Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Quaere in prim… Post communionem Reple Domine cor nostrum 302
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Feria quarta a… Proph Quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sint ante faciem tuam. Et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes potestatem in animam tuam. Ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii. Noli laborare ut diteris sed prudentie tuae pone modum. Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere quia facient sibi pennas quasi aquile et volabunt in caelum. Ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius. Quoniam in similitudinem arioli et coniectoris estimat quod ignorat. Comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum. Cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos. Ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientie. Noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur. Tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis. (Prv 23) 303
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers TrV Ad dexteram calamitatis meae illico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitas meas. 308
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers TrV Quapropter in memet ipso arescit anima mea et possident me dies afflictionis. 308
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 308
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Lc Non novum mandatum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum quod audistis. Iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in nobis. Quoniam tenebre transierunt et lumen verum iam lucet. Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc. Nam qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebre obcecaverunt oculos eius. Scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius. (1J 2) 308
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. 309
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Quaere retro i… Lauda Eripe me Domine 309
Mozarabes Mass ordinary F Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur 309
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Quaere in quar… Sacrificium Offerte Domino 309
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Missa Memores delictorum nostrorum fratres carissimi peccata nostra coram Domino defleamus seminantes in lacrimis quod metamus in gaudiis. Simus in oratione assidui in ieiuniis prompti in eleemosynis liberales ut promissae retributionis gloriam devota fide et fructuosa operatione mereamur percipere. 309
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Alia oratio Deus cui cor mundum et corpus placet intactum cuique puritas mentis et sinceritas non displicet carnis subiuga quaesumus per abstinentiae rigorem animae carnem atque per affectum timoris et dilectionis animam tibi associa. Ut tu solus domineris in omnia nobis qui conditor noster esse agnosceris. Posside ergo et redime nos Domine ut qui hoc ieiunium studiose agimus te retribuente satietate incorruptibili tuae gloriae perfruamur. 310
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Lectio libri M… Proph Venit Absalon ad regem David et ait ad eum. Ecce tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum. Dixitque rex ad Absalon. Noli fili mi. noli rogare ut veniamus et gravemus te. Cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei. Et ait Absalon. Si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltim Annon frater meus. Dixitque ad eum rex. Non est necesse ut vadat tecum. Cogit autem Absalon et dimisit cum eo Annon et universos filios regis. Praeceperat autem Absalon pueris suis dicens. Observate cum temulentus fuerit Annon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere. Ego enim sum qui precipio vobis. Roboramini et estote viri fortes. Fecerunt ergo pueri Absalon adversus Annon sicut preceperat eis Absalon. Surgentesque filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt. Cumque adhuc pergerent in itinere fama pervenit ad David dicens. Percussit Absalon omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus. Surrexit itaque rex et excidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui assistebant ei exciderunt vestimenta sua. Respondens autem Ionadab filius Semmae fratris David dixit. Ne estimet Dominus meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sunt Annon solus mortuus est quoniam in odio Absalon erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius. Nunc ergo ne ponat Dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Annon solus mortuus est. Fugit autem Absalon et levavit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis. Dixit autem Ionadab ad regem. Ecce filii regis adsunt iuxta verbum servi tui sic factum est. Cumque cessasset loqui apparuerunt filii regis et intrantes levaverunt voces et fleverunt. Sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis. Porro Absalon fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum multis diebus. Absalon autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis. Cessavitque rex David persequi Absalon eo quod consolatus esset super Annonis interitu. Intelligens autem Ioab filius Sarvie quod cor regis versum esset ad Absalon misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam. Lugere te simula et induere veste lugubri et ne ungaris oleo ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi. Posuit autem Ioab sermones in ore eius. Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit. Serva me rex. Et ait ad eam. Quid cause habesquaerespondit. Heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus et ancille tuae erant duo filii. Qui rixati sunt adversum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eum. Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit Trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus illum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem. Et querunt extinguere scintillam meamquaerelicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquie super terram. Et ait rex ad mulierem. Vade in domum tuam et ego iubebo pro te. Dixitque mulier Thecuites ad Regem in me Domine mi rex sit iniquitas et in domo patris mei. Rex autem et thronus eius sit innocens. Et ait rex. Qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te.quaeait. Recordetur Rex Domini Dei sui et non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficiat filium meum. Qui ait. Vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram. Dixit ergo mulier. Loquatur ancilla tua ad Dominum meum regem verbum. Et ait. loquere. Dixitque mulier. Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat electum suum. Omnes morimur et quasi aqua dilabimur in terram quae non revertuntur. Nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est. Nunc igitur veni ut loquar ad Dominum meum regem verbum hoc presente populo et dixit ancilla tua. Loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancille sue. Et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant delere me et filium meum de hereditate Dei. Dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum Domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est Dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur. Unde et Dominus Deus tuus est tecum. Et respondens rex dixit ad mulierem. Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque mulier. Loquere Domine mi rex. Et ait rex. Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis Respondit mulier et ait. Per salutem anime tuae Domine mi rex nec ad dexteram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est Dominus meus rex. Servus enim tuus Ioab ipse precepit mihi et ipse posuit in os ancille tuae omnia verba nec ut verterem figuram sermonis huius. Servus tuus Ioab praecepit istud. Tu autem Domine mi rex sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intelligas omnia super terram. Et ait rex ad Ioab. Ecce placatus feci verbum tuum. Vade igitur et revoca puerum Absalon. Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Ioab. Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis Domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui. Surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalon in Ierusalem . Dixit autem rex. Revertatur in domum suam et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalon in domum suam et faciem regis non vidit. Porro sicut Absalon vir non erat pulcher in omni Israel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. Et quando tondebat capillum semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum cesaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico. Nati sunt autem Absalon filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma. haec fuit in matrimonio Roboam filio Salomonis et peperit ei Abiam. Mansitque Absalon in Ierusalem duobus annis et faciem regis non vidit. Misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem. Qui noluit venire ad eum. Cum quae secundo misisset et noluit venire dixit servis suis. Scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem order. Ite igitur et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalon segetem igni. Et venientes servi Ioab scissis vestibus dixerunt succenderunt servi Absalon partem agri igni. Surexitque Ioab et venit ad Absalon in domum suam et dixit. Quare succenderunt servi tui segetem meam igni Et respondit Absalon ad Ioab. Misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei. Quare veni ad te de Gessur melius mihi erat ibi esse. Obsecro ergo ut videam faciem regis. Quod si memor est iniquitatis meae interficiat me. Ingressus itaque Ioab ad regem nunciavit ei omnia. Vocatusque est Absalon et intravit ad regem et adoravit super faciem terrae coram eo osculatusque est rex Absalon. (Ml 213) 303
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. 308
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Tr Nunc ecce derident me inimici mei nunc in eorum canticum versus sum abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur. 308
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus loquebatur pharisaeis et turbis dicens. Propterea me pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. Dissensio itaque facta est inter Iudaeos propter sermones hos. Dicebant enim multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis Alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis. Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire Facta sunt autem encenia in Ierosolymis et hiems erat. Et ambulabat Iesus in templo in porticum Salomonis. Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei. Quousque animam nostram tollis Si tu es Christus dic nobis palam. Respondit eis Iesus. Loquor vobis et non creditis. Opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis oves meae vocem meam audiunt et cognosco eas et sequuntur me et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapit eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et pater unum sumus. Sustulerunt lapides Iudei ut lapidarent eum. Respondit eis Iesus. Multa bona opera ostendi vobis a Patre meo propter quod opus me lapidatis Responderunt ergo Iudaei. De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia. Et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum. Respondit eis Iesus. Nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi Dii estis Si illos dixit Deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura quem Pater sanctificavit et misit in hunc mundum. Vos dicitis quia blasphemas quia dixi filius Dei sum. Si non facio opera Patris mei nolite credere mihi si autem facio et mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego et in Patre. (J 10) 308
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Post nomina A te Deus piissime benedicantur ieiunantium vota sacrificiorumque libamina. Acceptentur quoque orationes fidelium ac suspiria contritorum ut votiva abstinendi devotio et cunctos in commune fideles sanctificet et defunctis omnibus requiem praestet. 310
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Ad pacem Foveat omnipotens Deus caritas tua ieiunantium ariditatem internam ut dono affluamus dilectionis qui tibi afflicte immolamus hostiam carnis. 310
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est aequum et salutare est nos te magnificare in diebus sanctificationis tuae et venerabile nomen sanctum tuum Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus. Quoniam hoc est tempus acceptabile hii sunt dies salutis in quibus Moyses famulus tuus ut legem tuam mereretur accipere dies quadraginta in Sinai monte ieiunavit. Similiter et Iesus Salvator noster Christus in deserto ieiunatis quadraginta diebus et quadraginta noctibus omnia diaboli tentamenta destruxit nobisque exemplum abstinentiae reliquit. Nunc igitur quia te docente Domine beati sunt qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur praecamur ut in vigiliis ac ieiuniis carnis desideria et universas mundi concupiscentias te propitiante a nostris corporibus abscindamus. Quo ab omnibus vitiis ac voluptatibus profanis nos omnibus modis caveamus ut in diebus ieiuniorum non inveniantur voluntates nostrae sed tuam Domine per singulos dies operemur in omnibus voluntatem proclamantes atque ita dicentes. 310
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui nos et vitiis abstinere et cibis docuit. Ab illo quippe et abstinendi docemur exemplis et abstinentiae remuneramur ex donis. Proinde te Deus Pater rogamus ut per illum sit in nobis et in praesenti huius mundi labore consolatio et in aeterna vita donetur beatitudinis plenitudo. 311 (300v)
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Post Pridie Deus qui es sanctificator oblationum et sustentatio abstinentium tu benedictione gratiae tuae et appositum sacrificium sanctifica et ieiunantium pectora ab omni contagione delictorum emunda. Quo haec oblata uberius benedicens horum perceptione inediam nostrae debilitationis sustentes internaque sanctifices. 311 (300v)
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Ad confractionem panis Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno. Aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione. 311 (300v)
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Christe Deus qui ieiunii non renuis votum qui nobis per te magnum abstinendi praebuisti exemplum quique docuisti te per orationem petere per lectionem quaerere eleemosynis etiam vel lacrimis propulsare accipe nostram petitionem quae in nobis et amorem dilectionis enutriat et lacrimas nostras tibi commendabiles reddat. Ut qua te petierimus orando te nos invenisse gratulemur quaerendo cumque lacrimando pulsaverimus a te exaudiri promereamur. 311 (300v)
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 311 (300v)
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dei Filius ob cuius exemplum corporale ieiunium exercetis animas vestras virtutum repleat sacramentis. Idem quoque Dominus cordibus vestris atque corporibus ieiunio aridis vitam tenere tribuat sanctitatis. Ut cum abstinentia servantes unanimitatem spiritus in vinculo pacis perveniatis ad eum recipientes ab illo praemium aeterna salvationis. 311 (300v)
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam 312
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Ad accedentes Qui venit ad me 312
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Communio Repletum est gaudium 312
Mozarabes Qu H5 f4 M2 Mass Propers Quaere in prim… Post communionem Reple Domine cor nostrum 312
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. 314
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Tr Tu Domine demonstrasti mihi et ego cognovi ostendisti mihi studia inimicorum adversum me. 314
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers TrV Quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et nunc cognovi quae super me cogitaverunt mala. 314
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers TrV Ne propitieris iniquitati eorum et peccata eorum non deleantur. 314
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 314
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Feria sexta an… Proph Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua. Dilectus a Domino Samuel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua. Et post haec dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae sue. Post haec surrexit Nathan propheta in diebus David regis et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israel. In leonibus lusit quasi cum hedis in ursis similiter fecit sicut agnis ovium. In iuventute sua numquid non occidit gigantem et sustulit obprobrium de gente Ubi invocavit Dominum potentem et dedit dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis sue. De omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum ut laudaret sanctum nomen Domini et amplificaret mane diei sanctitatem. Christus purgavit peccata ipsius exaltavit in aeternum cornu ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem glorie in Israel. Post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum. Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet donum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum. Quaemadmodum eruditus est in iuventute sua et impletus est quasi flumen sapientia. (Eccli 44 47 46) 312
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Lectio libri M… Proph In illis diebus ait David. Benedictus Dominus Deus Israel qui dedit hodie sedentem in solio meo. Videntibus oculis meis. Territi sunt et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam. Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit in tabernaculum Domini tenuitque cornu altaris. Et nuntiaverunt Salomoni dicentes. Ecce Adonias timens regem Salomonem tenens cornu altaris dicens. Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio. Dixitque Salomon. Si fuerit vir bonus non cadet nec unus quidem capillus eius in terra. Sin autem malum inventum fuerit in eo morte morietur. Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari. Et ingressus adoravit regem Salomonem. Dixitque ei Salomon vade in domum tuam. Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur. Praecepitque Salomoni filio suo dicens. Ecce ego ingredior viam universe terrae. Confortare et esto vir. Et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias ceremonias eius et precepta eius et testimonia et iudicia sicut scriptum est in lege Moysi ut intelligas universa quae facis et quocumque te verteris. Ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui vias meas et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israel. Tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarvie quae fecerit duobus principibus exercitus Israel Abner filio Ner et Amase filio Lether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem in baltheo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius. Facias ergo ei iuxta sapientiam tuam et non deduces caniciem eius pacifice ad inferos. Sed et filiis Berzelai Galaditidis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua. Occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalon fratris tui. Habes quoque apud te Semei filium Iera filii Iemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra. Sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio. Tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es et scies quid facies ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum. Dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David. Dies autem quibus regnavit David super Israel quadraginta anni sunt. In Hebron regnavit septem annis et in Ierusalemtriginta tribus annis. Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum eius nimis. (3Rg 1 3) 312
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Sequentia epis… Lc Si Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere Deum nemo vidit unquam. Quodsi diligimus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est. In hoc intelligimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu Sancto dedit nobis. Et nos vidimus et testificamur quoniam pater misit filium suum Salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit quod Iesus est filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo. Et ipsi cognovimus et credimus caritati quam habet Deus in nobis. Deus charitas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo. In hoc perfecta est caritas Dei in nobis ut fiduciam habeamus in diem iudicii ut sicut ille est et nos simus in hoc mundo. Timor non est in charitate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor penam habet. Qui autem timet non est perfectus in caritate. Nos ergo diligamus Deum quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit quoniam diligo Dominum et fratrem suum oderit mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt Deum quem non videt quomodo potest diligere Et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum. Omnis qui credit quod Iesus Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit genitorem diligit eum qui ex eo natus est. In hoc cognoscimus quoniam diligimus filios Dei cum Deum diligimus et mandata eius servamus. (1J 4 5) 314
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. 315
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Quaere in prim… Lauda Eripe me Domine 315
Mozarabes Mass ordinary F Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur 315
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Quaere in quar… Sacrificium Offerte Domino 315
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Missa Salvatoris nostri et Domini fratres dilectissimi praecepto deservientes vigilanter attendamus ne iustitiam nostram coram hominibus ostendamus nec ieiuni videamur ab eis qui nos possunt demulcere oleo transitoriae laudis. Nunc igitur quia intus est qui coronet si tamen inveniat quem remuneret prout possumus intus in corde nostro sic nos Domino nostro in omni virtute spiritali exhibeamus ut intra nos semper habeatur regnum ipsius. 315
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Alia oratio Christe qui incursionem malorum spirituum superari posse per ieiunium docuisti tu a carne nostra petulantiam libidinis pelle et gulae libitum refrenando compesce ut corpus nostrum tibi per abstinentiam subiiciatur quod per ingluviem mancipatum est illecebris vitiorum. 316
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Post nomina Deus immortalis atque aeterne tu votis offerentium propitiatus occurre ut sacrificii huius litatione sic ieiunii nostri acceptetur praecatio qualiter quiescentibus defunctis donetur beatitudinis plenitudo. 316
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus loquebatur pharisaeis et turbis dicens. Ambulate dum lucem habetis ut tenebre vos non comprehendant. Et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat. Dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis. haec locutus est Iesus et abscondit se ab eis. Cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum ut sermo Esaie impleretur quem dixit. Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est Propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias excecavit oculos eorum et cor ut non videant oculis et non intelligant corde et convertantur et sanem illos. haec dixit Isaias quando vidit gloriam eius et locutus est ad eos de eo. Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum. Sed propter pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eiicerentur. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Iesus autem clamavit et dixit. Qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me. Ego lux in mundum veni et omnis qui credit in me in tenebris non manet. Et siquis audierit verba mea et non custodierit ea ego non iudico eum. Non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum. Qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum. Sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die. Quia ego a me ipso non sum locutus sed qui misit me pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. (J 12) 315
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Ad pacem Christe qui es origo et auctor purae dilectionis pacem tuam quaesumus permisce parsimoniis nostris quo tibi et per ieiunium obsequamur et per dulcedinem copulemur. 316
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum cuius iuvamine fessum corpus reficitur cuius verbo anima fecundatur cuius Daniel ille trium hebdomadarum diebus ieiunans visione est roboratus. Per ieiunium quippe eius faciem videre promeruit cuius in captivitate leges nullo modo violavit. Igitur quia haec et alia non humano merito sed solius aguntur divinae gratiae dono te Deus quaesumus ut sis nobis et illuminatio et salus. Quo te nobis inspirante et intellegere possimus quid agere debeamus et intellecta subsequente nos gratia tua opere impleamus qualiter tibi cum omni militia Angelorum proclamemus atque dicamus. 316
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui et consolatio nobis est in labore et promissor possessionis aeternae. Per eum te igitur flagitamus omnipotens Pater ut eo intercedente sanctificans ieiunia nostra dones nobis vitam aeternam quem pro nobis oblatum suscepisti in hostiam vivam. 317
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Post Pridie Hoc sacrificium ieiunii litatione dicatum quaesumus Deus Pater sanctifica ut ex eo libantibus sit correctio morum sit indulgentia criminum concedatur etiam et caelestis gloriae summa virtutum. 317
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Ad confractionem panis Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione. 317
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Memento Domine quod terra sumus et aspice contritionem nostri spiritus ut qui carnis infirmitate ad terram prosternimur ad caelos castigatione spiritalis ieiunii sublevemur. Et quia ex nostro est ut cadamus ex tuo sit ut surgamus. 317
Mozarabes Mass ordinary F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 317
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Benedictio populi Omnipotens Dominus qui vos per abstinentiam facit esse devotos efficiat caritate mundissimos. Quique cibos ieiunii inspiravit votum habere tribuat apud se mercedem beatitudinis obtinere. Ut sitis spiritu fructificantes qui carnales per ieiunium cupitis extinguere voluntates. 317
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam 317
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Ad accedentes Qui venit ad me non efuriet. 317
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Communio Repletum est gaudium. 317
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Quaere retro i… Post communionem Reple Domine cor nostrum 317
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday In dominico Ra… W Adiutorium nostrum in nomine Domini. 317
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday W Sit nomen Domini benedictum. 317
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday F Pater noster 318
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 318
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Benedictio populi Dominus Iesus Christus qui per legem et prophetas veniens assumpsit formam hominis ipse vos benedicat et sua protectione custodiat. Et qui huius diei festivitatem elegit tribuat vobis suam gratiam ut numquam sitis servi peccati. Corda quoque vestra et corpora ab omni delicti mundet contagione ut participes efficiamini cum Sanctis omnibus in regno aeterno. 318
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Ramis sic bene… Ant Sparsit nos Deus 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Deinde dicat.… Ant Pueri Hebraeorum tollentes ramos olivarum. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Dicitur etiam… Ant Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Quibus peracti… Ant Dum appropinquaret Dominus. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Ant Cum audisset populus. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Ant Veniente Domino 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Ant Ceperunt omnes. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et debent exir… Ant Gloria laus et honor. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Or Domine Iesu Christe qui ante mundi principium cum Patre et Spiritu Sancto regnas et regni tui non erit finis. Qui pro mundi salute in plenitudine temporum veniens sicut per legem et prophetas fueras promissus et veniente te in civitatem Ierusalem ad diem festum turbae multae occurrerunt tibi gaudentes acceperuntque ramos palmarum clamantes Hosanna filio David. Ideo et nos supplici obsecratione deposcimus maiestatem tuam ut qui pro nostra venisti redemptione solvas nos a vinculis peccatorum nostrorum. Amen. Morbos omnes expelle. Amen. Infirmitates cura. Amen. Aerum temperiem presta. Amen. Securitatem temporum cum remissione peccatorum omnibus nobis dona. Hos quoque ramos et flores palmarum quos populus tuus per manus servitutis nostrae accepturus est hodie tua benedictione sanctifica. Ut quicumque ex eis acceperint tua in omnibus repleantur gratia et salutis consaequantur medelam. Et sicut pro huius diei solemnitate laetantur ita eorum habitacula tua benedictione repleas corporaque et animas ab omni contagione mundas efficias atque spiritualium eis tribuas charismata gratiarum. Amen. Ut paschalia festa te auxiliante cum omni alacritate suscipere mereantur. 317
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Quibus finitis… AntV Attollite portas principes vestras et elevamini porte aeternales et introibit Rex gloriae 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Deinde duo can… AntV Quis est iste rex gloriae. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Deinde pontife… AntV Dominus fortis et potens. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Iterum pontife… AntV Attolite portas. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et respondeant… AntV Quis est iste rex gloriae. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et tunc pontif… AntV Dominus potens in praelio. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et iterum sace… AntV Attolite portas. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et respondeant… AntV Quis est iste rex gloriae. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et tunc respon… AntV Dominus virtutum ipse est rex gloriae. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Quo finito ape… Ant Ingrediente Domino. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et sic perveni… Ant Ave rex noster. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday A cantore cum… AntV Fili David Redemptor mundi. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday In tertia resp… R Circumdederunt 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et finita tert… Ev Cum appropinquasset Iesus Ierosolimis (Mt 21) 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Quo finito dic… Or Alme Pater omnipotens rerum omnium creator et Domine cuius super aethera sedis est quem nullus cernit et omnis laudat in excelsis angelica dulci fragore potestas qui ut genus humanum a discrimine mortis erueres et paradisi gaudiis participem faceres unicum filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum ineffabili pietate plenum ad terras mittere es dignatus ut priscae legis sacramenta et prophetica adimpleres vaticinia sedens super pullum asinae Hierusalem civitatem intraret et ab omni populo laudis concentum consona voce hosanna clamantibus audiret. Ob hoc et nos indigni eius in laude cum omni laetitia concinentes te supplices quaesumus te humiles flagitamus ut nos amminiculo dexterae tuae a cunctis malis liberare digneris. 320
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Hic dicatur. Ant Ingrediente Domino. 320
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Cum aliis sequ… Ant Sparsit nos Deus 320
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et subsaequant… Ant Ingrediente Domino in sanctam civitatem sedens super pullum asine festinans pervenire ad passionem ut adimpleret legem et prophetas pueri Hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant intonabile hymnum novum cantantes Hosanna in altissimis Deo. 320
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Secunda. Ant Cum appropinquaret Dominus Ierosolymam misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod est contra vos invenietis pullum asine alligatum super quem nemo hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vobis interrogaverit dicite ei. Opus Domino est. Solventes adduxerunt ad Iesum imposuerunt illi vestimenta et sedit super eum. Alii expandebant vestimenta sua in via alii ramos de arboribus externebant et qui sequebantur clamabant Hosanna benedictus qui venit in nomine Domini benedictum regnum patrisnostri David Hosanna in excelsis miserere nobis fili David. 320
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Tertia. Ant Cum audisset turba quae venerat ad diem festum quia venit Iesus Christus acceperunt ramos palmarum et exierunt obviam ei et clamabant Hosanna benedictus qui venit in nomine Domini. Constituite diem sollemnem in frondosis usque ad cornu altaris. Benedictus qui venit in nomine Domini. 320
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Quarta. Ant Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Hosanna Filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Hosanna filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini. 320
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Erigite vos. Dominus sit semper vobiscum. 321
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Or Alme Pater omnipotens rerum omnium creator et Domine cuius super aethera sedis est quem nullus cernit et omnis laudat in excelsis angelica dulci fragore potestas qui ut genus humanum a discrimine mortis erueres et paradisi gaudiis participem faceres unicum filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum ineffabili pietate plenum ad terras mittere es dignatus ut priscae legis sacramenta et prophetica adimpleres vaticinia sedens super pullum asinae Hierusalem civitatem intraret et ab omni populo laudis concentum consona voce hosanna clamantibus audiret. Ob hoc et nos indigni eius in laude cum omni laetitia concinentes te supplices quaesumus te humiles flagitamus ut nos amminiculo dexterae tuae a cunctis malis liberare digneris. 320
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Qua finita ora… Proph Iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis. Deus autem honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios. Qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis. In oratione dierum exaudietur et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam. Qui honorat patrem iocundabitur in filiis. Qui honorat patrem suum vitam vivet longiorem. Et qui obaudit patri refrigeravit matrem. Qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet his qui se genuerunt in opere et sermone et in omni sapientia. Fili honora patrem tuum ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet. Benedictio patris firmat domos filiorum. Maledictio autem matris eradicat fundamenta. Ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio gloria enim hominis ex honore patris et dedecus filiis pater sine honore. Fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius. Et si defecerit sensu da veniam et ne spernas eum in tua virtute. Elemosyna enim patris non erit in oblivione nam pro peccato matris restituetur tibi bonum. Et iniustitia aedificabitur tibi et in die tribulationis memorabitur tui. Sicut in sereno glacies solventur tua peccata. (Eccli 3) 321
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Lectio Libri D… Proph Locutus est Dominus ad Moysen dicens. Loquere filiis Israel et dices ad eos. Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter oculos vestros conlocate. Docete filios vestros ut illa meditentur. Quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris scribes ea super postes et ianuas domus tuae ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terram quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret quamdiu caelum imminet terrae. Si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in viis eius adherentes ei disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt. Omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit. A deserto et Libano a flumine magno Eufrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri nullus stabit contra vos. Terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis. En propono hodie in conspectu vestro benedictionem et maledictionem. Benedictionem si obedieritis mandatis Domini Dei vestri quia ego hodie precipio vobis. Maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendi vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis. Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizin maledictionem super montem Hebal qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terram Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul. Vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam. Videte ergo ut impleatis cerimonias atque iuditia quae ego hodie ponam in conspectu vestro ut benedicat vobis Dominus Deus vester. (Dt 2) 321
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. 322
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Psallendo Venite venite filii audite me timores Domini docebo vos. 322
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers PsallendoV Benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo. 322
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers PsallendoV In Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur. 322