Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Accedens quidam ad Iesum ait illi Magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam Qui dixit ei Quid me interrogas de bono Unus est bonus Deus Si autem vis ad vitam ingredi serva mandata Dicit illi Quae Iesus autem dixit Non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem tuam et diliges proximum tuum sicut teipsum Dicit illi adolescens Omnia haec custodivi a iuventute mea quid adhuc mihi deest Ait illi Iesus Si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me Cum audisset autem adolescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones Iesus autem dixit discipulis suis Amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum Et iterum dico vobis Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum Auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes Quis ergo poterit salvus esse Aspiciens autem Iesus, dixit illis Apud homines hoc impossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt |
Text Source | Mt 19,16–26 |