornacem napta stuppa pice et malleolis. Et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem et erupit et incendit quos reperit iuxta fornacem de Caldeis. Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem. Et excussit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem. Et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quicquam molestie intulit. Tunc ii tres quasi ex uno ore laudabant et glorificabant et benedicebant Dominum de fornace dicentes |
391 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Prosequitur pr… |
Div |
Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere et ait optimatibus suis. Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos Qui respondentes dixerunt regi. Vere rex. Respondit et ait. Ecce ego video quatuor solutos et ambulantes in medio ignis et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis filio Dei. Tunc accessit Nabuchodonosor rex ad ostium fornacis ignis ardentis et ait. Sidrac Misac et Abdenago servi Dei excelsi egredimini et venite. Statimque egressi sunt Sidrac Misac et Abdenago de medio ignis. Et congregati Satrape magistratus et iudices et potestates regis contemplabantur viros illos quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum et capillus capitis eorum non esset adustus et sarabela eorum non fuissent imminuta et odor ignis non transisset per eos. Et erumpens Nabuchodonosor ait. Benedictus Deus eorum Sidrac videlicet Misac et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos qui crediderunt in eo et verbum regis immutaverunt. Et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent Deum excepto Deo suo. A me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus et tribus et lingue quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrac Misac et Abdenago dispereat et domus eius vastetur. Neque enim est Deus alius qui possit ita salvare. Tunc rex promovit Sidrac Misac et Abdenago in provincia Babylonis. Nabuchodonosor rex omnibus populis gentibus et linguis qui habitant in universa terra pax vobis multiplicetur. Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi predicare signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia. Et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generatione et generationem. |
393 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
Et antequam ch… |
F |
Signo te sacratissime fons unctione sacri chrismatis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti regnantis Dei in saecula saeculorum. |
398 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
398 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
|
Or |
Abiecti et humiles licet vitiorum labae sordentes te Pater Domine gloriae te Deum omnipotentem deprecamur pro tua miseratione adesto benignus. Tu libens adspirator ut has simplices aquas tua sanctificatione benedicas et ex tuis sedibus angelum tuum sanctum dirigas qui eas sanctificet ut qui in tuo et in Iesu Christo filio tuo et Spiritu Sancto in Trinitatis nomine in hac fluenta descenderint in quo sanctificato oleo chrisme mixto et aquae benedictione perpetuitatis confirmati a cunctis mundi vitiis repurgentur et in hoc lavacro sancto remissionem peccatorum suscipiant et salutem consequantur aeternam. |
398 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster |
399 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
Hic exeat subd… |
Lit |
Sancte Michael. Ora pro nobis. Sancte Gabriel. ora. Sancte Raphael. ora. Sancte Cherubin. ora. Sancte Seraphin. ora. Omnes sancti Angeli et Archangeli Dei. Orate pro nobis. Omnes sancti beatorum spirituum ordines. Orate pro nobis. Sancte Ioannes Baptista. ora. Omnes sancti Patriarche et Prophete. Orate pro nobis. Sancte Petre. ora. Sancte Paule. ora. Sancte Andrea. ora. Sancte Iacobe. ora. Sancte Ioannes. ora. Sancte Thoma. ora. Sancte Iacobe. ora. Sancte Philippe. ora. Sancte Bartholomee. ora. Sancte Mathee. ora. Sancte Simon. ora. Sancte Thadee. ora. Sancte Mathia. ora. Sancte Barnaba. ora. Sancte Luca. ora. Sancte Marce. ora. Omnes sancti Apostoli et Evangeliste. orate. Omnes sancti Discipuli Domini. orate. Omnes sancti Innocentes. orate. Sancte Stephane. ora. Sancte Line. ora. Sancte Laurenti. ora. Sancte. Sancte. Sancte Vincenti. ora. Sancte Clemens. ora. Eugeni. ora. Sancte Sebastiane. ora. Sancte Fabiane. ora. Sancte Christophore. ora. Genesi. ora. Sancte. Sancte. Sancte. Sancte. Sancte. Romane. ora. Sancte Blasi. ora. Zoyle. ora. Sancte Antonine. ora. Saturnine. ora. Sancte Georgi. ora. Iuste et Pastor. ora. Sancte Germane. ora. Fernande. ora. Omnes sancti Martyres. orate. Sancte Silvester. ora. Sancte Hilari. ora. Sancte Martine. ora. Sancte Augustine. ora. Sancte Ieronime. ora. Sancte Ambrosi. ora. Sancte Gregori. ora. Sancte Leander. ora. Sancte Isidore. ora. Sancte Illefonse. ora. Sancte Iuliane. ora. Sancte Nicolae. ora. Sancte Benedicte. ora. Sancte Egidi. ora. Sancte Francisce. ora. Sancte Dominice. ora. Sancte Antoni. ora. Sancta. Sancta. Sancta. Sancta. Sancte Bernarde. ora. Omnes sancti Confessores. orate. Sancta Maria Magdalena. ora. Sancta Anna. ora. Sancta Felicitas. ora. Sancta Perpetua. ora. Sancta Agnes. ora. Sancta Cecilia. ora. Cristina. ora. Iusta. ora. Sancta Rufina. ora. Leocadia. ora. Sancta Eulalia. ora. Sancta Marina. ora. Columba. ora. Sancte. Sancta. Sancta Barbara. ora. Sancta Lucia. ora. Sancta Agatha. ora. Sancta Eufemia. ora. Fides. Fides virgo et martyr Agennensis de qua Tamaius in Martyrologio Hispano et Baronius Fides. ora. Quiteria. ora. Omnes sancte virgines. orate. Omnes sancti et sancte Dei. orate. |
395 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
Hic sileant om… |
Ex |
Exorcizo te creatura aquae per Deum Patrem omnipotentem rerumque omnium conditorem qui te pro generatione humani generis et per officium nostrae humilitatis consecrare praecepit et per lesum Christum Dominum nostrum Dei et hominis filium qui super te pedibus ambulavit et se pro nostra salute in te a Ioanne baptizari ostendit et Spiritum Sanctum qui super eum in specie columbae in Iordanae apparuit ut excluso a te omni malo spiritus nequitiae his qui in te vel ex te perfusi a nobis et in nomine trinae Maiestatis baptizati fuerint percepta divina gratia in numero fidelium mereantur adscribi. |
397 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
Benedictio. |
Or |
Deus qui solus habes immortalitatem eamque ne solus possideres nobis quoque renovata per Iesum nativitate tribuisti cum humano generi post admissam transgressionem pristine originis dignitatem reformare in melius per baptismatis tinctionem voluisti. Adsiste quaesumus ad invocationem nominis tui. Amen. Sanctifica fontem hunc sanctificator generis humani. Amen. Fiat locus iste dignus in quem Spiritus sanctus influat. Sepeliatur hic ille Adam vetus resurgat novus. Amen. Moriatur hic omne quod carnis est resurgat omne quod est spiritus. Amen. Exuantur sordidissimis vitiis et discisis criminibus amictus ut splendoris et immortalitatis tuae indumenta sumantur. Amen. Quicumque in Christo baptizantur induant Christum. Amen. Quicumque hic renuntiant diabolo da eis triumphare de mundo. Amen. Quicumque in hoc loco confessus fuerit tu eum recognoscas in regno. Amen. Sic in hunc fontem extinguantur crimina ne resurgant. Amen. Sic invalescant aquae istius beneficia ut aeterni ignis extinguantur incendia. Amen. Mittant fontes altaribus tuis quos altaria regnis tuis emittant. Amen. Totus hic horror mortis intercidat. Amen. Quicumque hic se sibi negaverit te lucrifaciat. Amen. Quicumque hic tuus esse coeperit tuus esse non desinat. Amen. Ut per ministerium nostrum tibi consecratus aeternis ad te virtutibus aeternis premiis consecretur. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum. Amen. |
397 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
|
F |
Et benedictio Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti descendat super istum fontem. |
399 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
Et peracta ben… |
Tr |
Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est est aequum et ascensorem proiecit in mare |
399 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
|
TrV |
Adiutor et protector factus est mihi in salutem |
399 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
|
TrV |
Hic Deus meus et honorificabo eum Deus Patris mei et exaltabo eum |
399 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
Et finito hymn… |
F |
Pro competentibus flectamus genua. Levate. |
400 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
Et sacerdos di… |
Or |
Concede Domine omnes qui nunc fidei meruerunt cognoscere veritatem salutaris lavacri percipere innovationem. Sicque eos a cunctis peccatorum sordibus baptismi unda purificet ut ultra eos pravi opens inquinamenta non maculent. |
400 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster |
400 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat diaconus. |
F |
Silentium facite. |
400 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Dicant qui redempti sunt a Domino in aeternum et in saeculum saeculi |
401 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam |
401 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
402 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Ego sum primus et ego novissimus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum. |
402 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
Et cum pervent… |
Lit |
Propitius esto esto. Parce nobis Domine. Ab omni malo. Libera nos Domine. Ab insidiis diaboli. Libera. A periculo mortis. Libera. Ab omni mala voluntate. Libera. A dannatione perpetua. Libera. A morte subitanea et aeterna. Libera. A fulgure et tempestate. Libera. Per Passionem et sanctam Crucem tuam. Libera. Per admirabilem Ascensionem tuam. Libera. Per gratiam Sancti Spiritus Paracliti. Libera. In die iudicii. Libera. Peccatores. Te rogamus audi nos. Ut pacem nobis dones. Te rogamus Ut Ecclesiam tuam regere et defensare digneris. Te rogamus. Ut fontem istum benedicere et consecrare digneris. Te rogamus. Fili Dei. Te rogamus. Fili Dei. Te rogamus. Fili Dei. Te rogamus. Agnus Dei qui tollis peccata mundi. Parce nobis Domine. Agnus Dei qui tollis peccata mundi. Exaudi nos Domine. Agnus Dei qui tollis peccata mundi. Miserere nobis. |
399 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Holy Saturday
|
Et interim quo… |
Rub |
|
399 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Quid ergo dicemus Permanebimus in peccato ut gratia abundet Absit. Qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivimus in illo An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte. Ut quomodo resurrexit Christus a mortuis per gloriam patris ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati salvi facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus. Hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est iustificatus est a peccato. Si enim mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum illo. Scientes quod Christus resurgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuum est peccato mortuum est semel. Quod autem vivit vivit Deo. Ita et vos extimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu Domino nostro. (R 6) |
400 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Vespere autem sabbati quae lucescit in prima Sabbati venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulchrum. Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. Respondensque angelus dixit mulieribus. Nolite timere vos. Scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis non est hic surrexit enim sicut dixit. Venite et videte locum ubi positus erat. Et cito euntes discipulis dicite quod surrexit et ecce praecedet vos in Galilaeam ibi eum videbitis. Ecce praedixi vobis. Et exierunt mulieres cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulis suis. Et ecce Iesus occurrit illis dicens. Avete. Illi autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. Tunc ait illis Iesus. Nolite timere. Ite dicite fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt. quae cum abiissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant. Et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes. Dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum vobis dormientibus. Et si hoc auditum fuerit a preside nos suadebimus ei et securos vos faciemus. At illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam ubi constituerat illis Iesus. Et videntes eum adoraverunt. Quidam autem dubitaverunt. Et accedens Iesus locutus est eis dicens. Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumationem saeculi. |
401 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Alleluia. Angelus Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem ab ostio monumenti alleluia alleluia. |
402 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Alleluia. Erat respectus eius sicut fulgur et vestimenta eius candida quasi nix et dixit mulieribus nolite timere. |
402 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quia tu es vit… |
Post nomina |
Christe redemptio nostra qui olim noctem istam tuae resurrectionis illuminasti potentia precamur ut in hac qua ipse vivus surrexisti a mortuis et expiationem criminum vivis et requiem iubeas praestare defunctis. |
403 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quia tu es ver… |
Ad pacem |
Deus qui neophytos tuos maiori animarum quam vestium nitore vestisti ut plus acciperent quam habere se noverint praesta ut sicut donum tuum eorum intellectum exsuperat ita in eis ultra aetatem fides cum intellegentia placitis tibi operibus coalescat. Nobis quoque per mortem Iesu Christi Filii tui pacis dona largire et veniam culparum attribue. |
403 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere Sanctus et verus Iesus filius Dei qui ascendit patibulum crucis ut omnes vires suas mors in sua perderet morte. Descendit ad inferos ut hominem veteri errore deceptum et regno peccati servientem victor abstraheret serasque portarum potenti manu confringeret et secuturis suae resurrectionis gloriam demonstraret. |
404 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat presbyter |
Post Pridie |
Habentes ante oculos omnipotens Pater sancte tante passionis triumphos supplices exoramus ut pascha hoc quod nobis Dominus noster Iesus Christus filius tuus hostiam vivam constituit atque complevit fiat nobis in protectionem salutis et vitae. Ut sanctificatus his solennitatibus populus altaribus tuis oblationis suae munera placitura consignet. Fiat nobis Eucharistia pura atque legitima in nomine Unigeniti tui. Ut cum nostris fuerit percepta pectoribus fidem nutriat mentem sanctificet atque confirmet. |
405 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad confractionem panis |
Hic est panis verus Dei qui de caelo descendit et vitam tribuit mundo qui manducaverit ex eo permanet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita. Qui credit in me non esuriet neque sitiet unquam ecce disponam vobis sicut disposuit mihi Pater regnum ut edatis et bibatis super mensam meam in regno alleluia. |
405 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Istam istam noctem qui tenebris fidebat aspiciat istius cernat splendoris decorem qui carceris minabatur horrorem. Mundum illuminat lux ista non diabolum. Libet Christe ergastulis tua virtute confractis spoliatis insultare custodibus et saevientis tyranni contemptam irridere iactantiam. Dulcior semper captivis est restituta libertas. Quis tuam exhausit iudaee vigilans sepulturam Soporem passus es an timorem Fraude deceptus es an virtute Non tuam inertiam miser accuses non fuisti negligens sed crudelis. Adhuc certe caecitatem tuam pertinax excusares si depositum tuum vel inferna servassent. Agnosce infelix agnosce quid feceris. Corpus illud morientis affectum habuit non defectum. Visceribus illis non infirmitas fuit clausa sed pietas. Quod pependit ex homine est quod resurrexit ex numine. Nihil dubites nihil mireris hospitium Domino suo terra esse potuit non sepulcrum. Mea tunc cum illis manibus delicta figebas tuam necem meamque salutem cum osculandis si liceret corporaliter plantis clavis transverberantibus consuebas. Tuum facinus caelum tremuit sol expavit tellus ingemuit et testantia factoris sui potentiam terribile quoddam montium praerupta sonuerunt. Inferi vim pleni Deo corporis non tulerunt. Clamabant elementa de vivo tartara de defuncto. Oportuit talia fieri miracula credituris talia dari signa salvandis ut opera suum correpta nossent artificem in qua se homo perditum nisi fuisset inventus nesciret. |
402 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Esurientes corpus tuum Domine ac sanguinem sitientes ut hoc nobis in remissionem peccatorum sumendum tribuas deprecamur quia nostra virtus et salus sit si tamen non quod indigni sumus irascaris. Sed facis vinci gaudio metum et cedere exsultationi terrorem. Nemo enim est in hoc numero concilioque fidelium qui non accedere ad mensam tuam in hac gloriosa per totum mundum nocte desideret. Ut si firmus est habeat custodiam si infirmus est medicinam. Sic igitur quaesumus apud te Domine placitum sit cunctis donare quod cupiunt ut digneris parcere quod praesumunt. Quis non optet illa carne animam suam tangere pascere confortare in quam se per gratiam credat esse transfusum quae corruptionem non vidit et vim mortis passione mortis absorbuit Quis non ambiat propter te sumere de tuo quod te videat propter nos assumpsisse de nostro Indita hac ex pietate fiducia ut quod in defunctis dignatus est vivificare mortuum in reis dignetur purificare correptum. |
403 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est sancte Pater omnipotens aeterne Deus pietatem tuam omni quidem tempore sed in hac nocte vel die profusius exsultantibus animis collaudare. Nox enim ista non tenebrarum sed luminis mater est in qua exortus est in aeternum dies resurrectionis nostrae Dominus Iesus Christus. Ille verus Agnus qui abstulit peccatum mundi. Qui non in figura venturi alio offerente mactatus est sed in corpore veritatis adveniens adimplevit figuras carnalium sacrificiorum approbavit et prophetias oraculorum caelestium seque vivam et veram hostiam novissimis saeculorum temporibus idem Sacerdos et sacer Agnus exhibuit elevatisque in cruce manibus et sacrificium vespertinum pependit in ligno et beneficium matutinum surgens praebuit e sepulcro. Unde venerandi sacra aemulatione mysterii in aeternam modo vitam filii lucis oriuntur quos matutino partu per gratiam spiritualem hac nocte progenerat mater Ecclesia sine corruptione concipiens et cum gaudio pariens exprimens in se utique formam virginis genetricis absque ullo humanae contagionis fecunda conceptu. In cuius matutinis resurgente Christo mors occidit delictorum et exorta est vita credentium. Propter quod ei caelestia atque terrestria cantant canticum novum cum omni exercitu Angelorum et cum Cherubim ac Seraphim sine cessatione sic dicunt. |
404 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster |
Ad orationem dominicam |
Excellentissimam in hac nocte tuae resurrectionis celebrantes solemnitatem in qua ipse nobis dies novo de tumulo surgens vaeternosam antique noctis caliginem caelestem convertisti in claritatem te quibus possumus lacrimosis rugitibus imploramus ut qui nos redemisti praetio tui sanguinis instituta a te precepta acceptes nostrae orationis. Sit indulgentia criminum concedatur etiam et caelestis glorie summa virtutum. Memento Domine quod terra sumus et accipe contritionem nostri spiritus. Ut qui carnis infirmitate ad terram prosternimur ad caelos castigatione spiritali ieiuniis sublevemur. Et quia ex nostro est ut cadamus ex tuo sit ut surgamus quia te iubente dicimus. |
405 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic presbyter… |
F |
Vicit Leo de tribu Iuda radix David alleluia. |
405 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicatur tribus… |
F |
Qui sedes super cherubin radix David alleluia. |
405 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Deinde mittat… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dominus qui ascendit patibulum crucis sua vos redemptione conservet. Detque vobis suae dulcedinis sapientia renovari qui se amaro permisit fellis poculo propinari. Ut cuius laudes Ecclesia cuncta celebravit ovando eius conservari mereatur magno crucis vexillo. |
406 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Gaudete populi et laetamini angelus sedit super lapidem Domini ipse vobis evangelizavit. Christus surrexit a mortuis Salvator mundi et explevit omnia suavitate gaudete populi et laetamini. |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentesV |
Erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix et dixit |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentesV |
Et exierunt mulieres cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nunciare discipulis eius quia resurrexit |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia. alleluia alleluia |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Corpus Domini nostri Iesu Christi quod accepimus et sanctus sanguis eius quem potavimus adhereat visceribus nostris aeterne omnipotens Deus ut non veniat nobis ad iudicium nec ad condennationem sed proficiat ad salutem et ad remedium animarum nostrarum in vitam aeternam. |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Expleta missa… |
Lauda |
Dicant qui redempti sunt a Domino in aeternum quos redemit de manu inimici in aeternum et in saeculum saeculi |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Populus qui sedebat in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Quia contrivit portas ereas et vectes ferreos confregit |
406 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Ego sum primus et ego novissimus et fuit mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Gloria et hono… |
Lauda |
Dignus es Domine Deus noster accipere librum et solvere signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua |
407 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Iterum dicat. |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
407 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Angelus Domini descendit de caelo et accendens revolvit lapidem ab ostio monumenti alleluia alleluia |
407 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Erat aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius candida quasi nix et dixit mulieribus nolite timere |
407 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Ad orationem dominicam |
Excellentissimam in hac nocte tuae resurrectionis |
407 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Benedictio populi |
Christus Dominus qui ascendit patibulum crucis sua vos redemptione |
407 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Locutus est angelus Domini mulieribus dicens scio quod crucifixum quaeritis surrexit sicut dixit venite et videte ubi positus erat Dominus |
407 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit |
407 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui solus verbo virtutis cuncta moderans et omnia crucis stigmata portans vectes ferreos comminuit portarumque erearum claustra perfregit tartari profunda descendit sedentibus in umbra mortis ignote lucis claritate resplenduit et Sol iustitiae de tumulo corpore suscitato procedens radiis suis tenebras nostras mirabiliter illustravit. |
407 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum |
407 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. |
407 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
lamb
|
Benedictio agn… |
Or |
Domine Iesu Christe qui per Moysen famulum tuum et typicam praefigurationem ob tui ostensionem sanctum Pascha in agni assi atque imaculati immolatione renibus accinctis baculisque in manibus cum lactucis agrestibus populum tuum celebrare iussisti quique etiam per Samuelem vatem formidante populo tuo applicandum te in agnum lactentem piam ac sinceram tibi orationis hostiam offerri precepisti. Offerimus etiam et nos indigni famuli tui A. post sacra solemnia huius diei paschalis hanc creaturam agni quam nobis exactis ieiuniorum diebus preparandis paulisper corporibus indulgere iussisti. Precamur ut eum per nos famulos tuos ac ministros ore sancto tuo benedicas et dextera tua sanctifices amen. Sicque illum nobis percipere iubeas ut baculos spei habentes in manibus renibus accinctis turpibus rebus renovati in novitate vitae sic amaritudines saeculi praetereuntis omittamus ne retro respicientes a tramite iustitiae recedamus amen. Sicque vitam presentem tuis actibus finiamus ut te pretectorem ac defensorem nostrum semper in oculis habeamus amen. Ut ad terram beatam quam illis promisisti per figuram nobis reserasti per gratiam te duce cum operum bonorum fructu exultantes perveniamus. |
407 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
lamb
|
Deinde dicit D… |
F |
In nomine Domini nostri Iesu Christi sanctificatus hic agnus permaneat. |
408 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
In die ressure… |
Officium |
Libera nos Filius Dei Salvator noster alleluia alleluia alleluia |
408 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit. |
408 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
In medium alta… |
F |
Gloria in excelsis Deo |
408 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Finita Gloria… |
F |
Sanctus Deus qui sedes super cherubin solus invisibilis sanctus fortis qui in excelsis glorificaris vocibus angelicis sanctus immortalis qui solus es immaculatus Salvator miserere nobis alleluia |
408 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem |
408 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo Domine et dicent |
408 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Benedictio et honor et gloria virtus et potestas tibi Deo nostro in saecula saeculorum |
408 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Si placuerit d… |
CantD |
Benedictus es Domine |
409 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Invenies eos i… |
Oratio post officium |
Tibi gloriam concinimus Domine Deus noster tuamque potentiam postulamus ut sicut pro nobis peccatoribus dignatus es mori et clarificatus secundo post tertium diem apparuisti in gloria resurrectionis ita per te absoluti in te mereamur habere perpetuum gaudium ita ut nobis praecessit verae resurrectionis exemplum. |
409 |