Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Istam istam noctem qui tenebris fidebat aspiciat istius cernat splendoris decorem qui carceris minabatur horrorem. Mundum illuminat lux ista non diabolum. Libet Christe ergastulis tua virtute confractis spoliatis insultare custodibus et saevientis tyranni contemptam irridere iactantiam. Dulcior semper captivis est restituta libertas. Quis tuam exhausit iudaee vigilans sepulturam Soporem passus es an timorem Fraude deceptus es an virtute Non tuam inertiam miser accuses non fuisti negligens sed crudelis. Adhuc certe caecitatem tuam pertinax excusares si depositum tuum vel inferna servassent. Agnosce infelix agnosce quid feceris. Corpus illud morientis affectum habuit non defectum. Visceribus illis non infirmitas fuit clausa sed pietas. Quod pependit ex homine est quod resurrexit ex numine. Nihil dubites nihil mireris hospitium Domino suo terra esse potuit non sepulcrum. Mea tunc cum illis manibus delicta figebas tuam necem meamque salutem cum osculandis si liceret corporaliter plantis clavis transverberantibus consuebas. Tuum facinus caelum tremuit sol expavit tellus ingemuit et testantia factoris sui potentiam terribile quoddam montium praerupta sonuerunt. Inferi vim pleni Deo corporis non tulerunt. Clamabant elementa de vivo tartara de defuncto. Oportuit talia fieri miracula credituris talia dari signa salvandis ut opera suum correpta nossent artificem in qua se homo perditum nisi fuisset inventus nesciret. |
402 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Esurientes corpus tuum Domine ac sanguinem sitientes ut hoc nobis in remissionem peccatorum sumendum tribuas deprecamur quia nostra virtus et salus sit si tamen non quod indigni sumus irascaris. Sed facis vinci gaudio metum et cedere exsultationi terrorem. Nemo enim est in hoc numero concilioque fidelium qui non accedere ad mensam tuam in hac gloriosa per totum mundum nocte desideret. Ut si firmus est habeat custodiam si infirmus est medicinam. Sic igitur quaesumus apud te Domine placitum sit cunctis donare quod cupiunt ut digneris parcere quod praesumunt. Quis non optet illa carne animam suam tangere pascere confortare in quam se per gratiam credat esse transfusum quae corruptionem non vidit et vim mortis passione mortis absorbuit Quis non ambiat propter te sumere de tuo quod te videat propter nos assumpsisse de nostro Indita hac ex pietate fiducia ut quod in defunctis dignatus est vivificare mortuum in reis dignetur purificare correptum. |
403 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est sancte Pater omnipotens aeterne Deus pietatem tuam omni quidem tempore sed in hac nocte vel die profusius exsultantibus animis collaudare. Nox enim ista non tenebrarum sed luminis mater est in qua exortus est in aeternum dies resurrectionis nostrae Dominus Iesus Christus. Ille verus Agnus qui abstulit peccatum mundi. Qui non in figura venturi alio offerente mactatus est sed in corpore veritatis adveniens adimplevit figuras carnalium sacrificiorum approbavit et prophetias oraculorum caelestium seque vivam et veram hostiam novissimis saeculorum temporibus idem Sacerdos et sacer Agnus exhibuit elevatisque in cruce manibus et sacrificium vespertinum pependit in ligno et beneficium matutinum surgens praebuit e sepulcro. Unde venerandi sacra aemulatione mysterii in aeternam modo vitam filii lucis oriuntur quos matutino partu per gratiam spiritualem hac nocte progenerat mater Ecclesia sine corruptione concipiens et cum gaudio pariens exprimens in se utique formam virginis genetricis absque ullo humanae contagionis fecunda conceptu. In cuius matutinis resurgente Christo mors occidit delictorum et exorta est vita credentium. Propter quod ei caelestia atque terrestria cantant canticum novum cum omni exercitu Angelorum et cum Cherubim ac Seraphim sine cessatione sic dicunt. |
404 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster |
Ad orationem dominicam |
Excellentissimam in hac nocte tuae resurrectionis celebrantes solemnitatem in qua ipse nobis dies novo de tumulo surgens vaeternosam antique noctis caliginem caelestem convertisti in claritatem te quibus possumus lacrimosis rugitibus imploramus ut qui nos redemisti praetio tui sanguinis instituta a te precepta acceptes nostrae orationis. Sit indulgentia criminum concedatur etiam et caelestis glorie summa virtutum. Memento Domine quod terra sumus et accipe contritionem nostri spiritus. Ut qui carnis infirmitate ad terram prosternimur ad caelos castigatione spiritali ieiuniis sublevemur. Et quia ex nostro est ut cadamus ex tuo sit ut surgamus quia te iubente dicimus. |
405 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic presbyter… |
F |
Vicit Leo de tribu Iuda radix David alleluia. |
405 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicatur tribus… |
F |
Qui sedes super cherubin radix David alleluia. |
405 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Deinde mittat… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dominus qui ascendit patibulum crucis sua vos redemptione conservet. Detque vobis suae dulcedinis sapientia renovari qui se amaro permisit fellis poculo propinari. Ut cuius laudes Ecclesia cuncta celebravit ovando eius conservari mereatur magno crucis vexillo. |
406 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Gaudete populi et laetamini angelus sedit super lapidem Domini ipse vobis evangelizavit. Christus surrexit a mortuis Salvator mundi et explevit omnia suavitate gaudete populi et laetamini. |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentesV |
Erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix et dixit |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentesV |
Et exierunt mulieres cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nunciare discipulis eius quia resurrexit |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia. alleluia alleluia |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Corpus Domini nostri Iesu Christi quod accepimus et sanctus sanguis eius quem potavimus adhereat visceribus nostris aeterne omnipotens Deus ut non veniat nobis ad iudicium nec ad condennationem sed proficiat ad salutem et ad remedium animarum nostrarum in vitam aeternam. |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Expleta missa… |
Lauda |
Dicant qui redempti sunt a Domino in aeternum quos redemit de manu inimici in aeternum et in saeculum saeculi |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Populus qui sedebat in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Quia contrivit portas ereas et vectes ferreos confregit |
406 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Ego sum primus et ego novissimus et fuit mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum |
406 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Gloria et hono… |
Lauda |
Dignus es Domine Deus noster accipere librum et solvere signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua |
407 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Iterum dicat. |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
407 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Angelus Domini descendit de caelo et accendens revolvit lapidem ab ostio monumenti alleluia alleluia |
407 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Erat aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius candida quasi nix et dixit mulieribus nolite timere |
407 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Ad orationem dominicam |
Excellentissimam in hac nocte tuae resurrectionis |
407 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Benedictio populi |
Christus Dominus qui ascendit patibulum crucis sua vos redemptione |
407 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Locutus est angelus Domini mulieribus dicens scio quod crucifixum quaeritis surrexit sicut dixit venite et videte ubi positus erat Dominus |
407 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit |
407 |
Mozarabes
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui solus verbo virtutis cuncta moderans et omnia crucis stigmata portans vectes ferreos comminuit portarumque erearum claustra perfregit tartari profunda descendit sedentibus in umbra mortis ignote lucis claritate resplenduit et Sol iustitiae de tumulo corpore suscitato procedens radiis suis tenebras nostras mirabiliter illustravit. |
407 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum |
407 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. |
407 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
lamb
|
Benedictio agn… |
Or |
Domine Iesu Christe qui per Moysen famulum tuum et typicam praefigurationem ob tui ostensionem sanctum Pascha in agni assi atque imaculati immolatione renibus accinctis baculisque in manibus cum lactucis agrestibus populum tuum celebrare iussisti quique etiam per Samuelem vatem formidante populo tuo applicandum te in agnum lactentem piam ac sinceram tibi orationis hostiam offerri precepisti. Offerimus etiam et nos indigni famuli tui A. post sacra solemnia huius diei paschalis hanc creaturam agni quam nobis exactis ieiuniorum diebus preparandis paulisper corporibus indulgere iussisti. Precamur ut eum per nos famulos tuos ac ministros ore sancto tuo benedicas et dextera tua sanctifices amen. Sicque illum nobis percipere iubeas ut baculos spei habentes in manibus renibus accinctis turpibus rebus renovati in novitate vitae sic amaritudines saeculi praetereuntis omittamus ne retro respicientes a tramite iustitiae recedamus amen. Sicque vitam presentem tuis actibus finiamus ut te pretectorem ac defensorem nostrum semper in oculis habeamus amen. Ut ad terram beatam quam illis promisisti per figuram nobis reserasti per gratiam te duce cum operum bonorum fructu exultantes perveniamus. |
407 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
lamb
|
Deinde dicit D… |
F |
In nomine Domini nostri Iesu Christi sanctificatus hic agnus permaneat. |
408 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
In die ressure… |
Officium |
Libera nos Filius Dei Salvator noster alleluia alleluia alleluia |
408 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit. |
408 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
In medium alta… |
F |
Gloria in excelsis Deo |
408 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Finita Gloria… |
F |
Sanctus Deus qui sedes super cherubin solus invisibilis sanctus fortis qui in excelsis glorificaris vocibus angelicis sanctus immortalis qui solus es immaculatus Salvator miserere nobis alleluia |
408 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem |
408 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo Domine et dicent |
408 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Benedictio et honor et gloria virtus et potestas tibi Deo nostro in saecula saeculorum |
408 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Si placuerit d… |
CantD |
Benedictus es Domine |
409 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Invenies eos i… |
Oratio post officium |
Tibi gloriam concinimus Domine Deus noster tuamque potentiam postulamus ut sicut pro nobis peccatoribus dignatus es mori et clarificatus secundo post tertium diem apparuisti in gloria resurrectionis ita per te absoluti in te mereamur habere perpetuum gaudium ita ut nobis praecessit verae resurrectionis exemplum. |
409 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Oratio post officium |
Te excelsa laus in altissimis decet tibi e terris gloriam Ecclesia canit atque huius catervae concentus ad astra hymnum amittunt. Rogamus ergo te omnipotens Deus ut sicut tuas sollemniter porrigimus laudes ita precum nostrarum iubeas efficaciter suscipere voces. |
409 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster |
409 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito. Et signavit mittens angelum suum servo suo Ioanni qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit. Beatus qui legit et qui audit verba prophetiae et servat ea quae in ea scripta sunt. Tempus enim prope est. Ioannes septem ecclesiis quae sunt in Asia. Gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Ipsi gloria in saecula. Ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Ego sum Alpha et O principium et finis dicit Dominus Deus. Qui est et qui erat et qui venturus est omnipotens. (Ap 1) |
409 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
409 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Haec est dies quam fecit Dominus exsultemus et laetemur in ea. |
410 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me. |
410 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Aperite mihi portas iustitiae Deo gratias. |
410 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
410 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Stans Petrus in medio plebis locutus est eis dicens. Viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam defunctus est et sepultus et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem. Propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sederet super sedem eius. Praevidens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in infernum neque caro eius vidit corruptionem. Hunc Iesum resuscitavit Deus cuius nos omnes testes sumus. Dextera igitur Dei exaltatus est promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hoc donum quod vos videtis et auditis. Non enim David ascendit in caelum. Dixit autem ipse. Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum meum et Christum fecit Deus hunc Iesum quem vos crucifixistis. His autem auditis compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos. Quid faciemus viri fratres Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Spiritus Sancti. Vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus vester. (Act 2) |
410 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Una Sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebre essent ad monumentum et vidit lapidem sublatum ab ostio monumenti. Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et alium discipulum quem amabat Iesus et dixit eis. Tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum. Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit prior ad monumentum. Et cum se inclinasset vidit posita linteamina non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum. Et vidit linteamina posita et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat prius ad monumentum et vidit et credidit. Nondum enim sciebat scripturam quia oportebat eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret inclinavit se et perspexit in monumentum et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi. Mulier quid ploras Et dixit eis. Quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum. haec cum dixisset conversa est retrorsum et vidit Iesum stantem et nesciebat quia Iesus esset. Dicit ei Iesus. Mulier quid ploras quem quaeris Illa extimans quia hortulanus esset dicit ei Domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam. Dicit ei Iesus. Maria. Conversa illa dicit ei. Rabboni quod dicitur magister. Dicit ei Iesus. Noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos et dic eis. Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum et ad Deum meum et ad Deum vestrum. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis suis quia vidi Dominum et haec dixit mihi. (J 20) |
410 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
411 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Redemptionem misit Dominus populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius. |
411 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi alleluia |
411 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici. |
411 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
De regionibus congregavit eos a solis ortu et occasu ab aquilone et mari. |
411 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Domine Iesu Christe sanctorum claritas meritorum et vera beatificatarum felicitas animarum dona ut qui tuae resurrectionis diem laetando colimus et litando resurgere ipsi per gratiam tuam bene sancteque vivendo et paci tuae consentiendo ante nostrum obitum mereamur. Et sicut tibi pro tantae festivitatis officio amictus in nobis candidos exhibemus ita per indulgentiam tuam dealbati supra nivem atque mundati et geminae dilectionis dulcedine satiati universi criminis nigredine careamus. |
414 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Chorus. |
F |
Pacem meam do vobis pacem meam commendo vobis non sicut mundus dat pacem do vobis |
414 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Novum mandatum do vobis ut diligatis vos invicem. |
414 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque petieritis Patrem in nomine meo petite et fiet vobis. |
414 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Laetetur caelum et exsultet terra rideat mare sol fulgeat serenitas rediit pestis fugiit tempestas desiit cessit obscuritas aerem crux purgavit tellurem sanguis abstersit lignum correxit. Affixus Deus hominem sic redemit sed quantum ad immutabilitatem maiestatis exspectat munere non labore. Quia cum perditionis nostrae miseratione consulens doluisset non ad hoc corporeae imaginem vilitatis assumpsit quasi contra degeneris adversarii tyrannidem suis non posset aliter subvenire. Sed praeit quod eisdem prophetarum vaticinia erant complenda miraculis. Eo magis ut liberandis esset indubitata cognitio quod in primi transgressoris offensa mors operata est non imbecillitate artificii sed iniquitate peccati quod male utenti pereundi causa non fuit fragilitas sed voluntas quod originem supplicii non opens habuit corruptela sed criminis quod condicionem poena non census statuit sed consensus quod labendi vitium contumatia fuit creati non negligentia creatoris. Te ipsum mihi interrogare liceat. Redimente Domino meo iam auctor extranee qua te primum diabolus parte corrupit Numquid in facientis manibus rimam corporis tui factura contraxerat Fueras certe stabilis membris si non fuisses instabilis in praeceptis. Animum tuum tentator obtinuit in quo tibi maior portio credita fuerat dignitatis. Iudicium tuum in quo fueras dimissus exegit. Vides non Domini sed tui fuisse arbitrii quod periisti. Dicam omnipotens Deus fassus veteris hominis pravitatem non tamen de praesentis statu libertatis ingratus. Non fuisset captivitatis obnoxius si libertatis dominus non fuisset. Et in hoc utique clemens arbiter et tuae potestatis eminentiam et praesumptionis nostrae licentiam confitentes petimus et rogamus ut ita praeceptionis tuae consentientes facias esse iudicio ut nobis ultra nec liceat peccare nec liceat. |
412 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Benedic anima mea Domino et tota fidelis Christo plebs gaudia religiosae gratulationis exsequere. Amisit vetustas opprobrium mors aculeum custodia reum catena damnatum. Non nobis in praeiudicio caro rebellis assurgat non in dominatum sanguis parricidalis iure criminis intumescat. Homo est qui perdidit Deus homo factus est qui redemit. Maiorem tibi exegit Domine pietatem nostra calamitas quam perdiderat protoplaustorum effusa libertas. Tunc servi dicebantur futuri nunc filii. Tunc oboedientibus immortalitas promittebatur nunc augetur et dignitas. Tunc portio habenda cum deliciis nunc communio futura cum Angelis. Tunc cum creatura vivendum nunc cum Creatore regnandum. Tunc evitandus diabolus nunc et subiciendus edicitur. Tunc erat admonitio de cautela praecepti nunc hortatio de pompa iudicii. Tunc proponebatur in lege metus nunc in voluntate suggestus. Tunc non licuit paradisum habere per culpam nunc caelum sperare datur per gratiam. Melius ergo multoque melius crevimus post ruinam. Propter quod humillimi sine cessatione rogamus ut donec nos tua curatione perficias nostris tuam vulneribus non subtrahas medicinam. |
413 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Auditis nominibus offerentium te pietatis Dominum deprecamur ut digneris nobis oratus assistere adesse quaesitus aperire pulsatus. Offerentium nomina caelestibus adscribas in paginis promissionem tuam manifestes in sanctis misericordiam ostendas in perditis. Et quia imbecilla est nostrae infirmitatis oratio ut quid orare oporteat nesciamus advocamus in suffragio precum nostrarum receptos in caelesti collegio patriarchas repletos divino Spiritu prophetas martyres confessionis floribus coronatos apostolos ad officium praedicationis electos. Per quos oramus te Dominum nostrum ut omnes metu territos inopia afflictos tribulatione vexatos morbis obrutos suppliciis deditos debitis obligatos indulgentia tuae remissionis absolvas. Spirituum quoque pausantium memor esse digneris ut illis criminum suorum indulgentia relaxata ad sinum patriarcharum liceat pervenire. |
413 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Canon of the Mass
|
|
W |
Introibo ad altare Dei mei. |
414 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Canon of the Mass
|
|
W |
Aures ad Dominum |
414 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Canon of the Mass
|
|
W |
Habemus ad Dominum. Sursum corda. Levemus ad Domitum. Deo ac Domino Iesu Christo |
414 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine Sancte Pater aeterne omnipotens Deus et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro qui tecum simul et cum Spiritu Sancto hanc diem gemino luminis decore sanctificans et luci eam dedicavit pariter et saluti. In hanc non extantia creans in hanc creata redimendo salvificans. Hanc in conditione temporum primam hanc in reparatione hominis efficiens gloriosam. In ea lucem istam visibilem creans in ea hodierne resurrectionis gloriam manifestans. In hac quippe ipse solutis doloribus inferni devicto diabolo triumphavit cum mortem moriens vicit et sanguine suo terraena caelestibus reconciliavit. Unde merito illi omnes angeli omnesque sancti non cessant clamare cottidie ita dicentes. Te caeli caelorum. Te potestates. Te throni et virtutes laudant. Tibi cetus angelorum in excelsis concinunt hymnum. Tibi cherubin ac seraphin incessabili voce proclamant dicentes |
414 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Hagios Hagios Hagios Kyrie. O Theos. Sanctus Sanctus Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terrae gloria maiestatis tuae hosanna filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. Hagios Hagios Hagios Te Domine laudat omnis virtus caelorum et exercitus angelorum. Tibi hymnum depromunt melliflua carmina sanctorum. Tibi psalant choreae virginum et cetus confessorum. Tibi genua curvant caelestia. Terraestria. Et inferna. Laudant te regem omnium saeculorum. Hosanna in excelsis. |
415 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus filius tuus quem die tertia deflevimus mortuum et hodie gaudemus virtute propria ab inferis suscitatum. Qui per mortem suam diabolum non virtute sed iustitia vicit et per gloriam resurrectionis suae viam revertendi ad caelum peccatoribus patefecit. |
415 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Precamur nunc Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus ut quemadmodum Dominus noster Iesus Christus Filius tuus illa ineffabilium gratiarum actione semetipsum tibi pro nobis offerens mortem nostram susceptururs auditus est ita nunc et nos qui ipsum et vitam eius quaerimus exsequendo ministerialiter quae instituit audiamus. Ut hic tibi panis cum hoc calice oblatus in Filii tui Corpus et Sanguinem te benedicente ditescat ac largo oris tui perfusus Spiritu indulgentiam nobis omnium peccatorum largiatur et gratiam et collatae a se salutis dono donec in semetipso perficiat custodiam semper adhibeat indefessam. |
415 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Accipiat presb… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. Fidem quam corde credimus ore autem dicamus |
416 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Fidem quam corde credimus ore autem dicamus |
416 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Chorus respond… |
F |
Credimus in unum Deum |
416 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster |
Ad orationem dominicam |
Christe Iesu bone qui ad Patrem de cruce clamasti tu nos in hac die qua ipse de tumulo surrexisti ad te clamantes exaudi. Quo resurrectionis tuae hylaritate gaudentium ora repleantur iubilo laudis et corda effectum percipiant exorationis. Cum nunc exoraverint ea quae precepisti clamantes atque ita dicentes e terris. |
416 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic discooperi… |
F |
Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia |
416 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicatur tribus… |
F |
Qui sedes super cherubin radix David alleluia. |
416 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic mittat pre… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum |
416 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Dominus Iesus Christus qui pro totius mundi salute moriens hodie resurrexit a mortuis ipse vos resurrectione sua mortificet a delictis. Quique per crucis patibulum mortis destruxit imperium beatae vitae vobis tribuat participium. Ut qui resurrectionis eius diem cum laetitia praesenti celebratis in saeculo Sanctorum mereamini in caelesti regione consortium. |
416 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum |
416 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Gaudete populi et laetamini |
416 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in vig… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
416 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Expletis Domine in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te Deus ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas. |
416 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum |
416 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Exultemus et laetemur hodie resurrexit rex aeternae gloriae nostra resurrectio benedicat omnis caro Domino. |
417 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Respondeat cho… |
F |
Exsultandi et laetandi tempus est Pascha nostrum immolatus agnus est qui nostras mysterias expurgavit illi demus gratias. |
417 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secunda feria… |
Officium |
Dicite in nationibus alleluia Dominus regnavit a ligno alleluia. Et correxit orbem terrae alleluia alleluia. |
417 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra. |
417 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ut in die. |
Oratio post officium |
Te excelsa laus |
417 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Angelo Ephesi ecclesiae scribe. haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio candelabrorum aureorum. Scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse et non sunt et invenisti eos mendaces et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti. Sed habeo adversus te pauca quia caritatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris et age penitentiam et prima opera fac. Sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi penitentiam egeris. Sed hoc habes quia odis facta Nicolaitarum quae et ego odi. Qui habet aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. Vincento dabo edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei. (Ap 2) |
417 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum |
417 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus |
417 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus Deo nostro iucunda sit laudatio |
417 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
419 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Haec est dies quem Dominus exultemis et epulemur in ea |
419 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
In Pascha Domini erit vobis sollemnitas septem diebus quarum dies prima venerabilis erit |
419 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Tunc pontifex offeret oblationem pro peccato ut expietur pro vobis propter holocaustum sempiternum quod semper offertis |
419 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
In aeternum dilectissimi fratres permanet benedictio Christi filii Dei quam idem secundus homo gentibus contulit ut transgressio primi hominis nihil noceret parvulis renascentibus periret iuvenibus evacuaretur in senibus. Secunda ergo dies ex quo resurrexit resurrectio mortuorum celebratur eodem iubente cum leticia populorum fidelium. Proinde non dominetur amplius iniquitas quibus gratiam superne vocationis indulsit secunda nativitas. Ipse etenim Iesus Christus Dominus noster secundum multitudinem miserationum suarum praestare solus credentibus potest ut secunda in nobis mors non habeat potestatem. |
419 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Pridie te Dominum ab inferis surrexisse plenissima fide cognitione facientes ovanti voto deposcimus ut qui olim in hac die fluida in caelis aquarum elementa distinguens in earum medio firmamentum fieri elegisti ita nos efficias firmamentum tuae Ecclesiae ut angelis tuis mereamur consimiles esse. Quo mortis ac resurrectionis tuae victoria roborati quae sursum sunt semper quaerentes ita vivamus ut te opitulante caeleste firmamentum effecti credentes tibi ad desideranda caelestia inflammemur. |
419 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Exsurgens Petrus in medio fratrum Viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Iesum qui conumeratus erat in nobis et sortitus fuerat sortem ministerii huius. Hic itaque acquisivit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius. Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem ita ut appellaretur ager ille Acheldemach hoc est ager sanguinis. Scriptum est enim in libro psalmorum. Fiat commoratio eius deserta et non sit qui habitet in ea et episcopatum eius accipiat alius. Oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus incipiens a baptismate Ioannis usque ad diem qua assumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri ex istis. Et statuerunt duos viros. Ioseph qui dicitur Barsabas qui cognominatus est iustus et Mathiam. Et orantes dixerunt. Tu Domine qui corda omnium nosti ostende quem elegeris ex bis duobus unum accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut iret in locum suum. Et dederunt sortes eis et cecidit sors super Mathiam et annumeratus est cum undecim apostolis. (Act 1) |
417 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus postea quam resurrexit a mortuis apparuit primo Mariae Magdalene de qua eiecit septem daemonia. Illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus. At illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt. Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie cuntibus in villam. Et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt. Novissime autem recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem eorum et duriciam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderunt. Et dixit eis. Euntes in mundum universum predicate evangelium omni creature. Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit. Qui vero non crediderit condennabitur. Signa autem eos qui crediderint haec sequentur. In nomine meo demonia eiicient linguis loquentur novis. Serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint non eis nocebit. Super egros manus imponent et bene habebunt. Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. Illi autem profecti predicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. (Mc 16) |
418 |