Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
443 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos Deus in salutem |
443 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Isti sunt dies festi Domino alleluia et hic sancta vocabitis |
443 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Possidebitis terram vestram dicit Dominus et ego dabo vobis eam in possessionem terram manantem lac et mel |
444 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Respondeat cho… |
Post nomina |
Redemptio nostra et salus Christe Domine Deus qui nostri moriens pro peccatis resurrexisti pro iustificationibus nostris tu resurrectionis tuae celebritate laetantibus occurre benignus morte tua redemptos tuis semper facito inhaerere vestigiis tuisque perenniter inservire praeceptis ut sicut se tecum baptismate consepultos exsultant ita se tibi opere placituros exhibeant. Virtus quoque illa divinitatis quae olim te carne moriente novo inferis refulsit ex lumine nunc defunctis te opitulante promicet ad quietem quo paschalium gaudiorum a te hac oblatione suscepta et vivi resurgant a vitiis et defuncti eruantur a poenis. |
445 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Angelo Sardis ecclesiae scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas. Scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es. Esto vigilans et confirma in te cetera quae moritura erant. Non enim inveni opera tua plena coram Domino meo. In mente ergo habe qualiter haec coeperis et audieris et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris veniam tanquam fur et nescies qua hora veniam ad te. Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestem suam et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt. Qui vixerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae. Et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius. Qui habet aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. (Ap 31–6) |
441 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Ait Petrus ad plebem paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata. Et cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Dominum Iesum Christum quem oportet caelum suscipere usque in tempus restitutionis omnium quae locutus est Dominus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum. Moyses quidem dixit ad patres nostros. Quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tanquam me ipsum audite iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis. Erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe. Et omnes prophetae a Samuele et deinceps qui locuti sunt et adnunciaverunt dies istos. Vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham. In semine tuo benedicentur omnes familiae terrae. Vobis primum Deus suscitavit filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua. (Act 319–26) |
442 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus postea quam resurrexit a mortuis manifestavit se discipulis suis ad mare Tiberiadis. Manifestavit se autem sic. Erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didimus et Nathanael qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedei et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Simon Petrus. Vado piscari. Dicunt ei. Venimus et nos tecum. Et exierunt et ascenderunt in nave et illa nocte nihil coeperunt. Mane autem jam facto stetit Iesus in littore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus esset. Dicit ergo eis Iesus. Pueri numquid pulmentarium habetis Responderunt ei. Non. Dicit eis. Mittite in dexteram navigii rete et invenietis. Miserunt ergo rete. Et non valebant illud trahere a multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro. Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunica succinxit se erat enim nudus et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt. Non enim longe erat a terra sed quasi cubitis ducentis trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem. Dicit eis Iesus. Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnum piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent non est scissum rete. Dicit eis Iesus. Venite prandete et nemo audebat discumbentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus est. Et venit Iesus et accepit panem et dabat eis et piscem similiter. Hoc jam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis cum surrexisset a mortuis. (J 211-14) |
443 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Procellosum mare fluctuantis saeculi fratres carissimi transeuntes lignum crucis fiducialiter ascendamus et secundis Sancti Spiritus flatibus vela fidei committamus. Super litus namque Christus assistens gloriosam sine macula Ecclesiam figuravit quando magnis piscibus indisruptum rete complevit. Nec a parte dextera iussit deviare navigium quia tunc solorum bonorum portendebat indicium. Subsequamur igitur sacramenti admirabilis veritatem diligentes ac tenentes principaliter unitatem. Nullus ad schismata nefanda prosileat vel dominica retia necdum littori praesentatus abrumpat ut connumerati inter mysticos pisces cibus esse Domini qui nos ex profundo est dignatus eruere mereamur et spiritaliter membra eius effecti sacrificiis salutaribus expiemur. |
444 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Respondeat cho… |
Alia oratio |
Ecce Iesu mediator Dei et hominum Christe Redemptor ac Domine hominem illum quem cum Patre et Spiritu Sancto unus Deus sexto die ad tuam condidisti imaginem sexta demum aetate per assumptam visitans carnem reformationem mentis eidem tribuisti per evangelii veritatem. Proinde in hoc die tam pro condicione quam pro redemptione humani generis hanc tibi offerimus victimam sacrificii singularis in quo ipse pro nostra salute ligno confixus es crucis aceto potaris lancea latere perfodiris inferna moriens penetrans resurgendo spolians. Pro quibus mysteriis ac miraculis hunc diem apud tuam clementiam sacrificiis commendantes petimus a te Redemptore pio et Domino ut hodierni mysterii recordatus spolians nos veterem hominem cum actibus suis induas illo qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Decidant in nobis carnalium libitus voluptatum et intereant extinctae passiones variae vitiorum. Qui nobis te dedisti esse in munere non nos sinas nobis ipsis esse ulterius in dolore ut in novitate vitae ambulantes sicut tuo redempti sumus ex sanguine ita cruci tuae affixi perenniter et perditionis ab inceps respuamus errorem et concessae dignitatis retineamus absque crimine libertatem. |
444 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Respondeat cho… |
Ad pacem |
Ad viventis Iesu sepulcrum voto hilari concurrentes et Christi resurgentis linteamina contemplantes obsecramus benignissime Pater omnipotens Deus ut dum tantae sollemnitatis mysteriis celebramus nihil nobis adversitatis eveniat nihil tristitiae aut calamitatis occurrat sed cunctos fideles ob dierum paschalium festa iucunditas aeterna possideat. Eorum quoque suffragantibus meritis qui cum unico Filio tuo vivi meruerunt resurgere de sepulcris concordia in nobis vigeat caritatis ut hoc sacrificium laudis placabili pietate suscipiatur e manibus nostris. |
445 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere gloriosus et admirabilis Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui plasmatis sui praevidens miseratus occasum captivum hominem a destinata mortis sententia compassus exemit formam accipiens servi contubernium carnis assumpsit ne opens ratio suo moreretur auctori. Ipse quippe hominem dignatus induit humiliatus erexit traditus redemit crucifixus absolvit innovavit resurgens consecravit ascendens. |
447 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Deus Pater omnipotens qui Unigenitum tuum non habentem peccatum pro nobis peccatum fecisti cum pro delicto totius mundi eum tibi offerri in verum sacrificium voluisti tu hoc sacrificium propitiatus benedicendum assume et caelestis sanctificationis aspergito largitate. Quo ex hoc sumentes redemptionis nostrae in his diebus celebrantes mysterium et operibus sepeliamur mortiferis et actibus resurgamus perpetuae sanctitatis. |
447 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est sanctum et salutare est nos te gloriosissime Pater Domini nostri Iesu Christi inenarrabilibus triumphis attollere completisque erga nos promissorum suorum beneficiis in quantum se mens parvulorum te inspirante repleri senserit propensius collaudare ut et cui plus dimissum est amplius diligat et potiora iam foederato accumulet qui tanta necdum credenti donavit. Postquam igitur Verbum caro factum habitavit in nobis fecitque prius cuncta quae docuit perfectum divinis operibus virum necessariae nobis sibique voluntariae tradidit passioni ut quemadmodum mundo huic praedicationis suae claritate effulserat ne errorum irretitus tenebris fluctuaret ita etiam infernali carcere mancipatis sua resolvendis descensione succurreret. Ne se regnum mortis usque in finem saeculi dilataret et spolia quae quondam praedo attraxerat fraudulentus ad caelos secum reveheret innocens crucifixus et liberaret virtute iustitiae quos humilitatis suae redimerat passione. Emisso itaque Spiritu et paternis ut scriptum est manibus commendato hospitium divinitatis immensae quem virginea conceperant atque ediderant viscera virgo interim sepultura suscepit. Sed mansit illic nihilominus incorruptum quia non fuerat ex Adam nati seminis corruptione conceptum. Iudaeis quoque petentibus custodes monumento deputantur a praeside quorum testimonio et fides firmaretur credentium et confunderetur impietas perfidorum. Quid enim illi obesse potuit humana custodia cui et dum requiesceret caeleste vigilavit excubium et cum resurgeret Deus inerat Verbum Quod immaculatae animae inseparabiliter copulatum adiit exterruit subegit edomuit vinxit cunctas huius aeris in lacu novissimo potestates. Illico mors hebetata contremuit seseque peremptam acrius quam stimulaverat sensit quaeque se humani generis dominam iactabat ancillam mox crucis se effectam Christo triumphante lugebat. Fracta est confestim virtus saeva carnificum et ad nihilum redacta est exhausta grassatio cruentorum. Inclinata est harum principum tenebrarum Christi humilitate superbia et diabolica malitia divini Agni est simplicitate restincta. Amisit e manibus subito quod se crudelissimus hostis credebat perpetim possessurum cernens humanum genus per hominem Deum paradiso unde praevaricatione Adae eliminatum fuerat restitutum. Propter quod ei cum Patre et Spiritu Sancto regnanti omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare ita dicentes. |
445 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster. |
Ad orationem dominicam |
Redemptos primitus Domine quos occisi redemptoris sanguis innocens comparavit nunc propitius visita quos anniversaria resurrectionis eius sollemnitas congregavit. Repleamur universi benedictione dulcedinis liberati de molestia sempiternae formidinis ut cum Christo resurgentes a peccatis omnibus eruamur et futurae vitae gaudia consequamur. Quia te iubente oramus e terris. |
447 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia. |
448 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Postea dicat p… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum |
448 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dei Filius qui sua vos redemit morte suae vos etiam resurrectionis celebritate sanctificet. Quique pro salute mundi amaro potatus est poculo passionis ac resurrectionis suae innovet sacramento. Ut resurrectionis eius cum Maria vel caeteris discipulis veraciter praedicantes ad beatam vitam perveniatis indemnes. |
448 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei |
448 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Gaudete populi et laetamini |
448 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in vig… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
448 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in Res… |
Post communionem |
Expletis Domine |
448 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Officium |
Dicite in nationibus |
448 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato Pascha… |
Oratio post officium |
Te excelsa laus |
448 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Angelo Laoditae ecclesiae scribe haec dicit testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei. Scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus. Sed quia tepidus es neque frigidus es neque calidus es. Incipiam te eiicere ex ore meo quia dicis quia dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus. Suadeo tibi iam emere a me aurum ignitum probatum ut locuplex fias et vestimentis albis induaris. Et non appareat confusio nuditatis tuae. Et collirio inunge oculos tuos ut videas. Ego quos amo arguo et castigo. Emulare ergo et paenitentiam age. Ecce sto ad ostium et pulso. Siquis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum. Qui vicerit dabo et sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedeo cum Patre meo in throno eius. Qui habet aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. (Ap 314–22) |
448 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper |
449 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Quam magnificata sunt opera tua Domine. Omnia in sapientia fecisti |
449 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Repleta est terra creatura tua Domine |
449 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dicit Simoni Petro Simon Ioannis diligis me plus his Dicit ei. Etiam Domine tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce agnos meos. Dicit ei iterum. Simon Ioannis diligis me Ait illi. Etiam Domine tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce agnos meos. Dicit ei tertio. Simon Ioannis diligis me Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me Et dicit ei. Domine tu omnia nosti. Tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce oves meas. Amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ibas ubi volebas. Cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Dominum. (J 2115–19.) |
450 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper |
450 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
In die resurrectionis meae dicit Dominus congregabo gentes et colligam omnia regna terrae |
450 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Angelus Domini locutus est ad Philippum dicens. Surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Ierusalem in Gazam et est deserta et surgens abiit. Et ecce vir Ethiops eunuchus potens Caudacis reginae Ethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Ierusalem et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Isaiam. Dixit autem spiritus Philippo. Accede et adiunge te ad currum istum. Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam. Ex dixit. Putas ne intelligis quae legis Qui ait. Et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi has scripturas Rogavit quae Philippum ut ascenderet secum. Locus autem scripture quem legebat erat hic. Tanquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum in humilitate indicium eius sublatum est. Generationem autem illius quis enarrabit Quoniam tolletur a terra vita eius. Respondens autem eunuchus dixit. Obsecro te de quo propheta haec dicit De se an de alio Aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum. Cum autem iter facerent venerunt ad quoddam stagnum. Et ait eunuchus Philippo. Ecce aqua quid est quod prohibet me baptizare Dixit autem Philippus. Si credis ex totis praecordiis tuis licet et respondens dixit. Credo filium Dei esse Iesum Christum. Et iussit stare currum et descenderunt ambo in aquam et baptizavit eum Philippus. Et cum ascendissent ab aqua spiritus Domini rapuit Philippum ab eo et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat enim viam suam gaudens. Philippus autem inventus est advenisse in Azoto. Unde revertens evangelizabat per totas civitates usque dum venisset in Cesaream. Respondeat Chorus. Amen. (Act 826–40) |
449 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Sacerdotes qui appropinquant Domino illi ponant sancta sanctorum et sacrificium pro peccato. Quia locus sanctus est alleluia alleluia |
450 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Alleluia claritas Dei veniebat per viam quae est ad orientem et vox eius sicut vox aquarum multarum et terra splendebat in circuitu alacritate |
450 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Omnes qui septiformis gratia Spiritu adoptati resurrectionis Christi celebratis sollemnia hunc diem septimum illustrem quiete dominica parili quae primum venerari vos condecet obsequella. In hoc quippe olim ipse Deus creatis expletisque omnibus quae mundana tenentur compage requievit ab opere quod paravit ut faceret. In hoc peractis quae creata sunt quies est illi in hoc pro redimendis in sepulcro moriens requievit. In hoc ab opere cessat in hoc sepultus suum opus quieti perpetuae donat. Hic terminus operum hic salus est redemptorum. Hic septimo consecratur ex numero hic legis veteris iubetur sanctificari praecepto. In hoc servitutis operam fugere in hoc otia sanctitatis praecipimur custodire in quo ipse Dominus sepulcri detentus loculo expoliavit inferna cum praedestinatam ex praedonis faucibus abstulit praedam. Unde indeptae gratiae Spiritu provocati rogemus dilectissimi fratres pastorem magnum et admirabilem Iesum Christum ut nos in hoc die ita concedat peccatorum servitutem atque operam fugere quo sanctitatis muniti quiete resurrectionis dominicae festum in huius diei septimi excursum et lacrimis queamus litare et munere sacrificiorum. |
450 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus qui delicta nostra Christi morte mortificas et iustificationem nostram Christo resurgente confirmas salutaris populi sacrificia misericorditer suscipe bonorum omnium desideria quae dedisti celeriter perfice. Sit hoc sabbatum illuminatio deliciis nostris ut cuncti cum regeneratis infantibus mereamur sacramentis vivificari paschalibus. Coruscet quaesumus in pane quod pependit in cruce micet in calice quod manavit ex latere. Fiat quaesumus acceptabile fiat annuae sollemnitatis intercessu mirabile. |
451 (441r) |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Deus cuius operatio non habet laborem misericordia donat quietem salusque parturit salutem atque inimicam Deo procul effugat voluntatem sana nos et sanabimur salva nos et salvi erimus. Ut sabbatum nostrum spiritali benedictione sanctificatum paschalibus cognoscatur gaudiis esse perfectum. Quo mortis ac resurrectionis tuae laetitia functi et viventium salutem et defunctorum a te mereamur impetrare quietem. |
451 (441r) |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Christe requies certa laborum et fessarum relevatio animarum qui septimo hoc die et creata perficiendo quiescis et humana redimendo in quiete sepulcri corporaliter degis facito nos ut qui tuae mortis ac resurrectionis in hoc die tibi sacrificium exhibemus servitutis operam respuamus. Repelle quaesumus a nobis fermentum malitiae et per caritatis opera in nostris cordibus requiesce quo in hoc sabbatum sarcinam criminum non portemus sed in otio sanctae pacis paschales tibi hostias immolemus. |
452 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus per quem nobis veram destinasti salutem ut homo serpentis fraude deceptus illo resurgente mortem evaderet et vitam quam amiserat repararet. Egerat diabolus fraudem ut iugularet incautum sed curavit Dominus vulneratum dum fudit sanguinem pretiosum. Tunc enim vetito ligno letale vulnus accepit nunc vero per crucis lignum perpetua gaudia acquisivit. Deceperat quidem seducta mulier virum sed redemptus est venerabilium fixione clavorum quia eripuit nos Deus ab inferis et liberavit de manu mortis qui sedet ad dexteram Patris. |
454 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Ad tumulum vigilantes unici Redemptoris qui pro nostra redemptione sepultus et a mortuis est admirabiliter suscitatus cuius virtutem et gloriam serenata cordis acie contemplamur cum novelli gregis ovibus dulcissima in ara tua Domine pascua circumdamus universi pariter exorantes ut huius sacrati Corporis alimentum cruorisque suavissimum poculum ad praemium satietatis perpetuae nobis tribuas possidendum. |
454 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Devotione geminata carissimi fratres passo pro nobis Domino maestificati cordis hostias offeramus maeroris operibus fructum laetitiae comparantes ut dum paschale sacrificium sedulitatis studio agere procuramus in adventum ipsius strenue servitutis testimonium reportemus. Per ipsum quo iubente dicimus. |
454 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia. |
455 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Postea dicat. |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum |
455 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Dei Patris Filius qui peccata nostra per corpus suum cruci affixit suo carnes vestras affigat timori. Quique vos filios sibi redemptionis adoptavit ex gratia nulla vos patiatur se iudicante mancipari gehenna. Quo salvati per crucem ad futuram quandoque mereamini pervenire mercedem. |
455 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est tibi semper cum Patre et Spiritu Sancto individua divinitate regnanti gratias agere Domine Iesu Christe qui nos tam mirabiliter condidisti tam clementer redemisti non laboribus in faciendo fatigatus. Fecit virtus potentiatiler quos redemit pietas clementer. Totum tibi est in veritate possibile quia hoc ipsum tibi excepto humanitatis privilegio cum Patre et Spiritu Sancto est essentialiter coaequale. Id tamen posse te manet quod velle te decet id est ut omnipotens cuncta facias facienda iustus aequitate censeas iudicanda misericors clementer perficias coronanda. Qui cum solo maiestatis terribili nutu nostrum potueris conterere vexatorem maluisti eum humanitatis abiectione prosternere ex hoc magis approbans nullam maiestatis tuae contrariam nobis subsistere aeriorum principum tyrannidem cum sic nostrorum infirmitate membrorum omnem inimici ad nihilum redigeris vanitatem. Etenim superbus tunc se ingemuit gravius corruisse cum se elisum sensit ab humilitate fuisse. Atque ideo tali divina sapientia antiqui serpentis astuciam consilio vinxit ne violenter addiceret sed legaliter catenaret ut qui transgressorem eo se ire possidere iactabat quo suis consentientem persuassionibus obligaverat sic eum iusto superatus iudicio redderet cum istum in quo suum nihil repererat occidisset. Quapropter amisit merito eum qui tollentem mundi peccata crucis supplicio Agnum non timuit mortificare divinum. Disruptis igitur cruce inferni catenis legibusque solutis ad caelos migrant cum Christo credentes in Christo et cruciandi permanent in inferno qui delectati sunt inviscerari diabolo. Redit ecce post biduum victor ex mortuis vivus qui ante hoc pro nobis est crucifixus. Innumeris captivorum ovantium stipatur agminibus qui passionis tempore etiam discipulorum suorum fuerat societate nudatus. Agitatur eo resurgente tremefacta funditus terra quo descendente concussa sunt et inferna. Cohors militum terrenorum caelestis regis terribili regressu perculsa diffugit et quem dudum illuserat velut reum iam et ipsa terribilem victa iudicem verum confitetur et Deum. Sanctorum corpora vivificata consurgunt habitaculum quod paulisper iacuerat resurgit gloriosum eodem resuscitante a quo anima derelicta in inferno non fuerat. Angeli proprio famulantur auctori. Splendificus universo mundo oritur dies. Tripudiant inspirato resurrectionis nuntio qui maestificati fuerant passionis eius vulnere repentino. Agnoscit Mater membra quae genuit. Maria Magdalena Angelo increpante resipuit ne viventem cum mortuis quaerere debuisset. Ad monumentum Petrus cum Ioanne cucurrit recentiaque in linteaminibus defuncti et resurgentis vestigia cernit. Latro Christum confessus possessor paradisi factus est primitivus. Impletum est quod fuerat de filio hominis tot ante saecula prophetatum ut scilicet peccatorum pro nobis manibus traderetur crucifigeretur moreretur inferna terribiliter penetraret superna doctrinis edomita subiugaret captivos clementer redimeret superbos deiceret humiles misericorditer exaltaret cum triumpho inenerrabili a mortuis resurgeret et cum Patre et Spiritu Sancto omnipotentialiter cunctis dominando regnaret. Cuius virtutis immensitate permota etiam septemplix illa regia beatorum innumeras lucifluarum mittit plebium catervas ad laudem ac suum quisque pio praeveniens officio locum debitum exsolvit carmen triumphanti Regi per aevum submissique adorant glorificatis vultibus Agnum suasque rutilantibus gemmis eximia proferunt cum laude coronas. Seraphim quoque divinae sedis terribilem vel innaccessibilem thronum alarum trino tegmine velantes sui famulatus unum te fatendo cum Patre et Spiritu Sancto Deum trina confesionis praeconio declarandum in sede siderea permanentem regnantemque in saecula saeculorum incessabili iugitate collaudant et dicunt. |
452 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei |
455 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in vigi… |
Ad accedentes |
Gaudete populi et laetamini |
455 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in die… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
455 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Expletis Domine |
455 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Quando praepar… |
Or |
Largire sensibus nostris quaesumus Domine omnipotens Pater ut sicut exterius inquinamenta manuum abluuntur sic per te mentium sordes misericorditer emundentur et crescat in nobis augmentum sanctarum virtutum. |
455 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Postea flectat… |
F |
Ave Maria |
455 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Deinde muniat… |
F |
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. |
455 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Ad amictum ora… |
Or |
Pone Domine galeam salutis in capite meo ad expugnandas et superandas omnes diabolicas fraudes omniumque inimicorum meorum seviciam superandam. |
455 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Ad albam oratio |
Or |
Indue me Domine vestimento salutis ac tunica iustitiae et indumento laetitiae circumda semper. |
456 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Ad cingulum or… |
Or |
Praecinge Domine cingulo fidei et virtute castitatis lumbos mei corporis et extingue in eis humorem libidinis ut iugiter maneat in me tenor totius castitatis |
456 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Ad manipulum o… |
Or |
Merear quaeso Domine deportare manipulum iustitiae et ferrae cum patientia ut illum cum exultatione deferendo cum tuis sanctis portionem accipiam. |
456 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Ad stolam orat… |
Or |
Redde mihi Domine obsecro stolam immortalitatis quam perdidi in prevaricatione primi parentis et quia cum hoc ornamento quamvis indignus accedere ad tuum sanctum praesumo mysterium praesta ut cum eodem laetari merear in perpetuum. |
456 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Ad casulam ora… |
Or |
Iugum tuum Domine suave est et onus tuum leve presta ut sic illud deportare valeam ut consequi possim tuam gratiam. |
456 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Postea quam sa… |
F |
Pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus. Fac me sicut unum de mercenariis tuis. |
456 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo surgam et ibo ad patrem meum et dicam ei. |
456 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Kyrie eleison Christe eleison Kyrie eleison |
456 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Pater noster |
456 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Ab occultis meis munda me Domine |
456 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Et ab alienis parce servo tuo. |
456 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Domine exaudi orationem meam |
456 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Et clamor meus ad te veniat. |
456 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
Or |
Deus qui de indignis dignos de peccatoribus iustos et de immundis facis mundos munda cor meum et corpus meum ab omni sorde et cogitatione peccati et fac me dignum atque strenuum sanctis altaribus tuis ministrum et praesta ut in hoc altari ad quod indignus accedere praesumo acceptabiles tibi hostias offeram pro peccatis et offensionibus et innumeris cottidianis meis excessibus et pro peccatis omnium viventium et defunctorum fidelium et eorum qui se meis commendaverunt orationibus et per eum tibi meum sit acceptabile votum qui se tibi Deo Patri pro nobis obtulit in sacrificium qui est omnium opifex et solus sine peccati macula pontifex. Iesus Christus filius tuus Dominus noster. |
456 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Et statim mani… |
F |
Ave Maria. |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
In nomine Domini nostri Iesu Christi Amen. |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Sancti Spiritus adsit nobis gratia. |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
Ant |
Introibo ad altare Dei |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
Ant |
Ad Deum qui laetificat iuventutem meam |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Totum cum Glor… |
Ps |
Iudica me Deus |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Et iterum dicat |
Ant |
Et introibo ad altare Dei |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Dignare Domine die isto |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Sine peccato nos custodire |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Confitemini Domino quoniam bonus |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Quoniam in saeculum misericordia eius |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Ora pro nobis sancta Dei Genitrix |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Ut digni efficiamur |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Confessio. |
F |
Confiteor omnipotenti Deo et beate Marie Virgini et sanctis apostolis Petro et Paulo et omnibus sanctis et vobis fratres manifesto me gravitaer peccasse per superbiam in lege Dei mei cogitatione locutione opere et omissione mea culpa mea culpa gravissima mea culpa. Ideo precor beatissimam Virginem Mariam et omnes sanctos et sanctas et vos fratres orare pro me. |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Absolutio. |
F |
Misereatur vestri omnipotens Deus et dimissis omnibus peccatis vestris perducat vos ad vitam aeternam |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Absolutio ad p… |
Abs |
Indulgentiam absolutionem et remissionem ... tribuat vobis misericors Dominus |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Deus tu conversus vivificabis nos |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Et plebs tua laetabitur in te |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Ostende nobis Domine misericordiam tuam |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Et salutare tuum da nobis |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Sacerdotes tui induantur iustitiam |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Et sancti tui exsultent |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Domine exaudi orationem meam |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Et clamor meus ad te veniat. |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Dominus vobiscum. |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
Or |
Aufer a nobis quaesumus Domine cunctas iniquitates nostras et spiritum superbie et elationis cui resistis et reple nos spiritu timoris et da nobis cor contritum et humiliatum quod non spernis ut ad sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire. |
457 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Et statim acce… |
F |
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. |
458 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Et osculetur a… |
Ant |
Salve crux preciosa quae in corpore Christi dedicata es et ex membris eius tanquam margaritis ornata salva presentem catervam in tuis laudibus iugiter congregatam. |
458 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Adoramus te Christe et benedicimus tibi |
458 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
W |
Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum |
458 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
Or |
Exaudi nos Deus salutaris noster et per triumphum sanctae crucis a cunctis nos defende periculis. |
458 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
Or |
Per virtutem sancte Crucis et per intercessionem beate Marie Virginis et beati Petri apostolorum principis et omnium sanctorum absolve quaesumus Domine nostrorum vincula delictorum et quicquid pro eis meremur propitiatus averte et ad beneficia recolenda quibus nos instaurare dignatus es tribue venire gaudentes. |
458 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Alia. |
Or |
Conscientas nostras |
458 |