Surge vade ad Ninivem

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Factum est verbum Domini ad Ionam prophetam secundo dicens Surge et vade in Niniven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te Et surrexit Ionas et abiit in Niniven iuxta verbum Domini Et Ninive erat civitas magna itinere dierum trium Et coepit Ionas introire civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur Et crediderunt viri Ninivitae in Domino et praedicaverunt ieiunium Et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem Et pervenit verbum ad regem Ninive et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere et clamavit et dixit In Ninive ex ore regis et principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant Et operiantur saccis homines et iumenta clament ad Dominum Deum in fortitudine Et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus eorum Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae et non peribimus Et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt de via sua mala et misertus est populo suo Dominus Deus noster
Text Source Jon 3,1–10

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
DE Magdeburg 1503, Missal, Missale Magdeburgense | 4 T Qu H6 S Proph M2 212 ()
FR Agde 1300-1400, Evangeliary, Sacramentary, BM Montpellier Ms. 28 | 158 T Qu H6 S Proph M2 77 (35v)
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Qu H6 S Proph M2 334 ()
FR Besançon 1485, Missal, Missale Bisuntinense | 6 T Qu H6 S Proph M2 209 (103v)
ES Barcelona 1498, Missal, Missale Barcinonense | 48 T Qu H6 S Proph M2 12 (93v)
DE Halberstadt 1511, Missal, Missale Halberstadense | 24 T Qu H6 S Proph M2 187 ()
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 T Qu H6 S Proph M2 86 (93r)
IT Roma 1481, Missal, Missale Romanum | 95 T Qu H6 S Proph M2 190 (86r)
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Qu H6 S Proph M2 86 (82r)
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Qu H6 S Proph M2 193 ()
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 T Qu H6 S Proph M2 105 (97r)
ES Zaragoza 1498, Missal, Missale Caesaraugustanum | 63 T Qu H6 S Proph M2 264 (112v)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Qu H6 S Proph M2 183 ()
ES Lleida 1524, Missal, Missale Illerdense | 50 T Qu H6 S Proph M2 267 (100r)
ES Palma de Mallorca 1506, Missal, Missale Maioricense | 51 T Qu H6 S Proph M2 99 (81r)
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 T Qu H6 S Proph M2 193 (90r)
AT Salzburg 1498, Missal, Missale Salisburgense | 35 T Qu H6 S Proph M2 193 ()
FR Vienne 1519, Missal, Missale Viennense | 674 T Qu H6 S Proph M2 233 ()