Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Repletum est gaudium |
261 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Post communionem |
Reple Domine cor nostrum |
261 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta.… |
Proph |
Civitatem fortium ascendet sapiens et destruet robur fiducia eius. Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. Superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam. Desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari. Tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuit et non cessabit. Hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere. Testis mendax peribit vir obediens loquetur victoriam. Vir impius procaciter affirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam. Non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum. Aequus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuat. (Prv 20) |
261 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Principium lib… |
Proph |
Post mortem Iosue consuluerunt filii Israel Dominum dicentes. Quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli Dixitque Dominus. Iudas ascendet. Ecce tradidi terram in manu eius. Et ait Iudas Simeoni fratri suo. Ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum et ego pergam tecum in sorte tua. Et abiit cum eo Simeon. Ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezech decem millia virorum. Inveneruntque Adonibezech et in Bezech et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et Ferezeum. Fugit autem Adonibezech quem persecuti comprehenderunt cesis summitatibus manuum eius ac pedum. Dixitque Adonibezech septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias. Sicut feci ita reddidit mihi Dominus. Adduxeruntque eum in Ierusalem et ibi mortuus est. Oppugnantes ergo filii Iuda Ierusalem coeperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem. Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem in campestribus. Pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Chariatharbe et percussit Sesai et Haiman et Tholmai atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Cariatsepher id est civitas litterarum. Dixitque Caleph. Qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem. Cumque coepisset eam Othoniel filius Cene frater Caleph minor dedit ei Axam filiam suam coniugem. Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens in asino dicit ei Caleph. Quid habes At illa respondit. Da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et irriguam aquis. Dedit ergo Caleph irriguum superius et irriguum inferius. Filii autem Cinei cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arach et habitaverunt cum eo. Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephat et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis Orma id est anathema. Coepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Adascalonem atque Accaron cum terminis suis. Fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec poterat delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant. Dederuntque Caleph Hebron sicut dixerat Moyses. Qui delevit ex ea tres filios Enach. Iebuseum autem habitatorem Ierusalemnon deleverunt filii Beniamin. Habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Ierusalemusque in praesentem diem. Domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis. Nam cum obsiderent urbemquaeprius Luza vocabatur viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum. Ostende nobis introitum civitatis et faciemus in te misericordiam. Qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii. Hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt. Qui dimissus abiit in terram Ethim et aedificavit ibi civitatem. Vocavitque eam Luzamquaeappellatur usque in praesentem diem. (Jdc 1) |
261 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
263 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Tr |
Peccavi quid factam o custos hominum quare me posuisti contrarium tibi et factus sum mihimetipsi gravis. |
263 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quesieris non subsistam. |
263 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Parce ergo mihi nihil enim sunt dies mei |
263 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
263 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
265 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Confitebor Domino nimis in ore meo in medio multorum laudabo eum |
265 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur |
265 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Eratis sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Similiter et mulieres subdite sint viris suis. Ut siqui non credunt in verbo per mulierum conversationem sine verbo lucrificentur. Considerantes in timore castam vestram conversationem quarum si non extrinsaecus capillorum implicatio et circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus sed qui absconditus corde est homo in incorruptibilitate quiete et modesti spiritus qui est in conspectu Dei locuplex. Sic enim aliquando et sancte mulieres sperantes in Deo ornabant se subiecte viris suis. Sicut Sara obediebat Abrahae Dominum eum vocans. Cuius estote filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem. Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impartientes honorem tamquam coheredibus gratiae vitae ut non impediantur orationes vestre. In fine autem omnes unanimes compatientes. Fraternitatis amatores misericordes humiles. Non reddentes malum pro malo nec maledictum pro maledicto sed contrario benedicentes. Quia in hoc vocati estis ut benedictionis hereditatem possideatis. (Pet 1) |
263 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus loquebatur discipulis suis et turbis dicens caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo. Sicut misit me vivens pater et ego vivo propter patrem. Et qui manducat me et ipse vivet propter me. Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt. Qui manducat hunc panem vivet in aeternum. haec dixit in synagoga docens in Capharnaum. Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt. Durus est hic sermo quis potest audire eum Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis. Hoc vos scandalizat Si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius spiritus est qui vivificat caro autem non prodest quicquam. Verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et qui traditurus esset eum et dicebat. Propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et etiam non cum illo ambulabant. Dixit ergo Iesus ad duodecim. Nunquid et vos vultis abire Respondit ergo Simon Petrus. Domine ad quem ibimus Verba vitae aeterne habes. Et nos credimus et cognovimus quia tu es Christus filius Dei. (J 6) |
264 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in feri… |
Sacrificium |
Offerte Domino |
265 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Si gustatis dilectissimi fratres quam suavis est Dominus quamque in omittendis iniquitatibus sit piissimus ad eum ex fide accedite et votum vestri ante altare suum persolventes exposcite ut deleat delicta nostra et conferat gratiam suam qualiter et abstinentiae vestrae votum accumulet et desideria nostrae petitionis clementer iubeat acceptare. |
265 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Memento Domine miserationum tuarum quas contritis semper mentibus clementer impendis ut tui nos auxilii gratia prosequente tale tibi spiritalis continentiae ieiunium persolvamus in quo non inveniantur nostrae voluntates a tua voluntate dissimiles. |
265 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Deus cuius nomen magnum est atque mirabile tu et nomina offerentium in libro vitae ascribe et defunctorum animas aeternae quietis amaenitatibus refove quo abstinentiae nostrae suscipiens precem omnibus in commune a te concedatur donum indulgentiae sempiternae. |
265 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus qui ieiunantium humilitate placaris et humiliantium se tibi precibus libenter inflecteris exaudi quaesumus preces nostras et diversorum turbinum quibus quatimur tempestate discussa pacem nobis tuae serenitatis infunde ut quam peccatorum nostrorum nimietate perdidimus tuae pietatis indulgentiam consequamur. |
265 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus qui paras adinventiones tuas sapienter et disponis omnia suaviter. Qui ascendisti super occasum Dominus nomen est tibi. Tu es panis vivus et verus qui descendisti de caelo ut dares escam esurientibus immo ut ipse esses esca viventium qui es nobis in pane quo corda firmantur ut in virtute panis huius per hos dicatos Nomini tuo dies sine impedimento carnis et sanguinis ieiunare valeamus te ipsum panem habentes. Qui pauperes tuos caelestibus saturas panibus qui Moysi et Eliae per quadragenos dies ieiunia inchoantibus quadragenum numerum dedicasti. Deinde etiam ipse ieiunans eundem numerum nobis dierum ieiunii sollemnitate signasti ut quod ipse in nostri corporis infirmitate pro nobis iugiter in quadraginta diebus et noctibus explesti nos vel minutatim eundem numerum dierum adimplentes calculi distributa observantia vespertinis semper orationibus terminemus. Te nos adiuvante et salvante cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. |
266 (256r) |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere in altissimis gloriosus cuius melior est misericordia super vitam qui dives es in misericordia. Ille etenim ieiunis visceribus spiritalis alimoniae epulum donat et animabus vitio abstinentibus gratiae caelestis dona subministrat. |
266 (256r) |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Sanctifica Domine quod per manus nostras tibi cum abstinentiae contritione litamus ut benedictionis tuae foveamur ex donis qui Maiestati tuae cum ieiunii contritione offerimus hoc sacrificium laudis. |
266 (256r) |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad confractionem panis |
Fiat misercordia tua Domine super nos sicut speravimus in te |
266 (256r) |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster. |
Ad orationem dominicam |
Deus qui nos spe repromissae beatitudinis foves et panem illum caelorum e sedibus porrectum nostrae abstinentiae ariditati impertis atque concedis tu pius nobis in praesenti ieiunii aerumna consolationem attribue et orantibus atque clamantibus ad te verba doctrinae tuae patulae pietatis accomoda aurem. |
266 (256r) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
267 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Iesus Salvator ac Dominus noster emundet vos per abstinentiae puritatem ab omni delicti contagione. Quique est vestrarum redemptio animarum sit remuneratio vestrorum ieiuniorum. Ut ab eo donetur vobis aeterna gloria a quo vos sanctificari vultis per abstinentiam. |
267 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus |
267 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Hic dicat chor… |
Ad accedentes |
Qui venit ad me non esuriet qui credit in me non sitiet umquam |
267 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Repletum est cor nostrum |
267 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere retro i… |
Post communionem |
Reple Domine cor nostrum |
267 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sexta feria. E… |
Proph |
Non zeles mulierem sinus tui ne ostendat super te maliciam doctrine nequam. Non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris. Ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueis eius. Averte faciem tuam a muliere composita et non circum inspicias speciem alienam. Propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via computatur. Speciem mulieris aliene multi admirati reprobi facti sunt colloquium enim illius quasi ignis exardescit. Cum aliena muliere non sedeas omnino nec adcubes cum ea super cubitum. Et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labores in perditionem. Non te praetereat narratio seniorum ipsi enim didicerunt a patribus suis quoniam ab ipsis disces doctrine intellectum. |
267 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio libri I… |
Proph |
Abiit Samson in Gazam. Et vidit ibi meretricem mulierem ingressusque est ad eam. Quod cum audissent Philistiim et percrebuisset apud eos intrasse Samson urbem circumdederunt eum et positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio praestolantes ut facto mane exeuntem occiderent. Dormivit autem Samson usque ad noctis medium. Et inde consurgens apprehendit ambas porte fores cum postibus suis et sera. Impositisque humeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron. Post haec amabat mulierem quae habitabat in valle Sorech et vocabatur Dalida. Veneruntque ad eam principes Philistinorum atque dixerunt. Decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum affligere. Quod si feceris dabimus tibi mercedem singuli mille centum argenteos. Locuta est ergo Dalida ad Samson. Dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas. Cui respondit Samson. Si septem nervis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri homines. Attuleruntque ad eam Satrape Philistinorum septem funes ut dixerat. Quibus vinxit eum latentibus apud se insidiis in cubiculo finem rei expectantibus. Clamavitque ad eum Philistiim super te Samson. Qui rupit vincula quomodo si erumpat quis filum de stuppa et tortum putamine cum odore ignis acceperit. Et non est cognitum in quo esset fortitudo eius. Dixitque ad eum Dalida. Ecce inlusisti mihi et falsum locutus es. Statim nunc indica mihi quo ligari debeas. Cui ille respondit. Si ligatus fuero novis funibus qui nunquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis. Quibus rursum Dalida vinxit eum et clamavit. Philistiim super te Samson in cubiculo insidiis praeparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum. Dixitque Dalida rursum ad eum. Usquequo decipis me et falsum loqueris Ostende de quo vinciri debeas. Si inquit septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circum ligatum terrae fixeris infirmus ero. Quod cum fecisset Dalida dixit ad eum. Philistiim super te Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio. Dixitque ad eum Dalida. Quomodo dicis quod amas me cum animus tuus non sit mecum Per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo. Cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter adhaereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et ad mortem usque lassata est. Tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam. Ferrum nunquam ascendit super caput meum quia Nazareus idest consecratus sum de utero matris meae. Si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines. Videns illa quod confessus ei esset omnem animam suam misit ad principes Philistinorum atque mandavit. Ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia quam promiserant. At illa dormire fecit eum super genua sua et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius et coepit abigere eum et a se repellere. Statim enim ab eo fortitudo discessit. Dixitque. Philistiim super te Samson. Qui de somno consurgens dixit in animo suo. Egrediar sicut antea feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo. Quem cum apprehendissent Philistiim statim eruerunt oculos eius et adduxerunt eum in Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt Iamque capilli eius renasci ceperant et principes Philistinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon Deo suo et epularentur dicentes. Tradidit Dominus inimicum nostrum Samson in manus nostras. Quod etiam populus videns laudabant Deum suum eademque dicebant. Tradidit Deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos. Laetantesque per convivia sumptis iam epulis praeceperunt ut vocarent Samson ut ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos. Feceruntque eum stare inter duas columnas. Qui dixit puero dimitte me ut tangam columnas quibus omnis imminet domus ut recliner super eas et paululum requiescam. Domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philistinorum ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectabant ludentem Samson. At ille invocato Domino ait. Domine Deus memento mei et redde mihi nunc pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis. Et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam. Et apprehendens ambas columnas quibus imminebat domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens ait. Moriatur anima mea cum Philistiim. Concussisque fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinemquaeibi erat. Multoque plures interfecit moriens quam antea vivus occiderat. Descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt in terra sua in Asthaol in sepulchro patris sui Manue. Iudicavitque Israel viginti annis. (Jdc 17) |
268 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
270 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Tr |
Audite obsecro offies et videte dolorem meum quia iratus est super me Deus propter multitudinem iniquitatis meae |
270 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Complevit furorem suum in me et effudit iram indignationis suae et oppressit me amaritudine |
270 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Sed et cum clamavero ad eum exclusit orationem meam. |
270 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam. Humiliamini igitur sub potenti Dei manu ut vos exaltet in tempore visitationis suae omnem solicitudinem vestram proiicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote. Vigilate quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret cui resistite fortes in fide nihil verentes. Scientes eandem passionem ei qui in mundo est vestre fraternitati fieri. Deus autem omnis gratiae qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passus ipse perficiet. Confirmabit solidabit ipsi imperium in saecula saeculorum. (Pet 5) |
270 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio sancti… |
Ev |
Dominus noster Iesus Christus venit in templum et omnis populus venit ad eum. Et sedens docebat eos. Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio et dixerunt ei. Magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio. In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis Haec autem dicebant tentantes eum ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. Cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis. Qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat. Et iterum se inclinans scribebat in terra. Audientes autem unus post unum exibant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans. Erigens autem se Iesus dixit ei. Mulier ubi sunt qui te accusabant Nemo te condemnavit quae dixit. Nemo Domine. Dixit autem Iesus. Nec ego te condemnabo. Vade et amplius iam noli peccare. |
271 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
271 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Confitebor Domino nimis in ore meo in medio multorum laudabo eum. |
271 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur |
271 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in quar… |
Sacrificium |
Offerte Domino mundum |
271 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Unguentes oleo misericordiae caput cordis interni fratres carissimi et mentis faciem spiritalis aquae nitore mundantes acceptabile Deo sacrificium praecepti evangelici memores offeramus. Ut non vultu sed corde contrito non hominibus appareamus ieiunantes sed Domino nec hypocritarum more facies nostras tristis squalor exterminet sed contribulato corde exsultatio pura laetificet ut intrinsecus humiles et extrinsecus hilares ieiunium quale ipse Dominus praecepit impleamus. |
271 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Omnipotens sempiterne Deus qui nos humilitatis formam exemplis Unigeniti tui docuisti ut quod ille ieiuniorum continuatione complevit nos per dierum partes et intervalla virium imitemur da quaesumus nostrae fragilitati firmitatem da infirmis conatibus effectum ut exclusis delectationum carnalium suadellis placabile tibi contriti cordis holocaustum in odorem suavitatis valeamus offerre. |
272 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Deus qui sanare omnibus modis peccata populi tui cupiens observantiam ieiuniorum sanitatem ieiunantium esse dixisti da ut ieiunium nostrum sit et salvatio animarum et humiliatio corporum veniamque obtineat omnium delictorum. Atque ita exomologesis haec populo tuo prosit ut pro universae Ecclesiae membris et pro totius mundi corpore tibi supplicantes exaudiamur ut dum pro omnibus preces effundimus salutem viventium et requiem defunctorum impetrare facilius mereamur. |
272 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Da nobis quaesumus omnipotens Deus ieiuniorum magnifica sacramenta et dignis semper tractare mysteriis et puris pacifisque praecordiis celebrare. |
272 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum qui est via veritas et vita principium verbum sapientia plenitudo innocentia caritas et lux ex assumpto deiectus in proprio gloriosus exemplum patientiae conditor creaturae esuriens non fame umbratili sed humana necessitate ieiunii ubi certa ad desiderium panis ambitione tentantem substantia Deitatis invenit et cum nihil falsum finctumve perpatuit fallenti facta est veritas ipsa confussio. Ipse esurientium cibus esuriit ipse inanes animas satiabit in sua aeternitate perennis et pro nostra immortalitate mortalis. Quem collaudant omnes angeli ita dicentes. |
272 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui nobis praecepta salutaris abstinentiae dedit per quem adiuncta oratione et incursus daemonum pelleremus et mundati a vitiis in sanctitate et iustitia serviremus. |
273 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Descendat Domine de sedibus tuis benedictio tua qua et nostri ieiunii oblatio sanctificetur et te haec libamina benedicente a nobis sanctificata sumantur. |
273 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad confractionem panis |
Fiat misercordia tua super nos sicut speravimus in te |
273 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster. |
Ad orationem dominicam |
Exaudi Domine vocem precis nostrae et huius ieiunii litationem propitiatus acceptare dignare quo semper te propitium habeamus cum te Patrem piissimum invocaverimus ita dicentes. |
273 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
273 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Omnipotentis Domini vos gratia protegat famemque vestram spiritali cibo reficiat et cum sanctis omnibus coheredes efficere iubeat. Sitim quoque vestram iustitiae fluminibus irriget atque novum dulcedinis suae animis vestris infundat saporem. Ut tam carne contriti quam spiritu sanctificati ab eo mereamini caelesti dono repleri. |
273 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
273 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Qui venit ad me |
273 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Repletum est gaudium nostrum |
273 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere retro i… |
Post communionem |
Reple Domine cor nostrum |
273 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
In quarta domi… |
Proph |
Si habes benefac et Deo bonas oblationes offer. Memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum iam demonstratum est tibi. Testamentum enim huius mundi mortem operatur. Ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas extendens da pauperi. Non defrauderis in die bona et particula boni doni non te pretereat. Nonne aliis relinques dolores et labores tuos. In divisione sortis da et accipe et iustifica animam tuam ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum. Omnis caro sicut fenum veterascit et sicut folium fructificans in arbore viridi. Alia generat et alia decidit. Sic generatio carnis et sanguinis. Alia finitur et alia nascitur. Omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibi cum ipso. Et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud iustificabitur. |
274 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio libri S… |
Proph |
Fuit vir unus de Ramathaim Sophim de monte Effraim et nomen eius Helcana filius Ieroboam filii Heliu filii Thau filii Suph Eufratheus et habuit duas uxores. Nomen uni Anna et nomen secunde Fenenna. Fueruntque Fenenne filii Anne autem non erant liberi. Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant ibi autem duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini. Venit ergo dies ut immolaret Helcana. Deditque Fenenne uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes. Anne autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam eius. Affligebat quoque eam emula eius et vehementer angebat. In tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius. Sicque faciebat per singulos annos. Cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non capiebat cibum. Dixit ergo ei Helcana vir suus. Anna cur fles et quare non comedis et quamobrem affligitur cor tuum Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii Surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini. Cum esset amaro animo oravit Domino flens largiter et votum vovit dicens. Domine exercituum si respiciens videris afflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancille tuae dederisque serve tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius. Factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino et Heli observaret os eius. Porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur. Estimavit igitur eam Heli temulentam dixitque ei. Usquequo ebria eris Digere paulisper vinum quo mades. Respondens Anna nequaqua Domine mi inquit nam mulier infelix ego sum. Vinum et omne quod inebriari potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne putes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et meroris mei locuta sum usque in praesens. Tunc Heli ait ei. Vade in pace Dominus Deus Israel det tibi petitionem quam rogasti eum. Et illa dixit. Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati. Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino. Reversique sunt et venerunt in domum suam in Ramatha. Cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus. Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel eo quod a Domino postulasset eum. (1Sam) |
274 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
275 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Tu es patientia mea Domine spes mea a iuventute mea |
275 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Deus quis similis tibi quia ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus consolatus es me |
275 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Qui custodiebant animam meam consiliati sunt in unum dicentes persequimini et comprehendite eum quia non est qui liberet eum. Deus meus ne elonges a me. |
275 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Quia firmamentum meum et refugium meum es tu Deus meus eripe me de manu contra legem agentis et iniqui quia tu es patientia mea. |
276 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Hic dicat pres… |
Tr |
Vide Domine humilitatem meam quia erectus est inimicus. Miserere Pater iuste et omnibus indulgentiam dona. |
276 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
A Patre missus veni perditos requirere et hoste captivatos sanguine redimere plebs dira abiecit me |
276 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Praedictus a prophetis natus sum ex virgine assumpsi formam servi dispersos colligere venantes coeperunt me. |
276 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Mihi pro bonis mala reddita sunt plurima adversum me dederunt iniqua consilia venditum pecunia |
276 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Spineam coronam posuerunt capiti sputis sordidato inluserunt impii afflictum crudeliter |
276 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Cum noxiis latronibus suspensum patibulo amaro cibo pastum et acerbo poculo traditum supplicio |
276 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Quos veni liberare hi accusaverunt me flagellis verberatum cruci affixerunt me lancea percusserunt me |
276 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Qui impio latroni dimisisti scelera tu solve vincula nostra et relaxa crimina salva nos cruce tua. |
276 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Traditus sum sepulchro confregi portas inferi eieci vinculatos et reduxi ad superos ostendi in victima |
276 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Dimitte illis noxia pater clementissime cuncta dele peccata et relaxa crimina ignorantium quid faciant. |
276 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere retro i… |
Post precem |
Exaudi orationem nostram Domine |
276 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
276 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Principium epi… |
Lc |
Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobiscum adepti sunt fidem iniustitia Dei nostri et Salvatoris Iesu Christi gratia vobis et pax adimpleatur in regeneratione Dei et Christi Iesu Domini nostri. Sicut omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem pertinent donata sunt per cognitionem eius qui vocavit nos in propria gloria et virtute. Per quem maxima et preciosa vobis promissa donavit ut per haec efficiamini divine consortes nature fugientes eiusque in mundo est concupiscentiae corruptionem. Sed et vos solicitudinem omnem subinferentes. Ministrate in fide vestra virtutem. In virtute vero scientiam. In scientia autem continentiam. In continentia autem patientiam. In patientia vero pietatem. In pietate autem amorem fraternitatis. In amore vero fraternitatis caritatem. haec enim cum vobis presto sint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi agnitione. Cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu tentans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. Quapropter fratres mei magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facienes non peccabitis aliquando. Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Dei nostri et Salvatoris Iesu Christi. (2Pt) |
276 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Proximus erat dies festus Iudaeorum Scenophegia. Dixerunt autem ad Iesum fratres eius. Transi hinc et vade in Iudeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis. Nemo enim in occulto quid facit et querit ipse in palam esse. Si haec facis manifesta te ipsum mundo. Neque enim fratres credebant in eum. Dixit ergo eis Iesus. Tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper adest paratum. Non potest mundus odisse vos. Me autem odit quia ergo testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt. Vos ascendite ad diem festum hunc. Ego non ascendam ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto. Iudei autem quaerebant eum in die festo et dicebant. Ubi est ille. Et murmur magnum de eo erat in turba. Quidam enim dicebant quia bonus est. Alii autem dicebant non sed seducit turbas. Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum. Iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat. Et mirabantur Iudaei dicentes Quomodo hic litteras scit cum non didicerit Respondit eis Iesus et dixit. Mea doctrina non est mea sed eius qui misit me. Si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar Qui a semetipso loquitur gloriam propriam quaerit. Qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et in iustitia in illo non est. Nonne Moyses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem Quid me quaeritis interficere Respondit turba et dixit. Demonium habes quis te quaerit interficere Respondit Iesus et dixit eis. Unum opus feci et omnes miramini. Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem non quia ex Moyse est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem. Si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur Lex Moysi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato Nolite iudicare secundum faciem sed rectum iudicium iudicate. |
277 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
278 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Gaudebunt labia mea dum cantavero tibi et anima mea quam redemisti. |
278 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Sed et lingua mea annunciabit iusticiam tuam tota die laudem tuam |
278 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Dum confusi et reveriti fuerint omnes qui querunt animam meam |
278 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur |
278 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non despicit |
278 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Benefac Domine in bona voluntate tua Sion ut aedificentur muri Ierusalem |
278 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Exspectantes beatam illam spem passionis ac resurrectionis Filii Dei fratres carissimi et manifestationem gloriae beati et Salvatoris Domini nostri Iesu Christi resumite virium fortitudinem et non quasi futuro terreamini de labore qui ad Paschalis Dominicae cupitis anhelando pervenire celebritatem. Sacratae etenim Quadragesimae tempore mediante arripite de futuro labore fiduciam qui praeteriti ieiunii iam transegisti aerumnam. Dabit Iesus lassis fortitudinem qui pro nobis dignatus est infirmare. Tribuet perfectionem futuri qui initio donavit praeteriti. Aderit in auxilio filiis qui suae nos cupit praestolari gratiam passionis. |
278 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus conditor et reparator vitae humanae repara in nobis quod lassatur ex nobis nec tamen reparari potest a nobis. Da igitur ut qui ad horum medietatem dierum te annuente pervenimus ad Paschalis gaudii dies te propitiante celebrius accedamus. Reficiamur quaesumus bone Deus pane lacrimarum in hac ieiunii via ut deponentes veteris hominis indumenta expiati mereamur sacrosanctum pervenire ad Pascha. Crea in nobis desiderium visionis tuae quo excellente in cordibus nostris et praesentibus non terreamur laboribus et beatae spei praemia avidius praestolemur. |
279 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Ecce Iesu his diebus salutaris abstinentiae mediatis deferimus tibi hoc sacrificium nostrae redemptionis. Ob hoc te poscimus ut per huius sacrificii oblationem gratissimam et vivis donorum tribuantur spiritalium incrementa et defunctis fidelibus requies concedatur aeterna. |
279 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Christe cuius doctrina in templo mediante die festo admirabilis visa est fac nos in doctrinis tuis iugi meditatione manere atque ea semper ex ipsis memoriae nostrae commendabilia esse quae et ad amorem nos fraternum absque ullius simultatis vitio pertrahant et in tui dilectionis desiderio ardentiori succedant. |
279 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus unigenitus Filius tuus Dominus noster qui passione crucis suae allevat pondus iniquitatis nostrae et dat finem piaculis per oblationem sacrificii singularis ut de talibus spei robore solidati cum magna fiducia ea quae non reprobet salubriter impetremus et ea quae diligit gratissime deferamus. Ponamus interim in illo spem nostram confidentes de misericordia sua. Ipse enim qui hos ieiuniorum dies fecit nos pietatis suae beneficiis mediare faciet ad calicem passionis suae et nunc immaculatos accedere et ad sanctum Pascha ablutis delictorum sordibus pervenire. |
280 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Ille quippe diei festi tempore mediante ascendit in templum docere cuius doctrinam admirabantur turbae occultam divinitatis in eo nescientes virtutem. Quomodo enim sic loqueretur litterarum elementa nesciens admirabantur videntes hominem et Deum omnimode nescientes. Ecce omnes admirabantur nec tamen omnes convertebantur. Omnibus quidem erat in verbis Domini admiratio sed non omnibus in factis eius credulitatis inerat plenitudo. Unde quia ignoraverunt ignorati sunt et quia Deum in carne positum videntes non cognoverunt ignorantiae suae obcaecati malitia in suis tenebris remanserunt. Nos igitur quamlibet eundem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum corporalibus oculis non viderimus in carne veraciter tamen scimus credimus et fatemur eum tecum et cum Spiritu Sancto unum Deum in Trinitate assumptamque carnem nostrae mortalitatis pro pignore salutis nostrae futurae deportasse in caelos. Ob hoc te quaesumus sancte et piissime Deus ut haec nos confessio perducat ad gloriam haec credulitas eruat a morte secunda haec spes et in his aerumnis lugentibus consolationem exhibeat et in aeternum gaudia conferat sempiterna. Ut cum post vitae huius excursum pervenerimus ad supernae vocationis bravium destinatum et viderimus pignus carnis nostrae glorificatum esse in Deo glorificentur corpora nostra a capite sicut glorificatorum caput nostrum viderimus in gloria divinitatis suae sicque et nos qui sumus membra capitis nostri Iesu Christo Domino nostro pro acceptis muneribus gratiae suae hymnum concelebremus redemptionis nostrae proclamantes atque dicentes. |
279 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Iesu Dei Filius qui noster factus es advocatus qui sine tempore natus a Patre in tempore processisti ex Virgine accipe hoc sacrificium quod tibi offerimus praesentis Quadragesimae tempore mediante. Ut a te sanctificentur oblata a te nostra expientur delicta a te quoque donetur omnibus aeternae promissionis felicitas exoptata. |
281 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad confractionem panis |
Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione. |
281 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster. |
Ad orationem dominicam |
Christe qui es omnium creaturarum conditor et redemptor repara quae sunt in nobis lassa virtutis tuae potentia ut qui te duce retroactae abstinentiae dies peregimus futura quae supersunt ieiuniorum obsequia te adiuvante celerius impleamus. Quo te et in bonorum principiis laus a nobis debita subsequatur et in mediis vel ultimis obsequelis honorificentiae tibi gratiae deferantur. Accipe igitur quaesumus huius ieiunii tempore mediante prolatam a nobis hanc praeceptionis tuae orationem tribuens nobis per illam et praesentibus non deiici in aerumnis et futuris relevari de gaudiis. |
281 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dei Filius qui mediante die festo admirabilis visus est docens in templo ipse vos emundet ab omni contagione peccaminum. Det vobis in his mediatis ieiuniorum obsequiis obtinere quae poscitis ut cum fructu bonorum operum ad sacrosanctum Pascha pervenire possitis. Cuius presidio retroactorum dierum transegistis ieiunia eius quoque opitulatione quae restant parsimoniae perficiatis obsequia. |
281 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus |
281 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Amen dico vobis si manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem habebitis vitam in vobis. Qui venit ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet unquam. |
281 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentesV |
Ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed babebit lumen vitae |
282 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Repletum est gaudium nostrum et lingua nostra in exultatione |
282 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in pri… |
Post communionem |
Reple Domine cor nostrum |
282 |