Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Quarta feria.… Proph Lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis. Doctrina bona dabit gratiam in itinere contentorum vorago. Astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam. Nuntius impii cadit in malum legatus fidelis sanitas. Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. Desiderium si compleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala. Qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficitur similis. Peccatores sequentur malum et iustis retribuentur bona. (Pvr 13) 282
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 284
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Tr Vide Domine et considera quoniam factus sum vilis vide afflictionem meam quia erectus est inimicus 284
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers TrV Aperuerunt super me inimici ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam sibilaverunt et fremuerunt dixerunt devoremus eum 284
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers TrV Ipse autem gemens et conversus retrorsum 284
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 284
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 286
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Lauda Gaudebunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti 286
Mozarabes Mass ordinary F Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur 286
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Sacrificium Offerte Domino 286
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Missa Omnis conventus dominicae plebis et coadunatio christianae religionis effundite coram Domino corda vestra pandite proba solvite vota. Nam ille acceptabit huius ieiunii votum qui inspicit petitionis vestrae affectum. Tantum est ut ita humiliemini sub manu Dei potentis qualiter vos exaltet in hoc tempore tribulationis. 286
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Alia oratio Iesu Filius Dei qui contriti cordis sacrificio placaris nostris quaesumus parce offensis. Da nobis et abstinendi devotionem et abstinentiae promereri virtutem. Quo et voluntate habeamur idonei et corporali robore inveniamur condigni. 286
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Lectio libri S… Proph Dixit Samuel ad universum populum Israel. Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos regem. Et nunc rex gradietur ante vos ego autem senui et canui. Porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad diem hanc. Ecce praesto sum. Loquimini de me coram Domino et coram Christo eius. Utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calunniatus sum si oppressi aliquem. Si de manu cuiusque munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis. Et dixerunt Non es calunniatus nos neque oppressisti neque de manu alicuius quippiam tulisti dixitque ad eos. Testis est Dominus adversum vos et testis Christus eius in hac die quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt. Testis. Et ait Samuel ad populum. Dominus qui fecit Moysem et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti. Nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris. Quorum ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc. Qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisare magistri militiae Asor et in manu Philistinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos. Postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt. Peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astaroth. Nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi. Et misit Dominus Ierobaal et Badam et Barach et Iephte et Samuel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter. Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi. Nequaquam sed rex imperabit nobis. Cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. Nunc ergo presto est rex vester quem elegistis et petistis ecce Dominus dedit vobis regem. Si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis vos et rex vester qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum. Si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis os Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros. Sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro. Numquid non messis tritici est. Hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quod grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem. Et clamavit Samuel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa. Et timuit omnis populus Dominum nimis et Samuelem. Dixitque universus populus ad Samuelem. Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur. Addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem. Dixit autem Samuel ad populum. Nolite timere vos fecistis universum malum hoc. Verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servire Domino in omni corde vestro et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vosquaevana sunt et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum. Absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam. Igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro. (1Sam 7) 282
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Sequentia epis… Lc Novit Dominus pios de tentationibus eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare. Magis autem eos qui post carnem in concupiscentiam immundiciae ambulant damnationemque contemnunt. Audaces. Sibi placentes. Maiestatem non metuunt. Blasphemantes. Ubi angeli fortitudini et virtute cum sint maiores non portant adversum se a Domino execrabile iudicium. Hi vero velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt. Percipientes mercedem iniustitiae estimantes voluptates diurnas delicias. Quo inquinati et commaculati deliciis affluentes et in conviviis suis luxuriantes vobiscum. Oculos habentes plenos adulteriis et indesinenter delictis inlicientes animas instabiles. Cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii dereliquerunt rectam viam erraverunt secuti viam Balaam filii Beor qui mercedem iniustitiae dilexit. Increpationem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens perhibuit prophetie insipientiam. Hi sunt fontes sine aqua et nebule turbinibus exagitate quibus caligo tenebrarum reservatur. Superbia autem vanitatis loquentes inliciunt in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugerunt qui in errore conversantur. Libertatem aliis promittentes cum ipsi sint servi peccati. A quo enim quis superatus est huius et servus est. Si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi et rursus impliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti a tradito sibi sancto mandato. Contigit enim illis res veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro ceni. Hanc ecce vobis charissimi saecundam scribo epistolam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem ut memores sitis eorum quae praedixi verborum sanctorum prophetarum et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et Salvatoris nostri. 284
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Post nomina Offerentium tibi Deus Pater vota sanctificans sic ieiunantium precibus adesto propitius ut defunctis fidelibus aeternae concedatur beatitudinis locus. 286
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Ad pacem Pace tua Domine poscimus muniantur intima pectoris nostri quae et ieiunantibus fiat in permixtione sanctificationis et non ieiunantibus maneat in expiatione facinoris. 287
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Post Sanctus Vere admirabilis et sanctus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui nobis instituit nostrum coram hominibus non ostendere ieiunium ne labentis vitae transitoria laude bona male uteremur. Nec iam esset his retributio futura quos hic subsecuta fuisset merces vanitatis admissa. Ob hoc perlargissime te Deus Pater exposcimus ut te propitiante et ieiunium nostrum habeatur a vanitate disiunctum et merces nobis non hic ore hominum sed post in concilio perlargiatur sanctorum. 287
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Post Pridie Ante te Domine effundentes desiderium cordis nostri praecamur ut ita haec quae offerimus benedicas qualiter ex his potantes et repulsa inedia convalescat et concessa speciali virtute caelesti desiderio inardescant. 287
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Require retro… Ad confractionem panis Tu Domine da escam 287
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Domine Iesu Christe cuius in fame pascimur verbo cuius in siti recreamur alloquio. Tu et ieiunium nostrum sanctifica tuae gratiae incremento et vocem nostram exaudi e summo caelo qua te iubente dicimus e terris. 288
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Ev Ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae. Dixerunt ergo pharisei. Tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum. Respondit Iesus et dixit eis. Et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado. Vos autem nescitis unde venio aut quo vado. Vos autem secundum carnem iudicatis ego non iudico quaemquam et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater. Et in lege vestra scriptum est quod duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater. Dicebant ergo ei. Ubi est Pater tuus Respondit Iesus. Neque me scitis neque Patrem meum. Si me sciretis forsitan et patrem meum sciretis. Haec verba locutus est in Gazophilatio docens in templo. Et nemo apprehendit eum quia necdum venerat hora eius. Dixit ergo eis iterum Iesus. Ego vado et quaeritis me et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado vos non potestis venire. Dicebant ergo Iudaei Numquid interficiet semetipsum Quia dicit quo ego vado vos non potestis venire. Et dicebat illis. Vos de deorsum estis ego de superius sum. Vos de hoc mundo estis ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris. Si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro. Dicebant ergo ei Tu quis es Dixit eis Iesus. Principium qui et loquor vobis. Multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat Deum. Dixit ergo eis Iesus. Cum exsaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me factum est nihil. Sed sicut docuit mihi pater haec loquor. Et qui misit me mecum est et non relinquet me solum quia et ego quae placita sunt ei facio semper. Haec illo loquente multi crediderunt in eum. (Jn 8) 285
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Cui per ieiunium spiritales effecti liberius copulamur Angelisque suis coniungimur. Per ieiunium enim et orationem sacramenta mysteriorum caelestium revelantur et tela daemoniorum fortissimo devincuntur. Eo quippe et vivificatur anima et corpora atteruntur superba quo homo exterior exhibens abstinentiae votum interior facilius per orationem penetrat caelum. Unde quia tu es summus Deus per quam ista et ordinatim aguntur et admirabili potentia exercentur te acclini ex oratione praecamur ut per ieiunium hoc quod agimus vel orationem quam coram te fundimus eiiciantur a nobis cuncta in commune tentamenta daemoniorum ut nullis sordati malis tuis deserviendo praeceptis proclamemus tibi semper atque dicamus. 287
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 288
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Benedictio populi Omnipotenti Domino sociemini per ieiunii puritatem et copulemini per mentis affectionem. Eum quoque habeatis in munere quem consortem videmini habere in labore. Ut ab eo remuneretur ieiunium vestrum a quo in vobis collatum est fidei incrementum. 288
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei 288
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Quaere in prim… Ad accedentes Qui venit ad me non esuriet 288
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Communio Repletum 288
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Quaere ut supr… Post communionem Reple Domine 288
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Feria sexta. L… Proph Sicut noxius est qui mittit lanceas ac sagittas in mortem sic vir qui fraudulenter nocet amico suo. Et cum fuerit deprehensus dicet ludens feci. Cum defecerint ligna extinguitur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt. Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem sic homo iracundus provocat rixas. Verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad intima ventris. Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata. Labiis suis intelligitur inimicus cum in corde tractaverit dolum. Quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius. Qui operit odium fraudulenter revelabitur malicia eius in concilio. Qui fodit foveam incidit in eam et qui revolvit lapidem revertetur ad eum. Lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas. Qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui autem sperat in Domino salvabitur. (Prv 26) 288
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Tr Nunc ecce oppressit me dolor meus et ad nihilum redacti sunt artus mei fratres mei testimonium dicunt contra me et suscitatus falsiloquus adversus faciem meam 291
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers TrV Aperuerunt contra me inimici ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt paenis meis conclusit me Deus in manus impiorum. 291
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers TrV Collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me. 291
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 291
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 293
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Lauda Gaudebunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti 293
Mozarabes Mass ordinary F Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur 293
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Quaere ut supr… Sacrificium Offerte Domino 293
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Missa Omni cura fratres carissimi ieiuniorum nobis est observanda devotio et tanquam cum Allophylis cotidiana congressio diebus ac noctibus pugna cum diabolo quia quem in opere decipere non valuit cogitationibus pravis subvertit et quem tentare non potuit vigilantem falsis illusionibus sollicitat dormientem. Nemo ergo ieiunium violet nemo contemnat ut cum Dominus noster Iesus Christus advenerit satiet quos invenerit vigilantes. 293
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Alia oratio Audivimus et cognovimus Domine per abstinentiam sacri ieiunii quanta virtutum praemia collata sint Patribus nostris. Ex hoc tuae Maiestati Moyses adscriptus est fidelis amicus. Ob hoc Elias raptus igneis curribus obsequentibus flammis paradiso deputatus est vivus. Per huius quoque Quadragesimae perpetuitatem ieiunii temptator a Christo devictus est inimicus. Ex hoc Ioannes enituit in deserto praecipuus. Ob hoc te quaesumus sanctissime Deus ut hoc salutiferum opus praestes nobis iugiter frequentare per quod ad promissa mereamur praemia futurae beatitudinis pervenire. 294 (284r)
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Lectio libri S… Proph Dixit David ad Ionatham. Fac misericordiam in servum tuum quia fedus Domini me famulum tuum inire fecisti. Si autem in me est aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me. Et ait Ionathas. Absit hoc a me. Neque enim fieri potest ut si certo cognovero completam patris mei esse maliciam contra te non adducerem tibi. Responditque David ad Ionathan. Quis annuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me Et ait Ionathas ad David. Veni egrediamur in agrum. Cumque exissent ambo in agrum ait Ionathas ad David. Domine Deus Israel si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero haec faciat Dominus in Ionatham et haec augeat. Si autem perseveraverit patris mei malicia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace. Et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo et si vixero facias mihi misericordiam Domini. Si ante mortuus fuero non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum. Aut si non fecero quomodo eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra auferat Ionatham de domo sua et requirat Dominus de manu inimicorum David. Pepigit ergo fedus Ionathas cum David et addidit Ionathas deierare David eo quod diligeret illum sicut animam suam ita diligebat illum. Dixitque Ionathas. Cras Kalende sunt et requireris requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendens ergo festinus et veniens in locum ubi celandus es in die quo operari licet et sedebis iuxta lapidera cui nomen est Ezel et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens ad me signum. Mittamque et puerum dicens ei. Vade affer mihi sagittas. Si dixero puero - ecce sagitte intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil mali vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero ecce sagitte ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus. De verbo quod locuti fuimus ego et tu sit dominus inter me et te usque in sempiternum. Absconditus est ergo David in agro et venerunt Kalende et sedit rex ad comedendum panem. Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathas et sedit et Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David. Et non est locutus quicquam Saul in illa die. Cogitabat enim quod forte evenisset ei et non esset mundus nec purificatus. Cumque inluxisset dies saecunda post Kalendas rursum vacuus apparuit locus David. Dixit autem Saul ad Ionatham filium suum. Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum Et respondit Ionathas Sauli. Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem Et ait. Dimitte me. quoniam sacrificium solenne in civitate unus de fratribus meis accersivit mihi. Nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis. Iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei. Fili mulieris ultro virum rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiose matris tuae Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilis eris tu neque regnum tuum. Itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est. Respondens autem Ionathas Sauli patri suo ait. Quare morietur quid fecit Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Ionathas quod diffinitum esset patri suo ut interficeret David. Surrexit ergo Ionathas a mensa in ira furoris et non comedit in die secunda Kalendarum panem. Contristatus est enim super David eo quod confodisset eum pater suus. Cumque inluxisset mane venit Ionathas in agro iuxta placitum David et puer parvulus cum eo et ait ad puerum suum. Vade et affer mihi sagittas quas ego iacio. Cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum. Venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathas et clamavit Ionathas post tergum pueri et ait. Ecce ibi est sagitta. Porro ultra te. Clamavitque iterum Ionathas post tergum pueri dicens. Festina velociter ne steteris. Collegit autem puer Ionathe sagittas et attulit ad Dominum suum. Et quid ageretur penitus ignorabat. Tantummodo enim Ionathas et David rem noverant. Dedit ergo Ionathas arma sua puero et dixit ei. Vade et defer in civitatem. Cumque abiisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum. Et cadens pronus in terram adoravit tertio. Et osculatus alterutrum fleverunt pariter David autem amplius. Dixit ergo Ionathas ad David. Vade in pace quecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes. Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum. Et surrexit David et abiit. Sed et Ionathas ingressus est civitatem. (1Reg 20) 289
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Lc Adveniet autem dies Domini sicut fur in qua caeli magno impetu transcurrent. Elementa vero calore solventur et terra et quae in ipsa sunt opera exurentur. His ergo pereuntibus quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus expectantes et properantes ad praesentiam diei Domini per quem caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent. Novos vero caelos et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus in quibus iustitia inhabitat. Quapropter charissimi haec expectantes satagite immaculati et inviolati apud eum inveniri in pace et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini. Sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis sicut et in omnibus epistolis loquens in eis de his in quibus sunt quedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem. Vos igitur fratres praescientes cavete ne insipientium errore seducti excidatis a propria infirmitate. Crescite vero in gratia et in cognitione Dei nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis. (2Pt 3) 291
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Post nomina Pro delictis nostris ieiunio humiliatis corporibus tuam quaesumus Deus gratiam nobis concede placatus quo tam vivis quam defunctis remedia possimus impetrare salutis. 294 (284r)
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Ad pacem Dilatetur omnipotens Deus anima nostra in perpetuam pacem et caro obsequatur tibi per abstinentia parsimoniam ut utraque tibi fideliter serviendo caritatis tuae remuneretur ex dono. 294 (284r)
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus Christus Iesus Filius tuus a quo et abstinentium vita et contritorum remunerantur obsequia qui est refectio abstinentium et panis indeficiens Angelorum. Nunc igitur quia ipse est per quem datur esca esurientibus te Deus Pater exposcimus et rogamus ut per eum nobis concedas et digne tibi soli per ieiunium complacere et dignissime tibi hostiam in nobis abstinentiae immolare. 295
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Post Pridie Oblatis tibi Domine libaminibus sacrificiorum respice humilitatis nostrae ieiunium ut haec oblata sanctifices et sumentium ariditatem tuae benedictionis ubertate sustentes. 295
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus dicebat ad eos qui crediderunt ei Iudaeos. Si permanseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis. Et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos. Responderunt ei. Semen Abrahae sumus et nemini servivimus unquam. Quomodo tu dicis liberi eritis Respondit eis Iesus. Amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum. Si ergo filius vos liberaverit vere liberi estis. Scio quod filii Abrahae estis sed queritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis. Ego quod vidi apud Patrem meum loquor. Et vosquaevidistis apud Patrem vestrum facitis. Responderunt et dixerunt ei. Pater noster Abraham est. Dicit eis Iesus. Si filii Abrahae estis opera Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me occidere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera Patris vestri. Dixerunt itaque ei. Nos ex fornicatione non sumus nati unum Patrem habemus Deum. At illis Iesus. Si Deus Pater vester esset diligeretis utique me. Ego enim a Deo processi et veni. Neque enim a meipso veni sed ille me misit. Quare loquellam meam non cognoscitis Quia non potestis audire sermonem meum. Vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius. Ego autem qui veritatem dico non creditis mihi. Quis ex vobis arguet me de peccato Si veritatem dico quare non creditis mihi Qui ex Deo est verba Dei audit. Propterea vos non auditis quia ex Deo non estis. Responderunt Iudaei et dixerunt ei Nonne bene dicimus nos quia samaritanus es tu et demonium habes Respondit Iesus. Ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonorastis me. Ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerat et iudicet. Amen amen dico vobis siquis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum. Dixerunt ergo Iudaei. Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis siquis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum. Numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt. Quem te ipsum facis Respondit Iesus. Si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est. Est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus vester est et non cognovistis eum. Ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax. Sed scio eum et sermonem eius servo. Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est. Dixerunt ergo Iudaei ad eum. Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti. Dixit eis Iesus. Amen amen dico vobis antaequam Abraham fieret ego sum. Tulerunt ergo lapides ut iactarent in eum. Et nemo extendit in illum manus quia nondum venerat hora eius. (Jn 8) 292 (282v)
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est vere aequum et salutare est nos tibi semper gratias agere aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum qui gloriosum de diabolo triumphum ieiunus obtinuit et certandi formam militibus propriis suo exemplo monstravit. Quadraginta igitur diebus et quadraginta noctibus Deus et Dominus omnium ieiunavit ut et verum Deum hominem suscepisse monstraret et quod Adam per escam perdiderat suo ieiunio repararet. Aggreditur itaque diabolus Virginis filium Dei quoque nesciens Unigenitum. Et licet veternosa calliditate iisdem machinis quibus Adam primum deiecerat etiam secundum seducere se crederet obtinere tamen hoc non valuit nec fortissimo bellatori in nulla potuit omnino fraude subripere. Ille etenim quadraginta diebus ac noctibus ieiunavit et postea esuriit qui quadraginta dudum annorum temporibus innumeras pane caelesti multitudines saginavit. Hic est qui virtute propria fretus cum diabolo tenebrarum principe dimicavit et eo prostrato victoriae trophaeum ad caelos magnifice deportavit. Unde et merito tibi omnes angeli et archangeli proclamare non cessant ita dicentes. 294 (284r)
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Ad confractionem panis Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione. 295
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Satis dulcis est sollemnitas ieiuniorum qua vivi homines perducuntur ad caelum. Dona ergo nobis Christe Deus semper illa sectari per quae a te mereamur facillime exaudiri quia te iubente dicimus. 295
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 295
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Benedictio populi Deus apud quem est misericordia copiosa efficiat vos sibi per ieiunium vasa mundissima. Quique est indeficiens ex substantia divinitatis natura ipse spiritalibus deliciis reficiat infirmitatem vestram. Ut corda vestra eum semper esuriant atque sitiant ad quem vota vestrae abstinentiae clamant. 295
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei 296
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Ad accedentes Qui venit ad me non esuriet 296
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Communio Repletum est 296
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Quaere in prim… Post communionem Reple domine 296
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 297
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Psallendo Ne derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me (Ps 21) 297
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers PsallendoV Quia anima mea completa est inlusionibus et non est salus in carne mea. 297
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers PsallendoV Quoniam ego ad flagella paratus sum et dolor meus contra me est semper. 297
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers PsallendoV Et multiplicati sunt qui me oderunt iniuste qui retribuebant mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar iustitiam et proiecerunt me dilectum tanquam mortuum abominatum. 297
Mozarabes Mass ordinary Preces sequent… F Insidiati sunt mihi adversarii mei magis gratis. Tu pater sancte miserere et libera me. 297
Mozarabes Mass ordinary F Portatus sum ut agnus innocens ad victimam captus ab inimicis ut avis in muscipulam magis gratis. 297
Mozarabes Mass ordinary F Aperuerunt omnes ora sua contra me dentibus fremuerunt quaerentes deglutire me magis gratis. 297
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers In quinto Domi… Proph Deus non derelinquet misericordiam suam et non corrumpet neque delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpetur. Dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe et requievit Salomon cum patribus suis. Et reliquit post se de semine suo gentis stulticiam et imminutum a prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo. Et Ieroboam filium Nabat qui fecit peccare Israel et dedit Effrem viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde. Tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres. Et invocaverunt Dominum misericordiae et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit vocem ipsorum. Non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis. Usque dum perveniret ad eos defensio et ab omnibus peccatis eorum liberavit eos Dominus. (Eccl 47) 296
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Lectio libri S… Proph Venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes. Ecce David absconditus est in colle Achille qui est ex adverso solitudinis in via. Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria millia virorum de electis Israel utquaereret David in deserto Ziph. Et castrametatus est Saul in Gabaa Achille quod erat ex adverso solitudinis in via. David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum misit exploratores et didicit quod venisset certissime. Et surrexit David clam et venit ad locum ubi erat Saul. Cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps milicie eius Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum eius ait David ad Abimelech Cetheum et Abisai filium Sarvie fratrem Ioab dicens. Quis descendet mecum ad Saul in castra Dixitque Abisai. Ego descendam tecum. Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput eius. Abner autem et populus dormientes in circuitu eius. Dixitque Abisai ad David. Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas. Nunc ergo perfodiam eum lancea in terram semel et saecundo opus non erit. Et dixit David ad Abisai. Ne interficias eum quis enim extendit manum suam in Christum Domini et innocens erit Et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in infernum descedens perierit propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in Christum Domini. Nunc autem tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum atque abeamus. Tulit ergo hastam et scyphum aque qui erat ad caput Saul et abierunt. Et non erat quisquam qui videret et intelligeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini irruerat super eos. Cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens. Nonne respondebis Abner Et respondens Abner ait. Quis es tu qui clamas et inquietas Regem Et ait David ad Abner. Nunquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israel Quare ergo non custodisti Dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret Dominum tuum regem. Non est bonum hoc quod fecisti. Vivit Dominus quia filii mortis estis vos qui non custodistis Dominum vestrum Christum Domini. Nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus a quae qui erat ad caput eius. Cognovit autem Saul vocem David et dixit. Numquid vox tua est haec fili mi David Et ait David. Vox mea domine mi rex. Et ait. Quam ob causam Dominus meus persequitur servum suum Quid feci aut quod est malum in manu mea Nunc ergo audi oro Domine mi rex verba servi tui. Si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium. Si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis. Et tunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex Israel ut querat pulicem unum sic persequitur perdix in montibus. Et ait Saul. Peccavi. Revertere fili mi David naequaquam ultra male tibi faciam eo quod preciosa fuerit anima mea in oculis tuis. Hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis. Et respondens David ait. Ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam. Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem. Tradidit enim te Dominus in manu mea et nolui levare manum meam in Christum Domini. Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia. (1Rg 226) 296
Mozarabes Mass ordinary F Sibilantes clamabant et movebant capita tractantes de me falsa proferre testimonia magis gratis. 297
Mozarabes Mass ordinary F Suspensum cruci damnant fixum clavis ferreis venditum a Iudeis pro triginta argenteis magis gratis. 297
Mozarabes Mass ordinary F In latere confossus gladio horrifico illico fluit latex cum sanguine innoxio magis gratis. 297
Mozarabes Mass ordinary F Omnes inundaverunt quasi aque super me dimersum in sepulchro adposuerunt lapidem magis gratis. 297
Mozarabes Mass ordinary F Confusa palluerunt concta caeli sidera dies obtenebratur cum vidit pati Dominum magis gratis. 298
Mozarabes Mass ordinary F Sic Iudaeorum turba caeca diffidentia deposcunt a Pilato milites pro custodia magis gratis. 298
Mozarabes Mass ordinary F Tunc milites dividunt vestem meam sortibus cernentes in me flagra iniusta et sevissima magis gratis. 298
Mozarabes Mass ordinary F Intende pie Pater et succurre miseris pro quibus tam acerbis afficior suppliciis magis gratis. 298
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Quaere in prim… Post precem Exaudi orationem nostram Domine 298
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 298
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 299
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Lauda Eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo libera me 299
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers LaudaV Qui cogitaverunt malicias in corde suo tota die constituebant praelia 299
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Principium epi… Lc Quod erat ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae et vita manifestata est nobis et vidimus et testamur et annunciamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis. Quod ergo vidimus et audivimus adnunciamus vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et Filio eius Iesu Christo. Et haec scribimus vobis ut gaudium vestrum sit plenum et haec est annuntiatio quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis. Quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ulle. Si dixerimus nos societatem habere cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem. Si autem in luce ambulamus sicut et ipse in luce est societatem habemus cum eo et sanguis Iesu Christi filii eius mundet nos ab omni peccato. (1J) 298
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus loquebatur pharisaeis et turbis dicens. Amen amen dico vobis. Qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium pastor est ovium. Huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas. Et cum proprias oves omiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius. Alienum autem non sequuntur sed fugiunt ab eo quia non noverunt vocem alienorum. Hoc proverbium dixit Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. Dixit ergo eis iterum Iesus. Amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves. Ego sum ostium. Per me siquis introierit salvabitur et ingredietur et regredietur et pascua inveniet. Fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant. Ego sum pastor bonus. Bonus autem pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenarius autem et qui non est pastor cuius non sunt oves proprie videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves. Mercenarius autem fugit quia mercenarius est et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae. Sicut novit me pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias habeo ovesquaenon sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unus grex et unus pastor. (Jn 10) 298
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers LaudaV Acuerunt linguas suas sicut serpentes venenunt aspidum sub labiis eorum 299
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers LaudaV Custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis libera me 299
Mozarabes Mass ordinary Quaere in quar… F Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur 299
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Sacrificium Isti sunt dies quos debetis custodire temporibus suis quartadecima die ad vesperum Pascha Domini est et in quinta decima solemnitatis celebrabitis altissimo Deo vestro. 299
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers SacrificiumV Locutus est Moyses filiis Israel dicens in die octavo venturo sumite vobis ramos palmarum et exultate in conspectu Domini et Secundum legem quod vobis praecepi. 299
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Missa Deus qui mystico olim praesagio famulo tuo Moysi inter alias praeceptorum tuorum caerimonias etiam horum dierum sollemnia in monte Sinai propitius ostendisti ut octavo die venturo sumerent diversarum arborum fructus ramos quoque palmarum et exsultarent in conspectu Domini Dei sui cum hymnis. Concede nobis famulis tuis ut innocentiae et fidei veritate sinceri tuis semper coram altaribus assistamus. Sicque tibi parsimoniam corporum offeramus ut actuum plenitudinem perfectis apud nos moribus retentemus. 299
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Alia oratio Omnipotens Deus qui per abstinentiam sacri ieiunii immensa patribus nostris virtutum praemia condonasti praesta nobis famulis tuis ut eorum mereamur esse sequipedes quorum exemplis ad meliora producti et carnalium illecebris maneamus invicti et in tuis iugiter insistamus praeceptis indefessi. 300
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Post nomina Deus qui omnium nomina temporumque mensuras pia semper largitate dispensas Sanctorum tuorum nos quaesumus recitatis nominibus purifica precibus absolve a criminibus et salutaris continentiae dita muneribus ut per hoc sacrae festivitatis ieiunium sincerissimum tibi nostri cordis offeramus holocaustum. Hanc igitur fidelium tuorum oblationem propitio ac sereno vultu Domine dignare respicere ut decurrente iam ieiuniorum nostrorum tempore haec nos oblatio et a praeteritis delictorum sordibus abluat et a futuris ut caveamus te miserante custodiat ut occursuri obviam tuae maiestati non pedum passibus sed contriti cordis nostri gressibus conclamare tibi puro mentis affectu gloria in excelsis Deo cum Hebraeorum pueris mereamur. 300
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Ad pacem Fidei nostrae omnipotens Deus crescit augmentum si sedulum ieiuniorum nostrorum tuae maiestati solvimus votum. Ac per hoc pervenire poterimus ad tuae claritatis occursum si pacifici semper manentes a nobis custodita fuerit parcimonia ieiuniorum quibus opprimimur et tollantur omnia pondera vitiorum. Pacem itaque perfectam nobis omnibus benignus concede ut quam tui iam Sancti fruuntur in caelis nos quoque meditemur iugiter in terris. 300
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus. Vere haec est illa praeclara et admirabilis supernarum creaturarum aeterna laudatio quae in caelestibus sine defectu psallitur ab Angelis et hic sollemniter decantatur a populis. Illic collaudant caelestia hic adorant terrestria. Illic sanctis tuis aeterna retribuis praemia hic fidelibus largam praestas misericordiam. Illa non deseris ista non despicis quia Redemptorem nostrum piissime Pater pro totius mundi salute ad nos misisti. 301
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Ad confractionem panis Tu Domine das escam nobis in tempore opportuno. Aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione. 302
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Omnes fratres carissimi qui conditos nos ac redemptos Domini pietate gaudemus orationis dominicae memores precibus indefessis eiusdem Domini misericordiam imploremus clamantes e terris 302
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 302
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est vere sanctum et pulchrum est nos tibi semper hic et ubique gratias agere laudesque referre per Unigenitum Filium tuum Dominum nostrum. Qui hoc sacrum ieiunii tempus famulis tuis Moysi et Eliae propitius olim concessit. Per quod unus legem accepit alius igneo curru transvectus paradisi secreta rimavit. Ipse quoque mediator Dei et hominum Dominus noster Iesus Christus Filius tuus quod dudum servis concessit hoc in suae maiestatis clementia postea consecravit. Per hoc ieiunium Ninivitis venia datur per hoc ieiunium leonum ora concluduntur. Per hoc ieiunium Amoraeus devincitur. Per hoc ieiunium clades a terra depellitur. Per hoc ieiunium Aman superbus in ligno suspenditur. Per hoc ieiunium populus Dei a necis periculo liberatur. Per hoc ieiunium Sancti ad caelestia regna perveniunt. Per hoc ieiunium peccatores ad veniam revocantur. Per hoc ieiunium fugantur daemonia comprimuntur vitia crescunt virtutes. Per hoc ieiunium Angelis copulatur sancta virginitas. Per hoc ieiunium impartitur viduis continentia. Per hoc ieiunium potentibus inspiratur iustitia et omnibus coniugatis prudentia. Praesta ergo nobis omnipotens Deus ut mortificato corde et corpore. et hic legem tuam splendide observemus et illic cum sanctis tuis intra paradisi aulam sollemniter gaudeamus consona voce proclamantes ac dicentes 300
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Post Pridie Recitatis Domine Unigeniti tui sacramentorum praeceptis simulque praeclara passionis et resurrectionis et in caelos ascensionem memoriam facientes maiestatem tuam supplices rogamus ac petimus. Ut in his sacrificiis benedictionum tuarum plenitudo descendat et infundas in eis imbrem Spiritus tui Sancti de caelis. Ut fiat hoc sacrificium secundum ordinem Melchisedech fiat hoc sacrificium secundum ordinem Patriarcharum et Prophetarum tuorum. Ut quod ab illis typice facientibus unigeniti Filii tui significantibus adventum tua maiestas acceptare dignata est sic hoc sacrificium respicere et sanctificare digneris quod est verum corpus et sanguis Domini nostri Iesu Christi Filii tui qui pro nobis omnibus factus est Sacerdos et hostia. Hanc itaque hostiam tu piissime Pater de tuae claritatis respectu sanctifica ut sumentibus eam et hic delictorum veniam et aeternam in caelis conferas vitam. 301
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Benedictio populi Benedictionis gratia vos semper protegat et ab omni malo defendat. Mundet vos Dominus ab omni crimine peccatorum et sibi placere faciat in aeternum. Ubique vos Dominus placatus occurrat et suae benedictionis opem dignanter attribuat. 302
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam 302
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Ad accedentes Amen dico vobis ego sum panis vitae qui de caelo descendi siquis ex ipso manducaverit non morietur in aeternum et qui biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet unquam sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. 302
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Ad accedentesV Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me ipse vivet propter me. 302
Mozarabes Qu H5 D M2 Mass Propers Communio Repletum est gaudium nostrum et lingua nostra in exultatione. 302