Layer | L |
---|---|
Fulltext | Celsa pueri concrepent melodia Pia innocentum canentes tripudia Quos infans Christus hodie vexit ad astra Hos trucidavit frendens insania Herodis fraudis ob nulla crimina In Bethleem ipsius cuncta et per confinia A bimatu et infra iuxta nascendi tempora Herodes rex Christi nati verens infelix imperia Infremit totus et erigit arma superba dextera Quaerit lucis et caeli regem cum mente turbida Ut extinguat qui vitam praestat per sua iacula Dum non valent intueri lucem splendidam nebulosa quaerentis pectora Ira fervet fraudes auget Herodes saevus ut perdat piorum agmina Castra militum dux iniquus aggregat ferrum figit in membra tenera Inter ubera lac effudit antequam sanguinis fierent coagula Hostis naturae natos eviscerat atque iugulat Ante prosternit quam aetas parvula sumat robora Quam beata sunt innocentum ab Herode caesa corpuscula Quam felices existunt matres quae fuderunt talia pignora O dulces innocentum acies O pia lactentum pro Christo certamina Parvorum trucidantur milia membris ex teneris manant lactis flumina Cives angelici veniunt in obviam mira victoria vitae captat praemia turba candidissima Te Christe petimus mente devotissima nostra qui venisti reformare saecula innocentum gloria Perfrui nos concedas per aeterna |
Text Source | AH 53:162 |