Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. |
121 |
Mozarabes
|
Dec |
|
28 |
Innocentes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. |
121 |
Mozarabes
|
Dec |
|
28 |
Innocentes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est omnipotens Pater nos tibi gratias agere semper et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro cuius susceptae in carne nativitatis infantiam sic rex Impius ac profanus expavit ut cogeretur metuere quem non merebatur agnoscere et haberet conscientia deiecta tremendum quem non habebat superbia peritura subiectum. Hic ipsum specialiter perimere volens quo inveniri posset ignarus omnes infantes iussit interfici si fortuitu usque ad ipsius caput membris pereuntibus pervenirent et regalem necem vagantis gladii funera plebeia compingerent. Sic decepti furoris insania fecit martyres esse per mortem qui adhuc confessores non erant per aetatem et ubi non accessit possibilitas iudicandi cessit felicitas pereundi. Christum igitur in omnium visceribus caeca lictoris manus mucrone quaerebat et cum non inveniret ignorantia quem interrogaret non discernebat impudentia quem feriret. Erat decretus ad occidendum qui non erat idoneus ad loquendum sed nihil laudis derogat infantibus non loquentibus plus est enim causa clamare quam lingua. Nec praeiudicat quod illis defuit sermo quos constat pelisse pro Verbo docuit esse vocem sanguinis mors fraterna. Infantiam quam intellectus non adiit exitus coronavit. O nefandi furoris immanitas. Ipso quo perimebatur vulnere portabatur occissus et tenerum pendebat cadaver in capulum plus lactis egerens quam cruoris. Sic dulcia Christi ubera parvulorum labia suxerunt et qui tunc non poterant discernere quid sitirent nunc habent in gaudio quod biberunt. Unde merito tibi Domine omnes angeli non cessant clamare ita dicentes. |
119 |
Mozarabes
|
Dec |
|
28 |
Innocentes
|
M2 |
Mass Propers
|
Chorus. |
Communio |
Gustate et videte |
121 |
Mozarabes
|
Dec |
|
28 |
Innocentes
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in Nata… |
Post communionem |
Gratias agimus tibi |
121 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
In sancti Iaco… |
Officium |
Gloriam et magnum decorem |
121 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in nat… |
Oratio post officium |
Hodie nobis thesaurus |
121 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio libri s… |
Proph |
Tetigit iustum tentatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira tua. Properans enim homo sine quaerela propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem alligans. Restitit ire et finem imposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus. Vicit autem turbas non virtute corporis sed armature potentieque verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum commemorans cum enim iam catervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam. In veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius inscripta. (Sap 18) |
121 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium |
121 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Lex Dei eius in corde ipsius et non supplantabuntur gressus eius |
121 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Hoc praeceptum commendo tibi fili Timotheae secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam miliciam habens fidem et bonam conscientiam. Quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt ex quibus est Himineus et Alexander quos tradidi Sathanae ut discant non blasphemare. Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones. Pro omnibus hominibus pro regibus et pro omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo. Qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Dominus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus testimonium temporibus suis. in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister. Veritatem dico non mentior. Doctor gentium in fide et veritate. (1Th 1 ) |
122 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Ev |
Una dierum Dominus noster Iesus (J 12) |
122 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Beatus homo quem tu erudisti Domine et de lege tua docuisti eum. |
122 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Iustitiam tuam Domine non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam |
122 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
In capite libri scriptum est de me ut faciam voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei bene nunciavi iusticiam tuam in Ecclesia magna |
122 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Exsultans plebs tua Domine in hoc festo Iacobi apostoli tui summis te flagitat precibus ut sicut idem ab omnibus cognominari promeruit iustus ita nos mereamur in melius mutatis moribus remota vanitate et esse et appellari tam iustitiae cultores quam misericordiae sectatores obtinentes apud te dum vivimus et nobis pietatis tuae solatium et defunctis beatitudinis locum. Quo et hic misericordia tua in nobis miseris ostendatur et post iustificantis in nobis remuneratio declaretur. |
123 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus qui beatissimum Iacobum apostolum tuum a pharisaeis ex alto praecipitatum valentem efficis et robustum cum fides tua quae inter undas evexerat Petrum hunc ex alto salvaret elapsum tu Ecclesiam tuam inter procellosas commotionum saecularium undas pius gubernator tuaere et cotidianae gubernationis adminiculo ad portum salutis eam facito pervenire. Quo hic liberata a malorum pressuris ad te perveniat in abundantia pacis. |
123 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui fibram germinis sui in Iacobo tanta sublimitate gloria extulit ut eum et sacerdotio dignum et martyrem pro se efficeret gloriosum cum idem vir Dei sanctus et commissos praedicatione praesentes imbuit populos et passionis exemplo instruit secuturos. Is igitur Deus Pater Ecclesiam quam vivens edocuit verbo nunc regat suffragio. Cuique olim remunerandam praedicans exhibuit fidem nunc precibus impendat salutem ut eam tuaeatur auxilio indefesso ob cuius aedificationem meruit de consummato exsultare martyrio. |
124 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Conserva Deus in nobis tuae misericordiae donum qui in Iacobo et meritorum et nominis beneficium gratiae conservasti collatum cum non immerito cognominatus est iustus qui iustitiae operibus habebatur idoneus. Et ideo te rogamus et petimus ut in hac sollemnitate passionis eius hoc sacrificium serenus aspicias sanctifices et pietate solita benedicas sumentibusque ex eo donum sanctificationis impendas. |
125 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Laetare sterilis quae non paris gaude nimium quod habeas praemium non tantum per integritatem mentis sed et per dignitatem illibatae carnis. Magnum siquidem est praemium si servaveris pudicitiam corporis magnificentius si conserves et cordis. Intuere gloriam Iacobi qui dignus est nuncupari frater Domini estoque constans in Domino et eius mereberis copulari collegio. Illi etenim soli ingredi licuit Sancta Sanctorum et merito ut qui ex utero matris gestabat castimoniae puritatem adipisceretur in interiora templi veram a Domino claritatem. Ideoque hunc digne sustulit et passio ad paradisum et castitas exaltavit usque ad caelum. Nam si qui similia ascendunt certamina si illapsi viriliter dimicando permaneant parili exornantur corona. |
122 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Multa quidem erunt replicanda quantam habeat castimonia gratiam sed quod ex conservato pudore confertur a Domino humana lingua non valet proferre in medico cum et inaestimabile sit quod speratur et gloriosus quod acquiritur. Qui enim carnem mentemque suam gestat ut Ioannes et Iacobus pudicam pectoris Christi Domini esse merebitur recuba. Nec enim quispiam in sanctum pectus potent recumbere qui non suum domicilium mundum certaverit custodire illosque solum puto quod digne suscipiat Christus in requiem quos aut integritas mentis commendat aut cruoris effusio iuste delibat. Unde precamur te Christe Dei Filius et Salvator noster ut huius viri iusti suffragio Ecclesiam tuam liberes ab adversis qui eam eius dignatus es ampliare doctrinis. |
123 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est aequum vere et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro cuius ineffabilibus divitiis ditatus est nomine Iacobus qui semper vocitatus est iustus ut qui promissa iustis praemia populis praedicabat iusti nomen merito suggestaret. Nec defuit homini sancto pro nomine sacro martyrium a plebe impia irrogatum cum ab eis et templi sublimatur pinnaculo et inde deiectus pro nomine Fili tui lapidibus impressus obruitur. Qui dum tot tunderetur saxis quotque flagellis inter suprema supplicia advocat misericordiam tuae pietatis amicam non immemor praeceptorum Magistri et Domini persecutoribus ad percutiendum terga praebebat et parciturum te Dominum pro his flebili oratione rogabat. In huius ergo honore oblationes quas sancto nomini tuo offerimus omnipotens Deus libenter suscipe mitis atque placabilis nosque tuis semper facito inhaerere mandatis. Per ipsum quem collaudant omnes Angeli et Archangeli Throni Dominationes et Potestates ita dicentes. |
124 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Sit Christe Deus Iacobus apostolus tuus apud te emundator facinoris nostri qui carne frater exstitit tibi sit pro nostris advocatus piaculis qui tibi fuit affinis sitque nobis patronus qui tuus fuit ex advocatione discipulus. Ut praecepta orandi quae in terris positus discipulis ostendisti hic tuus martyr tibi commendet prece qui ea a te propria percepit in aure. Quo effectum capiamus in his verbis cum ad Patrem proclamaverimus e terris. |
125 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dominus quem praedicare inter pharisaeorum cuneos Iacobus non veretur intrepidos vos pro sui nominis defensione efficiat ad loquendum. Eiusque precibus vos sustollat in caelum quem pro se passus est persequentium manibus praecipitari ex alto. Ut ad eum praesentem respuentes vitam remuneraturi perveniatis cum quo nunc idem apostolus collisis cerebris laetatur de consummata gloria passionis. |
125 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. |
125 |
Mozarabes
|
Dec |
|
30 |
Iacobus maior (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Gratias tibi agimus |
125 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
In Circumcisio… |
Officium |
Dominus regnavit decorem induit alleluia. |
125 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Induit Dominus fortitudinem et praecinxit se. |
125 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in Nata… |
Oratio post officium |
Hodie nobis thesaurus |
125 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Audi me Iacob et Israel quem ego voco. Ego ipse ego primus et ego novissimus. Manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos. Ego voco eos et stabunt simul. Congregamini omnes vos et audite quis de eis annuntiavit haec Dominus dilexit eum. Faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis. Ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius. Accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus eius. Haec dicit Dominus Redemptor tuus sanctus Israel. Ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas. Utinam adtendisses mandata mea facta fuisset quasi flumen pax tua et iusticia tua sicut gurges maris. Et fuisset quasi arena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et fuisset nomen eius attritum a facie mea. Egredimini a Babylone fugite a Chaldeis. In voce exultationis annunciate et auditum facite hoc et ferte illum usque ad extremum terrae. Et dicite. Redemit Dominus servum suum Iacob. (Is 48) |
125 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Notum fecit Dominus salutare suum ante conspectum gentium revelavit iustitiam tuam |
126 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite |
126 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce laetitiae |
128 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui secundum nomen tuum Deus ita et laus tua in finibus terrae alleluia alleluia |
128 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Iustitia plena est dextera tua laetetur mons Sion et exultent filiae Iudae alleluia |
128 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Deus qui nobis id prospicit convenire ut eum debeamus iugiter collaudare tota poscamus dilectissimi fratres mentis intentione ut concedat nobis hodierna die redemptoris et Domini nostri Iesu Christi Filii sui praeconiis sollemnibus exsultare ut mysterium incarnations eius pro nostrae salutis redemptione celebratum augeat in nobis gaudia nunquam ulterius finienda et vota multiplicet indisrupta ut dum officiis impensius mancipamur caelestium sacramentorum participium consequi mereamur. |
128 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Christe finis legis ad iustitiam omni credenti et bonorum omnium limes qui ex circumcisione et praeputio venientibus lapis effectus es angularis olim mysterio figurante cum Iacob capiti unctus est suppositus lapis quem et Abraham in se uno ostendit cum alios ex circumcisione alios ex fide sua venire portendit quatenus ex utraque gente unam in se faceret plebem te quaesumus te rogamus ut pro quibus praecepta legis implesti ut absolveres praeceptorum tuorum efficias effectores ut in pace tua acquisiti pace potiamur maiestatis tuae placabili. |
129 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Gaudete in Domino. Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium. Videte canes videte malos operarios videte concisionem. Nos enim sumus circumcisio qui spiritu deservimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes quamquam et ego habeam confidentiam in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis circumcisus octavo die ex genere Israel de tribu Beniamin. Hebreus ex Hebreis secundum legem Pharisaeus secundum emulationem persequens ecclesiam Dei secundum iusticiam quae ex lege est conversatus sine quaerela sed quae mihi fuerunt lucra Haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Iesu Christi. (Ph 3) |
126 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi tulerunt illum in Ierusalem ut sisterent eum Domino. Sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur. Et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum. Et ecce homo erat in Ierusalem cui nomen Simeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israel et Spiritus Sanctus erat in eo. Et responsum acceperat a Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. Et venit in spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo. Et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit. Nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum. Quod parasti ante faciem omnium populorum. Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel. Et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. Et benedixit illi Simeon et dixit ad Mariam matrem eius. Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum cui contradicetur et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Et erat Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annos septem a virginitate sua. et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor quae non descendebat de templo ieiuniis et orationibus serviens nocte et die. Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Ierusalem. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galileam in civitate sua Nazareth. Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo. (L 2) |
126 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Perfecta ingeniti Sapientia Patris mentibus caelesti munere illabere nostris contemnendo quod offendimus et condonando te inspirante quod quaerimus. Abscide quaesumus cordium nostrorum auriumque praeputia qui pro nobis dignatus es infantiae gestare crepundia ut quod in tua carne secundum legis litteram fieri circumcisione voluisti corporea id nostrae saluti competenter impendens ab omni superstitione voluptatum absterge nostra praecordia. Lac tuum nutriat parvulos qui fieri dignatus es pro nostra redemptione pusillus. Ut sicut in te cum ista praestares nullum sensit omnipotentia detrimentum ita et fides nostra tuo munere confortata nullum patiatur aliquando defectum sed ad solidum gratiae tuae perveniat fundamentum. |
128 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Domine Iesu Christe qui mortalitatis hominem sic assumpsisti ut mortem nostram consumeres sic iugum legis in tua carne suscepisti ut a nostra carne discuteres sic circumcisus in carne corporis es ut nos sine vulnere carnis in corde purgares atque utroque sexui proficeret circumcisio spiritualis cum ex virginitate genitricis ipse vir tamquam sponsus procederes et utrumque sexum in sacramento incarnationis amplecteres suscipiens scilicet virum natum ex femina. Unde veneranda illa senectus in Simeone atque Anna purgata iam aetas et defaecata sinceraque etiam in viro feminaque canities te suscipiens non destitit collaudare. Te quaesumus ut sacrum circumcisionis diem sollemnitate votiva nobis prosequentibus orationes supplicum placatus exaudias et offerentium sacrificia sanctificanda suscipias atque spiritus quiescentium quorum est facta commemoratio nominum in requiem electorum perducas. |
128 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est te ineffabilis immensaeque sapientiae Deum debitis collaudare praeconiis cum praecipue hoc die vel tempore transactam pro nobis circumcisionem tuae recordamur infantiae et sicut dignum est laudare virtutem tuae omnipotentiae non valemus. Non enim in te Domine aliquid superfluum in suscepto homine ipse creaveras quod necessario circumcidi debere mandares sed ut te Dominum legis natum fuisse sub lege nec legem destruxisse probares. Universa enim quae carnali populo figuris praetereuntibus adumbrata mandasti etiam in te ipso secundum litteram fieri permisisti. Quae tamen in nobis per evangelicam veritatem aetatemque perfectam sacramentis dignioribus perfecisti cum circumcisio nostri cordis non in cultro imprimitur sed votis spiritualibus celebratur. Illis nos exuens videlicet pellibus quibus Adam involutus Paradisi beatitudine extruditur moriturus ut continentiae virtus desideriis carnalibus amputatis non corporis pelle sed confusionis tegmine exuatur et reformetur paradiso virginitas mentis et corporis unde eliminata fuerat corruptio transgressoris. Pro quibus indiciis impensius commendandis adest ille mortificato in corpore grandaevus meritisque sanctissimus Simeon amplexumque senilibus ulnis ingentem parvulum salutare Domini se vidisse testatur. Sed et illa cuius nomen gratiam resonat continentiae candore resplendens consimili Anna praeconiorum officio Dominum confitetur. Offeruntur deinde in sacrificio par turturum vel pulli gemini columbarum ut in combinatione mundissimarum avium tam animae quam corporis puritatem litandam Deo exemplis evidentibus doceremur et in his sacrificiis quae acceptari desiderant non in imis haereant sed erigantur iugiter in supernis. Pro quibus omnibus mirabilibus omnes Angeli caelorumque Virtutes tibi Deo Patri et Filio et Spiritui Sancto cum Cherubim et Seraphim sine cessatione proclamant ita dicentes. |
129 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Chorus. |
F |
Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. |
130 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere incomparabiliter te esse sanctum Domine omnis profitetur a te condita creatura a quo et creantur et sanctificantur omnia. Hinc quaesumus ut quibus iussis praeceptisque ad instar sanctitatis tuae iubes esse nos sanctos ob circumcisionis Unigeniti tui diem cum oblatis sacrificiis sanctifices indignos. |
130 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Deus auctor omnium et conditor creaturarum qui et circumcisionem ex fide et praeputium per fidem iustificare dignatus es tu Ecclesiam tuam quae ex circumcisione vel praeputio veniens in te solidata consistit litatione hostiae huius et vitiis facito circumcidi et spiritali laetitia innovari benedicens et nobis famulis tuis et his sacrificiis oblatis qui solus pro cunctis factus hostia immolaris. |
130 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Unigenite Dei Filius qui nos non carne sed corde cupiens circumcidi omne praeceptum circumcisionis in suscepto homine adimplesti tu a cordibus nostris omne quod non tibi militat gladio verbi tui desecando abscide et virtutibus spiritalium actionum nos clementer accinge. Quibus potentialiter roborati ad te proclamare possimus ea quae nobis petenda instituisti ut dicamus. |
130 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Dominus Iesus Christus qui ut legem adimpleret in suscepta carne circumcisionem suscepit corpoream ipse cordium vestrorum abscidat illecebras. Et qui Simeonis iusti manibus est susceptus vos sibimet associet benedictione perpetua laetabundos. Ut tam corporis quam animae vitiis desecatis ad eum sine confusione perveniatis qui ad confirmandas promissiones Patrum minister factus est circumcisionis. |
131 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui vivit et omnia regit in saecula saeculorum. |
131 |
Mozarabes
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in Nat… |
Post communionem |
Gratias tibi agimus Domine |
131 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
In dominica an… |
Officium |
Dominus regnavit decorem |
131 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Hic est iustus noster in quo sperabamus fidem praecinente propheta et ad quem pervenimus apparentem per gratiam proinde poscamus clementiam eius ut liberet nos et peccata populo suo dimittat qui pro nobis impendi dignatus est totus. |
131 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. |
131 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
131 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Audite insule et attendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei. Et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam. In pharetra sua abscondit me et dixit mihi. Servus meus es tu Israel quia in te glorificabor. Et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi. Ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo. Et nunc dicit Dominus. Formans me ab utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israel non congregabitur. Et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea. Et dixit. Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae. |
131 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Laus tua Deus in fines terrae iustitia plena est dextera tua |
132 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Laetetur mons Sion et exsultent filiae Iudae propter iudicia tua Domine |
132 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Abrahae promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semetipsum dicens. Nisi benedicens benedicam tibi et multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem. Homines enim per maiorem suum iurant et omnes controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationes heredibus immobilitate consilii sui interposuit iusiurandum. Ut per duas res immobiles quibus impossibile est mentiri Deum fortissimum solatium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem quam sicut ancoram habemus anime tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis. Ubi praecursor pro nobis introivit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum. Hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a cede regum. Et benedixit ei cui decimas omnium divisit Abraham. Primum quidem qui interpretatur rex iustitiae. Deinde autem et rex Salem quod est rex pacis. Sine patre sine matre sine genealogia. Neque initium dierum neque finem vitae habens. Assimilatus autem filio Dei manens sacerdos in perpetuum. (H 6) |
132 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Timebunt gentes nomen tuum Domine et omnes reges terrae gloriam tuam |
133 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Paratum panem de caelo praestitisti filiis tuis Domine omne delectamentum in se habentem odore suavitatis alleluia alleluia |
133 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Principium exorientis anni quod hodierna die cum ieiunii voto celebrandum suscipimus humili devotione fratres dilectissimi oblatis Deo muneribus dedicemus poscentes ut idem Christus qui est caput omnis principatus ac Dominus det nobis ita venientis anni spatia fideli mente transigere qualiter oculis pietatis eius mereamur in omnibus complacere. |
133 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus qui idem ipse es cuiusque anni non deficient praebe nobis ita hunc annum cum placita tibi servitutis devotione transigere qualiter et substantiis non privemur et divinis obsequiis devotione optabili obsequamur. |
133 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Christe qui es alpha et omega initium et finis tu benedicito his sacrificiis ob principium praesentis anni tibi oblatis et ita offerentium vocabula in libro vitae conscribens ut defunctis requiem praestes quo omnes qui initia huius anni cum tripudio laudationis attollimus reliquum excursum eius in tua servitute transigere mereamur. |
134 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Benedic Domine coronam anni benignitatis tuae ut et campi tui ubertate pinguedinis repleantur et nos qui in convalle plorationis consistimus abundantia pacis ac dulcedinis redundemus. |
134 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus quo inspirante ianuam praesentis anni in confessione intramus quove tacti compungimur ut reliquos excursus temporum in divinis obsequii transigere delectemur. Ipse est vere Salvator noster et Dominus Iesus Christus qui est et consecratio temporum et conditor saeculorum. |
135 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Principium san… |
Ev |
In principio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso vita erat. Et vita erat lux hominum et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Ioannes. Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine. Ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit. In propria venit et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius. Qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt. Et verbum caro factum est et habitavit in nobis. Et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis. Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens. Hic erat quem dixi qui post me venturus est ante me factus est qui prior me erat. Et de plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia quia lex per Moysen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est. (J 1) |
132 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui ante tempus natus ex te Deo Patre tecum pariter et cum Spiritu Sancto condidit tempora dignatus nasci et ipse sub tempore ex utero Virginis Mariae. Qui tamen cum sit sempiternus statutos annorum decrevit decursus per quos evolutus duceretur hic mundus distinguens annum certis atque congruentibus vicissitudinibus temporum quibus sol certa cursus sui dimensione anni orbem inconfusa varietate distingueret. Illi etenim Deo vivo hodie et finem anni et subsequentis initium oblatis muneribus dedicamus per quem et decursum annum transegimus et principium alterius inchoamus. Nunc igitur quia in unum nos ad supplicandum sancta et communis fecit hic devotio convenire tibi Deus Pater supplices fundimus preces ut qui nativitate eiusdem Filii tui praesentis temporis curricula consecrasti praebeas nobis hunc annum habere placabilem et dies eius in tua transigere servitute. Terram quoque fructibus reple animas corporaque facito morbis delictisque carere. Scandala remove contere hostem cohibe famen et omnes in commune noxiorum casuum eventus a nostris finibus procul extrude. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum quem in unitate Trinitatis Throni Dominationes et Potestates sine cessatione collaudant ita dicentes. |
134 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Vespertini huius sacrificii litatione placari te cupientes omnipotens Deus quaesumus ut appositum tibi hoc holocaustum ita placide acceptare digneris quo omnes qui a te sanctificari huius anni initia cupimus in sanctis eum nos transegisse actibus gratulemur. |
135 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Domine qui magnus dies es Angelorum parvus in die hominum Verbum Deus ante omnia tempora Verbum caro opportuno in tempore conditus sub sole conditor solis da nobis diei huius in tuis laudibus ecclesiasticae dignitatis sollemnem conventum. Ut qui initium anni talibus primitiis tibimet consecrasti totius temporis spatium tibi placitis excursibus atque operibus facias immolari. Quia te iubente oramus e terris. |
135 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Canon of the Mass
|
|
F |
Pater noster qui es in caelis. Amen. Sanctificetur nomen tuum. Amen ... Sed libera nos a malo. |
135 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Omnes qui initium praesentis anni laudibus excolendum attollitis Salvatoris nostri muniti praesidiis absque crimine ad finem usque perveniatis. Idem quoque redemptor noster ita contribuat vobis hunc annum habere placidum ac iucundum ut cor vestrum semper sibimet efficiat praeparatum. Ut benedicti ab eo qui fecit caelum et terram quod nunc inchoatis in lacrimis post in canticis spiritualibus expleatis. |
135 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui vivit et omnia regit in saecula saeculorum. |
136 |
Mozarabes
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in Nat… |
Post communionem |
Gratias tibi agimus Domine |
136 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
In ieiunio Epi… |
Proph |
Conserva tempus et devita a malo pro anima tua. Non confundaris dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam. Nec accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium. Non reverearis proximum tuum in casu suo nec retineas verbum in tempus salutis. Ne abscondas sapientiam tuam in decore eius. In lingua enim cognoscitur sapientiae et sensus scientiae. Et doctrina in verbo veritatis et firmamentum in operibus iustitiae. Non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere. Non confundaris confiteri peccata tua et ne subiicias te omnino peccato. Noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii. Pro iustitia agonizare pro anima tua et usque ad mortem certare pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. (Eccli 4) |
136 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum Domine nequando dicant gentes ubi est Deus eorum |
137 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Propter honorem nominis tui Domine libera nos |
137 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis |
139 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Vos qui transituri estis Iordanem aedificate altare Domino ex lapidibus quos ferrum non tetigit. Et offerte coram eo holocausta et hostias pacificas alleluia. Et offerte coram eo holocausta et hostias pacificas alleluia. |
139 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Et omnia alia… |
Missa |
Principium ex orientis |
139 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Gustantes Domine suavitatis tuae dulcedinisque plenitudinem quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium. |
139 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. |
139 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
In nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace |
139 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Levans Balaam oculos vidit Israel commorantem per tribus suas. Et introeunte in se spiritu Dei assumpta parabola ait. Dixitque Balaam filius Beor. Dixit homo cuius obduratus est oculus. Dixit auditor sermonum Domini qui visionem omnipotentis intuitus est. Qui cadit et sic aperiuntur oculi eius. Quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israel. Ut valles nemorose ut horti iuxta fluvium irrigui et tabernacula quae finxit Dominus. Quasi cedri iuxta aquas fluet aqua distillata eius et semen illius erit in aquas multas. Accubans dormivit sicut leo et quasi leena quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit tibi in maledictione reputabitur. Sumpta igitur rursum parabola ait. Dixit Balaam filius Beor. Dixit homo cuius obturatus est oculus. Dixit auditor sermonum Dei. Qui novit doctrinam Dei altissimi et visiones omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos. Videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope. Orietur stella ex Iacob et consurget virga ex Israel. Et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth. Et erit Idumea possessio eius et hereditas Seyr cedet inimicis suis. Israel vero fortiter ait. De Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis. Assumptaque parabola et iterum locutus est. En qui venturus est quando ista faciet Deus. Venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebreos et ad extremum etiam ipsi peribunt. Surrexitque Balaam et reversus in locum suum. Balaach quoque via qua evenerat iterum rediit. (Nu 23) |
136 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Nolite seduci. Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Evigilate iuste et nolite peccare. Ignorantiam enim Dei quidam habent. Ad reverentiam enim vobis loquor. Sed dicet aliquis. Quomodo resurgunt mortui Quali autem corpore veniunt Insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur. Et quod seminas non corpus quod futurum est seminas. Sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum seminum. Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus. Non omnis caro sed alia hominum alia pecudum alia volucrum alia autem piscium. Et corpora caelestia et corpora terrestria. Sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium. Alia autem claritas solis alia claritas lune alia claritas stellarum. Stella enim ab stella differt in claritate. Sic et resurrectio mortuorum. seminatur in corruptione surgit in incorruptione. Seminatur in ignobilitate surgit in gloria. Seminatur in infirmitate surgit in virtute seminatur corpus animale surgit corpus spirituale. Si est corpus animale et spirituale. Sicut scriptum est. Factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus autem in spiritum vivificantem. Sed non prius quod spirituale est sed quod animale est. Deinde quod spirituale. Primus homo de terra terrenus. Secundus homo de caelo caelestis. Qualis terrenus tales et terreni. Qualis caelestis tales et caelestes. Igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis. (1K 15) |
137 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Deum nemo vidit unquam nisi Unigenitus Filius qui est in sinu patris ipse enarravit. Et hoc testimonium Ioannis quando miserunt Iudaei ab Ierosolimis Sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es Et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus. Et interrogaverunt eum. Quid ergo Helyas es tu Et dicit. Non sum. Propheta es tu Et respondit. Non. Dixerunt ergo ei. Quis es tu ut responsum demus his qui miserunt nos Quid dicis de te ipso Ait. Ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Isaias propheta. Et qui missi fuerant erant ex pharisaeis. Et interrogaverunt eum et dixerunt. Quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helyas neque propheta Respondit eis Ioannes dicens. Ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos nescitis. Ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est. Cuius ego non sum dignus ut solvam calciamenta. Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem ubi erat Ioannes baptizans. Altero die vidit Ioannes Iesum venientem ad se et ait. Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi. Hic est de quo dixi post me factus est qui prior me erat et ego nesciebam eum. Sed ut manifestetur in Israel propterea veni ego in aqua baptizans et testimonium perhibuit Ioannes dicens. Quia vidi spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum Sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit. Super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est filius Dei. (J 1) |
138 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
In Apparatione… |
Officium |
Vos qui in Christo baptizati estis Christum induistis alleluia |
139 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Benedicti vos a Domino qui fecit caelum et terram |
139 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Rex omnium saeculorum Christe Deus altissime qui in diebus Herodis regis de virgine natus Magis quaerentibus novo sidere es declaratus appareat in nobis virtutis tuae praesidium ad depellendos omnes principes tenebrarum quo sic maiestatis tuae sidus in nobis resplendeat ut ad te quaerendum nulli se nobis errorum obices interponant quo ad te videndum curramus et te viso iucundemur instanter. |
139 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
139 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Omnis terra adoret te et psallat tibi |
140 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Psalmum dicam nomini tuo Altissime super filios hominum |
140 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Laudate Dominum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen |
142 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Omnes de Saba venient portantes aurum thus et lapides pretiosos salutare Domini evangelizabunt alleluia alleluia. |
142 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Viri excelsi ad te transibunt et tui erunt servi consequentur te colligati in vinculis et adorabunt te quia in te est Deus et praeter te non est alius. Renovamini insulae Israel et salvamini a Domino in salute aeterna. |
143 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Ecclesiae tuae quaesumus Domine munera propitius intuere quibus iam non aurum thus et myrrha profertur sed hisdem muneribus Unigenitus tuus declaratus offertur immolatur et sumitur. Offerentibus quoque Domine gaudia tribue sempiterna et refrigerium quietis defunctis accumula. |
144 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Christe qui ad humana veniens humilis Deus in sidere declararis illabere sensibus nostris quo Ecclesia tua qua apparitionis tuae festum hodierna die ovando concelebrat in pace tua iugi tempore solidata consistat ut et hic opera caritatis instante devotione retentet et ad te remuneratura perveniat gaudens qui olim ad liberationem eius per admirabile sidus apparere dignatus es. |
144 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio libri I… |
Proph |
Surge illumina Ierusalem quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos. Super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui. Leva in circuitu oculos tuos et vide. Omnes isti congregati sunt venerunt tibi. Filii tui de longe venient et filiae tuae a latere surgent. Tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi. Inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha. Omnes de Sabba venient aurum et thus deferentes et laudem Domino annuntiantes. Argentum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et sancto Israel qui glorificavit te. Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi. In indignatione autem mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui. Et aperientur porte tuae iugiter die et nocte et non claudentur. Ut auferatur a te fortitudo gentium et reges eorum adducantur. Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit. Et gentes solitudine vastabuntur. Gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum glorificabo. Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum. Non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas aut contritio in terminis tuis. Sed occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio. Non erit tibi Sol amplius ad lucendum per diem nec splendor Lunae illuminabit te. Sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam. (Is 60) |
140 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Quicumque in Christo baptizati estis Christum induistis. Non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber. Non est masculus neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes. Dico autem. Quanto tempore heres parvulus est nihil differt a servo cum sit Dominus omnium sed sub tutoribus et auctoribus usque ad prefinitum tempus a patre. Ita et nos cum essemus parvuli sub elementis huius mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum natum ex muliere factum sub lege ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii Dei misit Deus spiritum filii sui in corda vestra clamantem abba pater. Itaque iam non est servus sed filius. Quod si filius et heres per Deum. (G 3) |
140 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Cum natus esset Iesus in Bethleem Iudae in diebus Herodis regis ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolymam dicentes. Ubi est qui natus est rex Iudeorum Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Ierosolima cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt in Bethleem Iudae. Sic enim scriptum est per prophetam. Et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda. Ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis. Et mittens illos in Bethleem dixit. Ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum. Qui cum audissent regem abierunt. Et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius. Et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei in munera. Aurum tus et mirrham. Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens. Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum. Et erat ibi usque ad obitum Herodis. Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem. Ex Aegypto vocavi filium meum. Tunc videns Herodes quoniam illusus esset a magis iratus est valde. Et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis. Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem Vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt. Defuncto autem Herode ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in Egypto dicens. Surge accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. Qui consurgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudea pro Herode patre suo timuit illuc ire. Et admonitus in somnis secessit in partes Galilaee et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetam quoniam Nazareus vocabitur. (Mt 2) |
141 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Chorus. |
F |
Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. |
146 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Deus qui observationem diei huius atque reverentiam toto orbe venerabilem tripliciter et acceptionis et luminationis et declarationis honore donasti. Appare in his sollemnitatibus et accepta orationem plebis tuae qui sollemnitatem hanc ipso Acceptionis nomine consecrasti. Illumina sacrificantem cultui tuo populum qui festa haec etiam vocabulo illuminasti. Declara cordibus nostris veritatis tuae lucem qui et per ipsam appellationem dedisti his sollemnitatibus claritatem. |
146 |