Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Ep H7 D M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 186
Mozarabes Ep H7 D M2 Mass Propers Post communionem Passionis dominicae calicem delibantes et sacrosancti corporis suavitatem gustantes gratias et laudes ei referamus in domo eius laeti et hilares ambulantes. 186
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 186
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 186
Mozarabes Mass ordinary F In nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace 186
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers In octavo domi… Proph Benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit estus. Et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum. Maledictus homo qui confidit in homine et ponet carnem brachium suum ut a Domino recedat cor eius. Erit enim quasi mirice in deserto et non videbit cum venerit bonum. Sed habitabit in deserto et in terra salsuginis et inhabitabili. Pravum est cor hominis et inscrutabile quis cognoscet illud Ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum adinventionum suarum. Perdix fovit quae non peperit fecit divitias et non in iudicio. In dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens. Solium gloriae altitudinis a principio locus sanctificationis nostrae. Expectatio Israel. Domine omnes qui te derelinquunt confundentur. Recedentes a te in terra scribentur quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. Numquid proiiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas. Expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio. Cognoscimus Domine iniquitates nostras impietatem patrum nostrorum qua peccavimus tibi. Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam. Solium gloriae tuae recordare ne irritum facias fedus tuum nobiscum. Tu autem in nobis es Domine et nomen tuum invocatum est super nos ne derelinquas. (Jr17) 186
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 187
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers Psallendo Deus iudex iustus fortis et patiens non iram inferens per singulos dies 187
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers PsallendoV Confitebor Domino secundum iustititiam eius psallam nomini Domini Altissimi 187
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 187
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers Lc Vos estis corpus Christi et membra de membro et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia. Primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes. Exinde gratias curationum. Opitulationes. Gubernationes. Genera linguarum. Numquid omnes apostoli Numquid omnes prophetae Numquid omnes doctores Numquid omnes virtutes Numquid omnes gratiam habent curationum Numquid omnes linguis loquentur Numquid omnes interpretantur Aemulamini autem carismata meliora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstrabo. Si linguis hominum loquar et angelorum charitatem autem non habeam factus sum velut es sonans aut cimbalum tinniens. Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ita ut ardeam charitatem autem non habeam nihil mihi prodest. Caritas patiens est benigna est. Caritas non emulatur non agit perperam. Non inflatur non est ambiciosa non querit quae sua sunt non irritatur non cogitat malum. Non gaudet super iniquitate congaudet autem veritati omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet. Caritas nunquam excidit quae est in Christo Iesu Domino nostro. (1K 12) 187
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers Ev Homo quidam erat dives qui habebat villicum et hic diffamatus est apud illum quia dissipasset bona ipsius. Et vocavit illum et ait illi. Quid hoc audio de te Redde rationem villicationis iam enim non poteris villicare. Ait autem villicus intra se quid faciam quia Dominus meus auferet a me villicationem. Fodere non valeo mendicare erubesco. Scio quid faciam ut cum amotus fuero a villicatione recipiant me in domos suas. Convocatis itaque singulis debitoribus Domini sui dicebat primo. Quantum debes Domino meo At ille dixit. Centum cados olei. Dixitque illi. Accipe cautionem tuam et scribe quinquaginta. Deinde alii dixit. Tu vero quantum debes Qui ait Centum coros tritici. Ait illi. Accipe litteras tuas et scribe octoginta. Et laudavit Dominus villicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Ego dico vobis facite vobis amicos de mammona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula. Qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est. Et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod vestrum est quis credet vobis Etsi in alieno fideles non fuistis et quod vestrum est quis dabit vobis Nemo potest duobus dominis servire. Aut enim unum odio habet et alterum diliget aut unum adherebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammone. Audiebant autem omnia haec Pharisei qui erant avari et deridebant illum. Et ait illis. Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus. Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abhominatio est ante Deum. Qui habet aurem audiendi audiat. (L 16) 188
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 188
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers Lauda Lauda Ierusalem Dominum conlauda Deum tuum Sion 188
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers Sacrificium Sacerdotes Domini et levitae et omnis Israel qui convenerant ad Dominum ambulant ante archam et immolabant victimas Domino Alleluia Alleluia Alleluia 189
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers SacrificiumV Venerunt omnes seniores ex Israel et tulerunt arcam Domini et portaverunt in tabernaculum testimonii et omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculum 189
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers Missa Custodientes ordinem rei fratres carissimi primum ad Deum pro peccatis nostris preces fundamus quid cumpunctio cogitationum habeat quid vanitas saecularis gloriatur et torqueat confitentes quo saltim hic diaboli vincatur astutia ubi omnipotentis est Dei exoranda clementia. 189
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers Alia oratio Deus qui vastatoris antiqui perfidiam virtute Filii tui et Spiritus Sancti dona distribuendo vicisti et dedisti nobis de captivitate victoriam concede quaesumus ut qui nos impetere moliuntur tua etiam dextera refrenentur. 189
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers Post nomina Offerentium Deus Pater quaesumus vota suscipito quo viventium oblatione suscepta defunctis fidelibus requies impetretur aeterna. 189
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers Ad pacem Effice nos Domine filios pacis quos fecisti esse filios tuae adoptionis ut pacifice viventes in terra ad promissa mereamur pervenire caelestia. 189
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est aequum vere et salutare est nos tibi semper laudes et gratias agere Domine sante Pater aeterne omnipotens Deus una divinitas trina maiestas natura inseparabilis persona individua Deus unus et non solus unitas triplex trinitas simplex sapientia multiplex inconfusa coniunctio indivisa distinctio quem unum substantialiter confitemur et trinum personaliter nuntiamus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum qui in uno trinus agnosceris et trinus in uno adoraris. Cui collaudant angeli et arcangeli una voce ita dicentes. 189
Mozarabes Mass ordinary F Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. 189
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers Post Sanctus Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini Deus Dominus et illuxit nobis. 189
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers Post Pridie Sanctifica Domine mysterium exhilara ministrantem illustra templum orna altarium ordina populum cura morbum dona remedium proba votum ut omnes de diabolica astutia liberati non insidiantem timeant sed curantem. 190
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Praeceptum orationis quod Christus suis commendavit discipulis nos quoque fratres cum gemitu cordis exclamemus e terris. 190
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 190
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers Benedictio populi Deus conditor vester innovet in vobis dignitatem originis quam creavit. Idem quoque Redemptor conservet operationem gratiae quam redemit. Ipse omnium Iudex pro nullo vos reatu examinatione futura condemnet. 190
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 190
Mozarabes Ep H8 D M2 Mass Propers Hic dicat chor… Ad accedentes Gustate et videte 190
Mozarabes Ep H8 D Mass Propers Postcommunio o… Rub 190
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers In dominico an… Officium Dominus regnavit decorem induit alleluia alleluia 190
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers OfficiumV Induit Dominus fortitudinem et praecinxit se 190
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Per omnia semper saecula saeculorum. 190
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Oratio post officium Te excelsa laus in altissimis decet tibi e terris gloriam Ecclesia canit atque huius caterva concentus ad astra hymnum emittunt. Rogamus ergo omnipotens Deus ut sicut tuas sollemniter porrigimus laudes ita precum nostrarum iubeas efficaciter suscipere voces. 190
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ... benedictus 190
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 190
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Lectio libri I… Proph Audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram et venite ad me audite me et vivet anima vestra. Et feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fidelis. Ecce testem populis dedi eum ducem ac preceptorem gentibus. Ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentesquaete non cognoverunt ad te current propter Dominum Deum tuum et sanctum Israel qui glorificavit te. Quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est. Derelinquat impius vias suas et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum. Non enim cogitationes meae cogitationes vestre neque viae vestrae viae meae dicit Dominus. Quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltate sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris. Et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertetur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo. Non revertetur ad me vacuum sed faciet quodcumque volui et prosperabitur in his adquaemisi illud. Quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini. Montes et colles cantabunt coram Deo laudem et omnia ligna regionis plaudent manu. Pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrthus. Et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur. (Iz 55) 190
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 191
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Psallendo Deus virtutum convertere nunc respice de caelo et vide et visita vineam istam 191
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers PsallendoV Extendisti palmites eius usque ad mare et usque ad flumen propagines eius quare Domine detruxisti maceriam vinee tuae et vindemiant eam omnes transeuntes devastabit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam 191
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 191
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 194
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Lauda Respice Domine de caelo et vide visitam vineam istam 194
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Require retro… Sacrificium Accepit librum Moyses 194
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Missa Ecce iam in proximo sunt dies illi salutis in quibus revoluto anni circulo per salutaris abstinentiae opus remedia cupimus suscipere pravorum actuum nostrorum. Etenim sicut ait apostolus hoc est acceptabile tempus et hi sunt dies salutis. In quibus spiritualis medela exquirenti adveniat anime et mala dulcia scrabra peccaminum evellantur a mente. Ut qui consuetudine noxia semper cogimur deorsum fluere tandem divina nos erigente clementia conemur sursum surgere. Ut horum dierum votiva exibentes susceptione et malorum nostrorum levemur a crimine et beatitudinis electorum mereamur compotes esse. 194
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Sequentia epis… Lc Revelabitur ira Dei de caelo super omnem impietatem et in iustitiam hominum eorum qui veritatem in in iustitia detinent. Quia quod notum est Dei manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque eius virtus ac divinitas ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovisset Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis corum in immundiciam ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium et coluerunt et servierunt creature potius quam creatori qui est Deus benedictus in saecula. Amen. Propter quod tradidit illos Deus in passiones ignominie. Nam femine eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi relicto naturali usu feminarum exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes. Et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsos recipientes. Et sicut non probaverunt Deum habere noticiam tradidit illos Deus in reprobum sensum ut faciantquaenon conveniunt. Repletos omni iniquitate. Malicia fornicatione avaricia nequicia plenos invidia homicidiis contemptione dolo malignitate susurrones detractores Deo odibiles contumeliosos. superbos. elatos. sibi placentes. inventores malorum. Parentibus non obedientes. Insipientes. Incompositores. Sine affectione absque federe. Sine misericordia. Qui cumiustitiam Dei cognovissent non intellexerunt. Quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum qui ea faciunt. Sed et qui consentiunt facientibus. Propter quod inexcusabilis o homo es omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas. Eadem enim agis quae iudicas. Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. Existimans autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei. An divitias bonitatis eius et patientie et longanimitatis contemnis Ignoras quoniam benignitas Dei ad penitentiam te adducit Secundum duritiam autem et impenitens cor thesaurizas tibi iram in die ire et revelationis iusti iudicii Dei qui reddet unicuique Secundum opera eius. His quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. His autem qui ex contemptione sunt et qui non acquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci. Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudeo primum et Greco. Non est enim personarum acceptio apud Deum. Quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege peribunt. Et quicumque in legem peccaverunt per legem iudicabuntur. Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur. Cum enim gentesquaelegem non habent naturaliter eaquaelegis sunt faciunt huiusmodi legem non habentes ipsi sunt lex qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Testimonium reddentes illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium in die qua iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum Dominum nostrum. (R 1-2) 191
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Ev Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cottidie splendide. Et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus et cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis. Sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius. Factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est et dives et sepultus est in inferno. Elevans autem oculos suos cum esset in tormentis vidit Abraham a longe et Lazarum in sinu eius et ipse clamans dixit. Pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma. Et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris. Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est. Ut hi qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare. Rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum tormentorum. Et ait illi Abraham. Habent Moysen et prophetas audiant illos. At ille dixit. Non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos penitentiam agent. Ait autem illi. Si Moysen et prophetas non audiunt neque siquis ex mortuis resurrexerit credent. Qui habet aurem audiendi audiat. (L 16) 192
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Post nomina Recensita Domine tuorum fidelium nomina quis ut liber vitae aeternae contineat ut qui misericorditer cuncta regis ac moderas et vivis praestes feliciter vivere et defunctis eruas a tenebrosa infernali caligine. 195
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Ad pacem Christe Dei Filius qui per supplicium susceptae crucis pacificasti omnia qui sunt in caelis et in terris quesumus ut nos pace illa locupletes in qua electos tuos consistere facis. Ut pacato mentis receptaculo sic tibi in cordibus nostris dignum preparemus hospitium. Ut semper ad nos venias et apud nos cum Patre mansionem facias. Et ita nos tibi peculiares efficias ut semper Spiritus Sancti gratiam in nos habitare concedas. 195
Mozarabes Mass ordinary F Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. 197
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus es Domine Deus noster qui nos per penitentiam invitas ad veniam ut purificatis concedas vitam aeternam Christe Domine ac Redemptor aeterne 197
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Post Pridie Christe Domine cuius passionis mortis et resurrectionis ideo facimus commemorationem quia per id nos agnoscim recepisse redemptionem qui in prothoplausti parentis improba consensione eramus condemnati in damnatione. Purifica nos ea miseratione qua dudum redemisti per sanguinis effusionem. Ut gratiam corporis et sanguinis tui suscepturi careamus noxia piaculi consueti suscipientes medelam salutis quod est mysterium nostrae redemptionis in visceribus nostris. 197
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Prope sunt ecce fratres charissimi dies illi salutis in quibus nos convenit cum litatione ieiunium eleemosynam et pietatem conferre indigenti ut caro adterratur ieiuniis et misericordiae opera exibeantur afflictis ut dum in his operibus occupati manemus liberis semper vocibus ad Deum exclamemus e terris 198 (187v)
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Alia oratio Quantum nos divina clementia fratres charissimi expectat ad penitentiam in hoc debemus cognoscere in quo dum nos prospicit prava sine termino agere scelerum nostrorum in huius vitae spacio terminationem dignetur concedere. Cum in ipsa etiam anni spacia statuta decrevit tempora in qua nos ad bonorum operum acta invitat. Ut caroquaese ad suae combustionis incendia crapulationi dedita immoderata grassatur ruina et indiscreto temulentia vicio non solum incenditur culpa sed etiam fuscata memoria creatoris sui obliviscitur benevolentiam a quo statim non recipit secundum culpam verum dum in utroque vicio refrenata consistit quid aliud agit nisi quod ab imis ad sursum ascendit. Qui dudum corporali gravedine onerata tetro herebi profundo devenerat mancipanda. Sed dum abstinentie miseratio coniungitur elemosyne tanquam pinnato more sive mens ipsa sive oratio elevatur in ethera. Et cum tanta superna beneficia nostra nobis non ambiant desideria saltim adornante nos gratia divina alacres debemus occurrere ad haec caelestia medicamenta. Ut concesso nobis penitendi spacio sic defleamus commissa ne iterum admittamus deflenda sed hoc seminemus in lachrimis quod metamus in gaudiis. 195
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est aequum et salutare est nos tibi gratias agere Domine Deus noster. A quo indigni digne protegimur et protectionis munera caecato cordis oculo non pensamus dum saepe proni in culpa labimur et nihil iustum agimus ex quo surgamus. Cum ergo nos tua larga clementia et per digna patriarcharum invitat exempla et per prophetarum salubria docet oracula et per rutilantia incarnationis Domini nostri Iesu Christi illustrat miracula adhuc etiam et apostolorum eius melliflua praedicamenta nostra inserit corda. Ut aeternam amantes vitam desideria abiiciamus vana et ea saequamur quam inluminati sine fine manere scimus perpetua. Sic Enoch perniciosam pravorum execrans vitam delectabilia paradisi obtinet arva. Sic Noe iustitiam servans in opere rector arce factus est in diluvii tempestate. Sic Abraham divino precepto obediens dum domum reliquit et patriam amicus Dei effectus beatitudinem obtinet infinitam. Sic Isaac castimonie dono praefulgens in semine suo hereditat omnes gentes. Sic Iacob humilitatis et sufferentie gratia fretus promissum dilatavit paternum. Sic Ioseph prava suadenti obiecta repellens dum nepharium recusaret stuprum principari meruit in Aegypto. Sic Moyses negando se esse filium Pharaonis dum temporales respuit delectationes magis eligens cum populo Dei habere afflictionem extitit in miraculorum patratione. Dum et Aegyptum decem quassit plagis et virga equora divisit rubri maris. Producit limpha ex saxis et quadraginta dierum vel noctium spacia continuando ieiunii legem promulgat in populis. Sic Iosue dum hostes conterit populi Dei solis cursum retinet in climate caeli. Sic David dum misericors extat in gloria regni regnare cum Christo in sempiternum promeruit. Sic Helias et ipse quadraginta dierum vel noctium spacia ieiunans igneo curru evectus alacriter paradisum defertur. Sic Daniel propheta dum abstinentie inservit legibus profunda et secreta mysteria enarrat legibus. Sic etiam Salvator noster ac Dominus noster Iesus Christus ut temptatoris destrueret figmenta quadraginta dierum vel noctium ieiunavit spacia. Sic tristiciam animi obtinuit passionis tempore. Sic etiam sacrum corpus suae divinitatis conexum flagellis sputis clavis lanceis iaculis prebuit vulnerandum. Et hic in illo accessu adversitatis nostras diluit vaeternosas maculas pravitatis. Iam vero post haec quid apostolorum numerus doctrinis premisit virtutum sedule sancta ecclesia prodet in publicum. Sed quis nos ob hanc gratiam tibi clementissime Domine valeamus respondere nisi ut cum toto cordis affectu maiestatis tuae imploremus respectum. Ut non nos abiicias velut immundos qui nos agnoscimus nimis squaloribus esse pollutos sed exhibe nos ut tuos ministros qui sepe de immundis iubes efficere mundos. Ut alacres occurramus ad hos dies quos pro nostra purificatione tu ipse instituisti colendos et sic in eis iussa tuorum impleamus preceptorum ut semper te conlaudemus admixti in choro sanctorum proclamantes atque ita dicentes. 196
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 198 (187v)
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Benedictio populi Divina nos gratia benedictione superna locupletet qui vos prospicit proximos abstinentiae dies amabiliter praestolare. Ipse in cordibus vestris sibi beneplacitum praeparet habitaculum qui dies ipsos consecravit abstinentia ciborum. Ut tollentes crucem vestram sequamini eum qui sponte pro vobis suscepit mortis supplicium. 198 (187v)
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 198 (187v)
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 198 (187v)
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Hic dicat chor… Ad accedentes Gustate et videte 198 (187v)
Mozarabes Ep H9 D M2 Mass Propers Post communionem Refecti Christi corpore et sanguine pariter qua sancificati Deo Patri omnipotenti gratias referamus ut nos in eadem refectionem et sanctificationem habentes hic et in futuro saeculo gloriam percipiamus. 198 (187v)
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ... benedictus 198 (187v)
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 198 (187v)
Mozarabes Mass ordinary Deo gratias. F Missa acta est in nomine Domini Iesu Christi perficiamus cum pace 198 (187v)
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Feria quarta i… Officium Misereris omnium Domine Deus et nihil odisti eorumque fecisti dissimulans peccata hominum propter penitentiam et parcens illis quia tu es Dominus Deus noster 200
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers OfficiumV Miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea 200
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Per omnia semper saecula saeculorum 200
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Oratio post officium Converte nos salutaris noster et averte iram tuam a nobis ac super populum tuum pacem praesta quam loqueris ut plebs tua laetetur in te ac salutare tuum custodiat salutem intelligens vel misericordiam tuam tenporum prosperitate cognoscat vel benignitatem tuam fructum fecunditatis suscipiat 200
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Per misericordiam tuam 201
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Proph Convertimini ad correptionem meam et proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea. Quia vocavi et renuistis. Extendi manum meam et non fuit qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis adveherit. Cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia tunc invocabunt me et non exaudiam. Mane consurgent et non invenient me. Eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini susceperint nec adquieverint consilio meo et detraxerint universe correctioni meae. Comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur. Aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos. (Prv 1) 201
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 201
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Psallendo Ecce venient dies Domini magni eleemosyne et ieiunii estote parati benefacere oppressis viduis et orphanis 201
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers PsallendoV Quiescite agere perverse discite benefacere querite iudicium subvenite oppresso 201
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 201
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Sequentia epis… Lc Nemo cum tentatur dicat quoniam a Deo tentatur. Deus enim intentator malorum est. Ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus. Deinde concupiscentia cum conceperit parit peccatum. Peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem. Nolite itaque errare fratres mei delectissimi omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est descendens a patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Voluntarie genuit vos verbo veritatis ut simus initium aliquod creature eius. Scitis fratres mei dilectissimi sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram. Ira enim viriiustitiam Dei non operatur. Propter quod abiicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras. (Jc 1) 201
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus ductus est in desertum a spiritu ut tentaretur a diabolo. Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit. Et accedens tentator dixit ei. Si filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant. Qui respondens dixit ei. Scriptum est. Non in pane solo vivit homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi et dixit ei. Si filius Dei es mitte te deorsum. Scriptum est enim. Quia angelis suis mandavit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ait illi Iesus rursum. Scriptum est. Non tentabis Dominum Deum tuum. Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum et dixit illi. haec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me. Tunc dixit ei Iesus. Vade Sathana. Scriptum est enim. Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. (Mt 4) 202
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 202
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Lauda Memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos Deus in salute tua 202
Mozarabes Mass ordinary F Adiuvate me fratres in orationibus vestris et orate pro me ad Deum. 202
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Sacrificium Hii dies orationis sancti erunt vobis et humiliabitis animas vestras applicantes holocausta Domino Deo vestro 202
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Missa Appropinquantibus beatae Quadragesimae diebus oremus Deum dilectissimi fratres corpore et mente prostrati. Et licet omni vitae nostrae tempore eius operi cuius imaginem accepimus anima debeat mancipari tamen specialiter quandam observationem horum dierum esse debere Patrum edocemur exemplis qui non solum sermone sed et opere quod nobis imitandum esset egerunt. E quibus primus Moyses legislator occurrit qui in hoc numero dierum excelsi montis verticem conscendit nihil in his diebus nisi tantum verbo Dei pascebatur quod ex ore Dei procedebat. Secundus vero occurrit nobis Elias propheta qui unius escae virtute quadraginta diebus montium excelsa lustravit ubi sacri oris alloquium de Israelitarum salute audire promeruit. Tertius autem ipse Dominus noster Iesus Christus occurrit qui totis quadraginta diebus eremi secreta penetrans omnia diaboli tentamenta destruxit. Horum igitur exemplo edocti laborantes per hos dies quadraginta eiciamus a nobis malitiae fermentum quo azymi sinceritatis et veritatis inveniri postmodum mereamur. 202
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Post nomina Christe Dei Filius quo docente didicimus non in solo pane vivere sed in omni verbo quod tuo procedit ex ore praesta nobis ut qui magisterium tuum sequentes praesentis Quadragesimae initia hodierno die incipimus festivis consecrare in canticis optata remedia a te impetrare possimus tam viventibus quam defunctis. Quo et nobis serviendi tibi concedatur cum affectu effectus et illis a te praestetur aeternae beatitudinis locus. 204 (193v)
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Ad pacem Deus cui transferendus Elias quadraginta dierum ieiunium consecravit et spiritaliter donec ad caelestia mereretur ascendere ieiunavit prophetalem quaesumus gratiam dona populis christianis in qua superemus delectationes carnis et sanguinis. Fac in omnibus et per omnia continentes fac pacificos fac praecepta caelestia servantes quibus et in hoc sacrificio benignus appareas et humiliter te invocantibus propitiatus occurras. 204 (193v)
Mozarabes Mass ordinary F Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. 205
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus in altissimis Iesus Christus Filius tuus Dominus noster qui assumpta humanae fragilitatis natura non solum infidelium sterilitatem convertendo fecundavit verum etiam antiquissimum serpentem seductionibus blandis illecebrantem totiusque mundi copiam promittentem sterilitate cibi praemissa post ieiunia peracta sollemnia omnipotenti brachio supplantavit docens Discipulos suos Apostolos nostros non numerositate taurorum aut hircorum non vitulorum ubertate non agnorum pinguium victimis tuam placare clementiam posse sed puris mentibus lotisque innocentiae manibus sacrificia delibare tuae serenitati simplicia. 205
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Alia oratio Salutaris viae initium hodiernae solemnitatis sacrificio cupientibus consecrari occurrat Deus Pater Unigenitus Filius tuus qui olim callidi tentatoris astutiam trimoda suasione illicientem sacri oris alloquio reprobavit ac perculit. Ipse a nobis virulenta tentationum semina pellat ipse consensum malarum suggestionum a nobis detrudat ipse ariditatis nostrae inediam divinis pastibus foveat. Protegat nos contra huius tentatoris insidias lorica iustitiae et galea salutis aeternae. Exhibens de caelorum sedibus fragilitati nostrae fortitudinem cibi perennis quo ex hoc validius roborati indictum a crastino abstinentiae tempus incipientes petulantiae carnalis libitus in nobis decidant ira difugiat voracitas pereat temulentiae vitium evanescat. Secedant doli corpora salus habeat animas vis divina. Utraque servent in opere ieiunii pacem in actu virtutem et in voto constantiam in effectu disciplinam. Quo spiritaliter suscipientes praedictae abstinentia tempus per eum nobis salubriter efficiatur pervium per quem id ad expiationem novimus institutum. 203
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Trinitas Deus qui das escam omni carni et imples omnem animam benedictione. tuaere nos Domine qui non solum carnalibus cibis pascis sed et spiritalibus escis alis ut non in solo pane vivamus sed in omni verbo tuo vitalem habeamus alimoniam nec tantum epulando sed etiam ieiunando pascamur. Nam ut dapibus et poculis corpora sic ieiuniis et verbis tuis animae saginantur. Magnam enim in hoc munere corporibus salubritatem et sanitatem mentibus praebuisti iamque ab initio saeculi nobis ieiunium venerabile dedicasti quod si illa generis humani mater Eva interdictam sibi arborem custodiisset et immortalitatem retinuisset et patriam. Sed peccatum antiquae matris quod illicita ligni vetiti usurpatione commisit quaesumus ablue ieiuniis ut qui de paradiso per inoboedientiam Adae non abstinendo cecidimus nunc autem per oboedientiam Christi ieiunando surgamus. Qui nobis ex eadem materia calicem salutis remiscuit de quo mortis poculum biberamus ut quibus per cibum ligni acquisita mors venerat per crucis lignum salus perdita redderetur. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. 204 (193v)
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Post Pridie Adsunt Domine Deus dies illi quos colendo nobis documento tui exempli sub quadragenaria ieiuni decursione signasti. Proinde tuam pietatem poscimus et rogamus ut hodiernae sollemnitatis sacrificio delibutus largiaris supplicantibus famulis spiritalis alimoniae cibum et tuae sermocinationis edulium. Quo ad instar prophetae tui Eliae huius sacrificii libatione muniti ita a crastino laboriosa divinae institutionis salubriter expediamus ieiunia ut sermocinationis tuae mereamur potiri loquella. 205
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Pater noster Ad orationem dominicam Ecce Salvator noster et Domine qui per paginas Veteris Instrumenti offerri tibi decimas praecipimur anuales tibi dierum decimas consecrare conamur praelargissimam tuae pietatis clementiam implorantes ut in congressione viae huius instruas nos documentis iustitiae et praeceptionis legis tuae quibus instructi et hodierni diei suscepta sollemnia impleamus et devotissime a crastino instituta ieiunia inchoemus. 206
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 206
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dei Filius qui quaterdecies diebus in abstinentia devolutis se tentari permisit ipse vos patiatur ullis tentationibus a sancto proposito submoveri. Quique eidem callido tentatori non in solo pane sed in verbo Dei hominem vivere posse respondit caelestis vos reficiat alimonia cibi. Ut dapibus satiati divinis indictas a crastino parsimoniae leges explere possitis. 206
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 206
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 206
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 206
Mozarabes LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Post communionem Gustantes Domine suavitatis tuae dulcedinisque plenitudinem quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium. 206
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ... benedictus 206
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 206
Mozarabes Mass ordinary F In nomine Domini nostri Iesu Christu perfisiamus cum pace 206
Mozarabes Qu H1 D M2 Mass Propers Dominico primo… Officium Ecce nunc tempus acceptabile alleluia 206
Mozarabes Qu H1 D M2 Mass Propers OfficiumV Dominus regnavit decorem induit induit Dominus fortitudinem et praecinxit se 206