Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Post nomina Clarum nobis Domine post resurrectionem Filii tui maius solitu lumen aethereum iubar elatum et perpetue illius noctis horrore discusso temporalium licet diem cum aeterna iam luce radiantem testificata virtutum tuarum gloria celebramus. Tu ergo omnipotens Deus Pater Domini nostri Iesu Christi orantis populi tui in caelum vota surgentia placidus ac serenus acceptans munimina tribue spei dona concede. Offerentibus quoque tribue pacem et defunctis aeterne pausationis quietem. 419
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui honorem pristinum reddidisti per crucis opprobrium quibus noluisti mortis inferre supplicium repromissa nobis benedictionum caelestium largire subsidia ne paschalis adimatur repente laetitia da regeneratis ex spiritu bonam vitam donec veniamus feliciter ad gloriam sempiternam. Sit in oculis tuis aceptabile quod offerimus sit salubre quod poscimus quo per sanguinem Crucis tuae in pace tua spe solidati vivamus. 420
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi omnipotens Pater et Unigenito Christo Filio tuo Domino nostro gratias agere qui eo usque descendit humilians semetipsum quousque suum latitantem reperit fugitivum non ut inventum perimeret sed ut a vinculis diabolicae dominationis ereptum proprio dominio misericorditer reformaret. In quo descendentis intelligentia dignationem voluntaria mortis non obnoxiae necessitatis ostendit quia non invitus attrahitur qui inferos itinere descendentis ingreditur. Cui enim sine exigentiis instantia descendere vacat redire subiacet dum delectat. Resurrexit ergo tertia die vivus a mortuis qui inventus est solus liber inter mortuos. Implens prophetae vaticinium tanto ante praedictum vivificabit nos post duos dies in die tertio suscitabit nos et vivemus in conspectu eius. Secundum quam praefigurationem et Iona ventre piscis tribus diebus detentus egreditur ut Trinitatis sibimet cooperantis mysterium quod solius Filii persona susciperet nosceretur. Resurrexit ergo vivus a mortuis quia non erat subditus leto qui erat vacuus a delicto nec poterat mors tenere captivum quem non invenerat transgressoris debitis obligatum. Surgit vivus a mortuis qui locum mortis iure redemptoris adiit non scelere peccatoris. Haerebat in omnipotentis adventum mortem suam timens mortis impietas et vitae Dominum occasus sui formidine confusa miratur. Metuit fortiorem quem intellegit innocentem timebat vindicem quem non probaverat debitorem. Quia scriptum erat ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne. His igitur omnibus quemadmodum veracium vatum praeconia tonuerunt probabiliter adimpletis non solum caeli caelorum cum omni beatorum exercitu Angelorum verum etiam qualiumcumque peregrinantium fidelium studia famulorum cum Seraphim hymno debitae confessionis exsultant et dicunt 420
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus et vere benedictus es Deus Pater omnipotens qui Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum in assumptione humanitatis mortem fecisti subire ut nostrorum solveret vincula peccatorum et triumphans de inferis liber remearet ad solium tuum. 421
Mozarabes Mass ordinary Hic dicat pres… F Vicit leo 422
Mozarabes Mass ordinary F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum 422
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Benedictio populi Exsurgat in vobis Dominus et omnes vestri dispereant inimici. Veteris hominis indumentum in expoliatione criminum deponatis et induamini novitatem spiritus in decore virtutum. Quique mortem sua morte devicit ipse vos de secundae mortis potestate defendat. Et qui resurgens vitam praebuit mundo ipse vos de praesenti et futuro liberet malo. Ut qui spem resurrectionis per Christi victoriam suscepistis aeternitatem beatitudinis eiusdem dono capiatis. 422
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum 423
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 423
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore 423
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Post Pridie Hoc agentes apud te Pater sancte redemptricem nostram Unigeniti tui mortem sicut ipse praecepit usque in adventum ipsius nuntiamus. Nos eum pro nobis annuntiamus mortuum esse tu commoriendi tribue dignitatem. Nos eum resurrexisse credimus tu praesta ut cotidianis nostris liberemur a lapsibus. Nos eum credimus et annuntiamus ad iudicium esse venturum tu praesta talem conversationem ut eius terribilem adventum propitium mereamur. Hanc quoque oblationem ut accepto habeas et benedicas supplices exoramus sicut accepto habuisti munera Abel pueri tui iusti et sacrificium patriarchae patris nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech. Descendat hic quaeso invisibiliter benedictio tua sicut quondam in patrum hostiis visibiliter descendebat. Ascendat odor suavitatis in conspectu divinae maiestatis tuae ex hoc sublimi altario tuo per manus Angeli tui et deferatur in ista sollemnia Spiritus tuus Sanctus qui tam adstantis quam offerentis populi et oblata pariter et vota sanctificet. Ut quicumque ex hoc Corpore libaverimus sumamus nobis medelam animae ad sananda cordium vulnera ad expellendas de cogitationibus cordis nostri omnes imagines vanitatis ad eradicanda funditus odia vel vitia terrena ad plantandam perpetuam caritatem quae operit multitudinem peccatorum. Ut vere hic Sanguis sacer Filii tui Domini nostri ita peccata nostra diluat potatus sicut quondam nos redemit effusus. 421
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Congregati universi fratres carissimi qui in peccatorum mole depressi et mundanis onerati cogitationibus suspiramus consideremus qualiter noster mediator ignominiosam deportans ad mortem sustulit manibus crucem nihil persequentibus aut interrogantibus inimicis respondens sed humilitate piissima dum pro nostris laboraret iniquitatibus tacens. Ob hoc ergo quia mitis et humilis corde est discamus in hoc quid oporteat fieri. Mortificemus cum vitiis membra nostra crucifigamus desideria carnalia resurgamus in anima sicut ille iustus surrexit in gloria. Quia tunc paschalis unanimiter potent honorari sollemnitas cum haec sacrificia eidem Deo summo vitae nostrae commendaverit probitas qui nos in terris positus sic docuit orare et dicere. 422
Mozarabes Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Ut in die sanc… Post communionem Expletis Domine 423
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Feria tertia p… Officium Dicite in nationibus 423
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Require retro… Oratio post officium Tibi gloriam concinimus 423
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Proph Angelo Smyrnae ecclesiae scribae haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit. Scio tribulationem tuam et paupertatem sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae. Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missus est diabolus ex vobis in carcerem ut tentemini et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae. Qui habet aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit non ledetur a morte secunda. (Ap 2) 423
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 423
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Psallendo Ego dormivi et quievi et resurrexi. Quoniam Dominus suscitavit me. 423
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers PsallendoV Non timebo millia populi circumdantis me. 423
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 423
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Lc Erant perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus in Ierusalem. Fiebat autem omni animae timor. Multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Ierusalem et metus erat magnus in universis. Omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia. Possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique erat. Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes per domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum. (Act 2) 423
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Ev Post resurrectionem Domini nostri Iesu Christi duo viri ibant in castellum quod erat in spacio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emaus. Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. Et factum est dum ambularent et secum quaererent et ipse Iesus apropinquans ibat cum illis. Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. Et ait ad illos. Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem et estis tristes Et respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei. Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus Quibus ille dixit. quae Et dixerunt. De Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in sermone coram Deo et omni populo et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes populi in dannatione mortis et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. Et nunc super haec omnia tertia dies est hodie quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerant ad monumentum. Et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt. Et ipse dixit ad eos. O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam Et incipiens a Moyse et prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant. Et appropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire et coegerunt eum dicentes. Mane nobiscum Domine quoniam ad vesperum iam declinat dies et intravit cum illis. Et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum. Et dixerunt ad invicem. Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant dicentes. Quod surrexit vere Dominus et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. (L 24) 424
Mozarabes Mass ordinary Hic dicat pres… F Dominus sit semper vobiscum 425
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Lauda Iubilate Domino omnis terra servitae Domino in laetitia 425
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Sacrificium Sollemnem habebitis istum diem festum Domino et offeretis septem diebus fructum holocausti in odorem suavitatis Domino alleluia alleluia. 425
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Missa Occurramus omnes dilectissimi fratres qui carere mortis dominio delectamur ut triumphum Christi post mortem prosequamur. Ecce visitatis inferis redit rursus ad carnem quam resurgens efficit immortalem. Nihil ipsi passionis irrogatae violentia nocuit totum tamen nobis gloriosa virtus resurrectionis indulsit. Ille numquam deterior in humanitate suscepta nos misericorditer meliorem fecit divinitate collata. Gaudeamus igitur gaudiis christianis non sepeliamur voluptatibus vanis. Nihil habeat nostra festivitas indecorum. Debet populorum fidelium multitudo de sepulcris procedere vitiorum debet etiam dealbata per gratiam parere oculis renatorum debet imitationem suis infantibus praebere virtutum. Tunc est enim sine fermento malitiae paschalis oblatio si in azymis sinceritatis et veritatis epuletur religiosa devotio. 425
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Alia oratio Deus qui dominicae resurrectionis temporali sollemnitate laetificas quos ad gaudia sempiternae festivitatis inflammas hodiernae quaesumus congregationis attende conventus et celeriter postulantibus tribue quidquid sanctus exoptat affectus. Dona singulis temperantiam repelle tristitiam fac regeneratos perenniter in fide consistere fac fideles in caritate proficere. Discant illi vehementer servare per gratiam quod dedisti discant isti diligere quod cotidiana dilectione servasti. 426
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Post nomina Iesu Dei Filius qui pro nobis voluntarie moriens saeva inferorum ergastula potentiali brachio penetrans confregisti tu fidelium defunctorum spiritus a locis poenalibus exime et aeternae eos amenitatis simul et muneris iucundidate sustolle. Et quia ex latere tuo te moriente novi profluxit laticis unda qua in his diebus paschalibus horum renatorum est progenies consecrata te poscimus et rogamus ut et in illis sacrae regenerationis puritatem conserves et in nobis confessionum emolumenta multiplices. Quo et illi collatum sibi baptismi donum teneant absque culpa et nos in eandem quam violavimus gratiam redintegremur saltem ex venia post ruinam. 426
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui fideles semper adiuvas populos et regeneratos tibi consecras parvulos inchoatas in hoc populo perfice sanitates repellendo adversarias potestates ut virtute huius sacrificii dum superbus inimicus eliditur resurrectionis tuae celebritate adoptivus in pace populus amplietur. 426
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Chorus Sanctus… Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui in via discipulos ambulantes et a via fidei recedentes alloquens ipse factus est eisdem credentibus via. Dolentesque tamquam mortuum vivens veritas increpavit nec agnoscere permisit antequam crederent quibus Scripturas aperire dignatus est cum timerent suae gratiam visionis differendam iudicans ad officia caritatis ut quid hospitalitas mereretur ostenderet et exemplum benefaciendi hospitalibus daret. Ideo die tertio manifestus a ipse in Trinitate fuerat homo Deus ab Angelis adorandus. Ideo iam confracto pane praecognitus ipse fuerat inter sacra venerandaque altaris mysteria comedendus. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. 426
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Post Sanctus Dignus es Domine Iesu Christe aeternis Angelorum et hominum collaudari praeconiis qui terrena cupiens caelestibus sociari humanum genus pretio tui sanguinis redemisti. Etenim pro nobis omnibus mortem crucis excipiens latus illud tui corporis sacri confossum lancea aperitur et continuo duo illa magnifica sacramenta sanguis scilicet et aqua fluxerunt. Sanguis ille plane qui in remissionem effusus est peccatorum et aqua quae salutare temperans poculum et lavacrum pariter praestat et potum. Hac et originalis primoplastorum noxa detergitur et reconciliationis gratia exhibetur. His proinde fluminibus ex latere tuo fluentibus quibus olim nos regeneratos ac salvatos meminimus pro noviter regeneratis infantibus postulamus ut te opitulante ita fidei nutrimento proficiant ut cum bonorum operum effectu nobiscum pariter ad te remuneraturi perveniant. 427
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Post Pridie Paschalium gaudiorum deliciis delectati offerimus tibi Domine sancte Pater Corpus et Sanguinem Filii tui quod ipse placatus benedicendum assumens largiaris nobis quaesumus cum regeneratis infantibus conscientiae puritatem ita habere dum vivimus ut ex hoc post vitae huius excursum cum eisdem a te pariter coronemur. Quo omnes qui nunc tuae resurrectionis victorias ovando excolimus in resurrectionis ultimae die huius hostiae litatione salvemur. 427
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Ad terribilem thronum altaris cursu concito Pater omnipotens properantes vestigia Agni viventis cum lacrimis osculantes unguentorum ac fletuum libamenta offerimus. Poscimus itaque piissime Deus ut paenitentiae fletibus omnium peccata laventur et indulgentiali unguento ossa ecclesiastici corporis solidentur. Quo possimus omnes cum renatis infantibus respirare et cum mortuis suscitatis Ierusalem caelestem medullata portantes sacrificia introire. Quo iubente oramus e terris. 428
Mozarabes Mass ordinary Hic dicat pres… F Vicit leo de tribu Iuda 428
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus ex cuius latere profluxit sanguis et aqua horum sacramentorum participatione et neophitos enutriat fide et vos a peccatis emaculet. Ad instar quoque renatorum infantium ita pretium redemptionis vestrae sumatis ut parem cum illis innocentiam retineatis. Quo rationabiles ac sine dolo effecti dies istos paschalis laetitiae mereamini celebrare illaesi. 428
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum 428
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 428
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Require retro… Communio Refecti Christi corpore 428
Mozarabes Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Require in die… Post communionem Expletis Domine 428
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Feria quarta P… Officium Dicite in nationibus 429
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Require retro… Oratio post officium Tibi gloriam concinimus 429
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Proph Angelo Pergami ecclesiae scribae haec dicit qui habet rompheam ex utraquae parte acutam. Scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam. Et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. Sed habeo adversus te pauca habes illic doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel edere et fornicari. Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. Similiter penitentiam age si quominus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei. Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo edere manna absconditum et dabo ei calculum candidum et in calculo nomen meum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit. (Ap 2) 429
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 429
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Psallendo Deus noster in caelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit 429
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers PsallendoV In exitu Israel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro. 429
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 429
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Lc Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Et claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cottidie ad portam templi quae dicitur spetiosa ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum. Is cum vidisset Petrum et Ioannem ingressuros in templum rogabat ut eleemosynam acciperet. Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit. Aspice in nos. At ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis. Petrus autem dixit. Argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do. In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula. Et apprehensa manu eius dextera allevavit eum. Et protinus consolidate sunt bases eius et plante. Et exiliens stetit et ambulabat et introivit cum illis in templum ambulans et saliens et laudans Deum. Et vidit eum omnis populus ambulantem et laudantem Deum. (Act 3) 429
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus postea quam resurrexit a mortuis stetit in medio discipulorum suorum et dixit eis. Pax vobiscum amen. Ego sum nolite timere. Conturbati vero et conterriti extimabant se visum videre et dixit eis. Quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra Videte manus meas et pedes. Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit. Habetis hic aliquid quod manducetur At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis et dixit ad eos. Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum. Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent scripturas et dixit eis. Quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia. (L 24) 430
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 430
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Lauda Quis Deus magnus sicut Deus noster tu es Deus qui facis mirabilia 430
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Sacrificium Erit hic vobis dies memorialis alleluia et diem festum celebrabitis solennem Domino in progenies vestras legitimum sempiternum diem alleluia alleluia. 430
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Missa Dominum nostrum Iesum Christum perditorum quaesitorem inventorum reducem mortuorum vivificatorem qui pro redemptione captivorum solus ipse solam incorruptam carnem animamque mortalium suscepit portavit posuit et resumpsit quique naturae gloriae iustitiae potentiae suae iure Deus in hoc corpore pro nobis vixit pertulit obiit resurrexit toto animarum affectu verborum famulatu studiorum impendio fratres carissimi deprecemur. Ut ad contuenda mirabilia de lege sua visum nostrae mentis enubilet aciem cordis expurget et in eo quo nos vivere praecepit spiritu revelet. Faciatque se intellegentiae nostrae in sua invisibilitate visibilem dans pium in fidei veritate congressum in rationis informatione colloquium. Gratia nobis opitulante laetificet. Verba nostra ad se directa suscipiat non interrogantes nos audiat sed rogantes. Largitate nobis muneris pro sermonis vice respondeat qui non dedignatus tangi dignetur illabi velit infundi qui non valet comprehendi. Sicque per totam Ecclesiam credentibus creditus credituris credendus appareat ut nullis per caecitatem erroris aut ignorantibus lateat aut dubitantibus evanescat. Nec videndi stultitiam nec credendi moram commotus accuset sed ita sanctarum Scripturarum secreta mysteria indita nobis sapientiae facultate imprimens profectum doctor aperiat et in virtute caelestis panis benedicti Corporis sui fragmenta distribuat ut in vivificatione animarum divini verbi et cibi alimonia concurrente nec instructionis nobis desit copia nec salutis. 430
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Alia oratio Credimus Domine Iesu Christe Unigenite a Patre divinitati tuae credimus corporeae assumptioni credimus passioni applaudemus redeunti ab inferis prostrata morte invictissimae maiestati rogantes te per ipsius diei magna et mirabilia sacramenta ut sicut nos resurrectio tua non habet dubios ita nos nostra per misericordiam tuam habeat absolutos et eo modo exsultemus te fuisse regressum quomodo non ambigimus rediturum. Sicque nos sine poena iubeas manere dum venis ut ad veniam facias pervenire cum veneris. 431 (426r)
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Post nomina Domine Iesu Christe qui es testis fidelis primogenitus mortuorum tu requiem dona spiritibus fidelium defunctorum quo verus Pontifex per hoc sacrificium populi delicta omittens sicut olim te moriente mortua corpora surrexerunt ita nunc in hac resurrectionis tuae festivitate sepulti in aeternam requiem transferatur. 432
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Ad pacem Unigenite Filius Dei qui pro nobis voluntarie sanguinem effudisti quo terrestria cum caelestibus pacificasti facito nos ita redemptionis nostrae ac resurrectionis tuae venerare mysterium ut in pace quae tu es perenniter vivere mereamur. 432
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est valde tibi debitum valde nobis congruum omnipotens Pater te cum Filio tuo nostroque Domino Iesu Christo aequali religionis fide pietatis substantia potestatis virtute laudare. Ut ibi sit par officiositas ubi est probata par dignitas. In quo per assumptionem corpoream virtutis caritas confirmanda est non paupertas quia non se honore subiciens sed amore affectum voluit probare non meritum mundoque tibi pereunte non quo augeretur quaesiit sed quo obsequeretur invenit. Terrena suscipiens sed caelestia non deponens. Ingressurus uterum non egressurus a solio. Certus se in inferioribus non posse decrescere qui in superibus non poterat invenire quo cresceret. Mitti contentus qui venire dignatus est. Et per hanc aequalitatem non duo potentes sed una potentia sed quia solius deitatis est inaequalem Filium non habere. Per eundem te homo tuus audivit sensit credidit probavit agnovit. In hoc mediator suscepit iniuriam in quo habuit officinam. Pro hoc Deus dignatus est carne vestiri quam non dedignatus est fabricare. Sic per dignationem Domini qui fuit dignus artificio fit idoneus vestimento. Neque enim dissimilem potuit habere redemptorem qui talem meruit habere factorem in quo transeuntibus veteribus nova sunt omnia quibus dies fuit insidiosa facta est ecce nox libera. Nec timet commutationem temporum qui dominatione caruit tenebrarum. Unde evidentissime liquet communem in Christo esse Dei hominisque substantiam quae corrupta restaurat cuius humanum genus crux salvat sanguis innovat caro vivificat. Summa etenim est praerogativa virtutis sanctificasse poenas gloria sustinentis. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. 432
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Post Sanctus Haec te vox Domine mixta luce comitatur quae cum in supernis dominicae perennitatem laudis exerceat celebrationem tanti nominis invexit in terris ut huiusmodi praeconia si homines tacerent saxa clamarent. Viderunt te inferi Deus viderunt te et tremuerunt a voce tonitrui dicentes absorta est mors in victoria tua ubi est mors aculeus tuus Propter quod attonita paululum stetere supplicia miserorum nec habebant tormenta cruciatum sic vicisse cernentia crucifixum. Et iudicem suum ipsa etiam poena contremuit quia natura terribilium tenebrarum praesentia tui fulgoris hebetata iam tunc timuit iudicari. Exsultaverunt sancti in gloria laetantes in cubilibus suis quod auctorem promissae sibi lucis agnoscerent. Quorum tu Domine stipatus agminibus et tibi tantum noti splendoris candore perfusus sacrificia per te instituta sanctifica non invocantis merito sed instituentis magisterio vel exemplo. Ut cunctis rite perfunctis Salvatore nostro ab inferis iam regresso et mors se lugeat victam et vita tripudiet restitutam. 433
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Post Pridie Resurgente Christo resolutis inferni doloribus etiam nos Deus Pater omnipotens solutis peccatorum delectationibus resurgere concede propitius ut mortificationis nostrae sacrificium tibi principaliter offeramus. Reconciliet te quaesumus Domine pro peccatoribus sanguis iusti et humilitas Domini nostri. Haec est hostia quae pependit in ligno haec est caro quae resurrexit de sepulcro. Quod pro nobis obtulit sacerdos noster in veritate hoc conferimus in panis et vini suavitate. Cognosce precamur omnipotens Deus victimam qua intercedente placatus es et suscipe in adoptionem quibus Pater per gratiam factus es. Sit quoque Domine sanctificatio et benedictio tua defensio et mundatio nostra ut et peccatorum nobis veniam tribuas et praeceptis tuis semper oboedientes efficias. 433
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Pater noster Ad orationem dominicam Respice Domine tuorum fidelium multitudinem quam per adoptionis gratiam Filio tuo facere dignatus es coheredem. Erue cunctos de faucibus vorantis gehennae pro quibus idem Redemptor clementissimus tribus diebus latuit in inferioribus terrae. Tolle a nobis mortis durae perniciem et beatae resurrectionis quam in fine speramus redde mercedem. Quia te iubente oramus e terris. 434
Mozarabes Mass ordinary Hic dicat pres… F Vicit leo 434
Mozarabes Mass ordinary F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum 434
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Benedictio populi Dominus Iesus Christus qui pro nostris delictis et crucem pertulit et sepulcrum incorrupte vos faciat observare redemptionis vestrae mysterium. Et qui pro vobis moriens resurrexit die tertio de sepulcro sanguine suo vos purificet a delicto. Ut sicut ei consepulti estis baptismate ita eo vobis omnia delicta donante partem mereamini in prima resurrectione habere. 434
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum 434
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 434
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Require retro… Communio Refecti Christi corpore 435
Mozarabes Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Require in die… Post communionem Expletis Domine 435
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Feria quinta P… Officium Dicite in nationibus 435
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Require retro… Oratio post officium Te excelsa laus 435
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 435
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Psallendo Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet plebem suam in pace 435
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers PsallendoV Vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas 435
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 435
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus postea quam resurrexit a mortuis dixit discipulis suis. Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientes ab Hierosolima. Vos autem estis testes eorum et ego mittam promissum Patris mei in vobis. Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto. Eduxit eos autem foras in Bethaniam. Et elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum. Et ipsi adorantes reversi sunt in Ierusalem cum gaudio magno et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. (L 24) 436
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Proph Angelo Tiathirae ecclesiae scribae. Haec dicit filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes auricalco. Novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus. Sed habeo adversum te quia permittis mulierem Gezabel quae se dicit prophetam docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolotitis. Et dedi illi tempus ut penitentiam ageret et non vult paenitere a fornicatione sua. Ecce mitto eam in lectum et qui mechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius et filios eius interficiam in morte. Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans corda et renes et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. Vobis autem dico et ceteris qui Tiathire estis quicunque non cognoverit altitudinem Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus. Tandem in quod habetis tenete donec veniam. Et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes et reget illas in virga ferrea. Tanquam vas figuli confringentur sicut et ego accepi a Patre meo dabo illi stellam matutinam. Qui habet aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. (Ap 2) 435
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Lc Petrus ait ad plebem viri Israelite quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum qui glorificavit filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti vos autem sanctum et iustum negastis et magis petistis virum homicidam vobis donari auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus et in fidem nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides qui per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrorum. Et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis hoc malum sicut et principes vestri. Deus autem qui praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic. Paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata. (Act 3) 436
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 436
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Lauda Qui emittit fontes in convallibus per medium montium pertransibunt aquae 436
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Sacrificium Alleluia quasi carmen musicum Quam suave est et dulce sono canitur alleluia alleluia 437
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers SacrificiumV Aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus et folia eius ad medicinam omnibus 437
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Missa Habeant dilectissimi fratres vota cautelam festa diligentiam gaudia disciplinam. Exsultare decet quod resurreximus sed timere convenit ne cadamus. Inter novam vitam veteremque mortem oportet scire quid evasimus oportet eligere quid amemus. Non enim error sed contemptus est peccare commonitum. Maior post veniam poena sequitur contumaces gravius est captivos fieri iam redemptos. Habet ista pietas potestatem habet potestas ista terrorem habet terror iste vindictam. Non enim fuisset pius in hominem nisi prius iratus fuisset in daemonem. Confortamur gratia doni si non corrumpamur lege peccati. Ratio parcendi est praevisio corrigendi. Non mutatur indulgentia si non renovetur offensa. Qui nobis quod peccavimus indulsit ne ultra peccaremus admonuit. Profuit clementia si proficit disciplina sed necdum daemonem gehenna suscepit. Violentiam peccatum perdidit non naturam dimicandi est facultas non securitas otiandi. Expoliatus adversarius non extinctus gravius necesse est ut frendeat in amissis quibus praeerat dominando subiectis. Accepimus castra per fidem arma per crucem signa per carnem vexilla per sanguinem. Restat causa certaminis. Qui enim necessitatem auferre noluit pugnae spem voluit probare victoriae. Praecessit quidem in adoptione donum sed adhuc restat in conversatione iudicium. Hic promissio est de munere illic vicissitudo futura est post laborem. Sit itaque ille ante oculos nostros domini miserantis affectus quod in taxatione nostra non argenti pondus non auri talentum dedit non gratiarum fudit ornatum sed se convitio subdidit se patibulo se sepulcro sustinens carneam iniuriam sepulturae. Nihil maius potuit dare nihil melius ut utique sit probandum quod diligentius non sibi servire voluit qui pretiosius nos redemit. Ergo ut in nobis redemptionis suae beneficia dignetur perficere instanter nos convenit ac perseveranter orare. 437
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Post nomina Aeterne Dei Filius qui pro nobis mortem excipiens crucis vivus tertia die resurrexisti a mortuis placatus suscipe haec apposita tibi paschalium sacrificiorum libamina. Haec tibi et offerentium devotionem et sepultorum spiritus obnoxie commendent quo per resurrectionis tuae victoriam et in viventibus mors vitiorum intereat et in defunctis poenalis combustio evanescat. 438
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Ad pacem Deus Pater omnipotens qui tanta caritate mundum dilexisti ut pro eo Unigenitum tuum volueris crucifigi pretioso nos Filii tui sanguine redemptos ita opulentos caritatis fructibus effice ut per hoc et in resurrectione prima habeamus partem et potestatem non timeamus mortis secundae. 439
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Post Sanctus Dignus est Domine Iesu ab omnibus accipere gloriam et honorem qui pro nobis dignatus es improperium passionis suscipere. Dignus es praedicari per mundum qui per crucem pereunti subvenire dignatus es mundo. Dignus es paternae dexterae aequalitate sustolli qui pro servulis non es dedignatus occidi. Dignus es a caelestibus et terrestribus in veritate cum Patre et Spiritu Sancto adorari qui caelum et terram ab initio cum Patre creasti. Digne quoque illud adeptus es quod esset super omne nomen qui supernam moriendo ac resurgendo praeparasti humano generi mansionem. Totum tibi omnipotens Pater quod sibi redemit acquiris cui totum quod in te est nihil amittendo naturaliter tradidisti. 440
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Post Pridie Iesu Salvator omnium qui propter salutem humani generis voluntarie suscipiens exitium crucis pro nobis Deo Patri oblatus es in sacrificio laudis ad has hostias benedicendas propitiatione iube respicere qua olim humanum genus respiciens proprio redemisti cruore. Quo omnes qui tuae mortis ac resurrectionis in hos dies triumpho attollimur his muniti paschalibus epulis in vivam tibi hostiam praeparemur. 440
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Ecce Iesu bone qui nos Patri tuo per sanguinem tuum reconciliasti pro nobis patiendo innocens crucem et solus inventus inter mortuos liber tuum sicut ipse docuisti deitatis natura et nostrum adoptionis gratia Patrem poscentes affectu quo possumus imploramus ut resurgentes a malorum nostrorum sepulcris a tuis Christe non recedamus vestigiis proclamantes e terris. 441
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Alia oratio Omnes qui redemptionis nostrae causam colimus perditionis operam respuamus. Quique diem veneramur munerum noctem criminum non sequamur. Qui putavimus traduci imputandum esse quod vivimus. Ad aeternam nobis vitam quasi quidam pelagus data est temporalis navigatio ut inter bonorum et iniquitatis excursum aut peccatum pereat aut peccator ut aut excurrat fides circumspecta navigium aut incurrat securitas incauta naufragium. Satis est quod per tot saeculorum spatia genitalium funes traximus peccatorum quod in gulae scopulos per iudiciariae arboris stateram vento praecipitante mendacii libertatis statum inutilis gubernator illisit. Lignum nos decepit in diabolo lignum reparavit in Christo. Abyssi unda nos mersit baptismi unda nos redemit. Pio igitur Domini subiciamur imperio humilia mite iugum colla suscipiant norunt quippe reficere onera ista portantes quibus data est ex liberalitate absolutio reddatur ex humilitate condicio. Inclina ergo precamur Christe Iesu tibi animas nostras ut tuum potius quam nostrum sequamur arbitrium. Quia melius est libertatem per diligentiam quaerere quam per confidentiam non habere. 438
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est vere salutare nobis atque conveniens gratias agere laudes impendere intellegere munera vota deferre tibi omnipotens Pater et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro. Qui pietati tuae per adoptivi hominis passionem quasi quasdam in praesenti populi acquisitione manubias cum non exierit e caelo exhibuerit e triumpho et cum non habuerit divinitas immutabilis pugnam habuerit fragilitas assumpta victoriam. Magis irridens diabolum carnem carne vincendo ut ipse Zabulus et in eodem homine se probaret postquam offenderat esse degenerem in quo putabat postquam deceperat fortiorem. Ne vel id sibi licuisse crederet improbus appetitor si non peccatum quo fidebat peccati similitudo damnasset. Quae quidem Domine acquisitio non acquirentis hausit potestatem sed acquisitis contulit dignitatem quia nec damnum sentit immutatio nec lucrum recipit plenitudo. Neque enim Deo in se aut debiti cura manebat aut praemii sed ut quod virtutibus prodesse non poterat laudibus non periret. Neque enim egere potuit caelorum Dominus possessione terrarum sed ut quae tui esset opens portio praeconium adderet non profectum. Id utique recipis quod fecisti quod perdiderat pietas non potestas quia misericordis est Domini id solum iuris aestimare proprii quod merui non puniri. Vide igitur Unigeniti tui in nobis Pater affectum quamvis idoneum in creatura aestimari potuerit creatori. Et scilicet merito quantum ad usum pertinet extraneum dici posse quidquid indignum est extraneum utique non opere sed honore. Ergo ut tibi reddat tua suscepit aliena utique ut repetam non facturae alterius sed naturae. Hoc modo te nobis Pater absentem ostendit per eundem se nobis maiestas tua etiam non visa monstravit. Ipse docuit quae tibi esset gloria in caelis potentia in aquis sapientia in terris virtus in abyssis claritas in Angelis voluntas in patriarchis dignitas in prophetis sublimitas in evangelistis pietas in Apostolis auctoritas in praeceptis placabilitas in templis festivitas in holocaustis largitas in ministris quis tibi zelus in discipulis cultus in subditis respectus in miseris affectus in parvulis horror in idolis amor in sanctis terror in perditis favor in confessione splendor in baptismate honor in cruce sapor in fide odor in chrismate. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. 439
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia. 441
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum 441
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus ac Redemptor vester qui solutis doloribus inferni potentialiter surrexit a mortuis liberos ac solutos vos efficiat a peccatis. Quique sui corporis terruit resurrecturus custodes resurrectionem suam munificet venerantes. Ut et hic vos pretio sui sanguinis dignos efficiat et ultimae resurrectionis tempore glorificandos attollat. 441
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum 441
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 441
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Quaere in vigi… Communio Refecti Christi corpore 441
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Post communionem Expletis Domine 441
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Feria sexta Pa… Officium Dicite in nationibus 441
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Quaere in die… Oratio post officium Te excelsa laus 441
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 442
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Psallendo Deus memor fuit nostri et benedixit nobis. 442
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers PsallendoV Benedixit domum Israel benedixit et domum Aaron. Benedixit omnes timentes Dominum pusillis cum magnis. 442
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 442