Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Corbie Qu H6 f3 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius salutiferae passionis et gloriosae Resurrectionis dies appropinquare noscuntur in quibus et antiqui hostis superbia triumphatur et nostrae redemptionis mysterium celebratur. Unde poscimus tuam immensam clementiam ut sicut in eo solo consistit totius nostrae salvationis summa ita per eum tibi sit ieiuniorum et actuum nostrorum semper victima grata. Per quem. 139
Corbie Qu H6 f3 M2 Mass Propers Postcomm Repleti Domine sacri muneris gratia supplices exoramus ut quae gustu corporeo dulci veneratione contigimus dulciora mentibus sentiamus. 140 (69v)
Corbie Qu H6 f3 M2 Mass Propers Superpop Tua nos misericordia Deus et ab omni subreptione vetustatis expurget et capaces sanctae novitatis efficiat. 140 (69v)
Corbie Qu H6 f4 M2 Mass Propers Feria quarta.… Coll Deus a quo et Iudas reatus sui poenam et confessionis suae latro praemium sumpsit concede nobis tuae propitiationis effectum ut sicut in passione sua Iesus Christus Dominus noster diversa utrisque intulit stipendia meritorum ita nobis ablato vetustatis errore resurrectionis suae gratiam largiatur. 140 (69v)
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Post Amen sequ… Pf Oremus dilectissimi nobis pro Ecclesia sancta Dei ut eam Deus et Dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum subiciens ei principatus et potestates detque nobis quietam et tranquillam vitam degentibus glorificare Deum Patrem omnipotentem. 141
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Oremus. Dicit… Or Omnipotens sempiterne Deus qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti custodi opera misericordiae tuae ut Ecclesia tua toto orbe diffusa stabili fide in confessione tui nominis perseveret. 141
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro beatissimo papa nostro N ut Deus et Dominus noster qui elegit eum in ordinem episcopatus salvum atque incolumem custodiat Ecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum Dei. 141
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus cuius iudicio universa fundantur respice propitius ad preces nostras et electum nobis antistitem tua pietate conserva ut Christiana plebs quae tali gubernatur auctore sub tanto pontifice credulitatis suae meritis augeatur. 142
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus pro omnibus episcopis presbyteris diaconibus subdiaconibus acolythis exorcistis lectoribus ostiariis confessoribus virginibus viduis et pro omni populo sancto Dei. 142
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus cuius spiritu totum corpus ecclesiae sanctificatur et regitur exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. 142
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro Christianissimo rege nostro N. ut Deus et Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem. 142
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus in cuius manu sunt omnium potestates et omnia iura regnorum respice ad Christianum benignus imperium ut gentes quae in sua feritate confidunt potentiae tuae dextera comprimantur. 142
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro catechumenis nostris ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae ut per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum et ut ipsi digni inveniantur in Christo Iesu Domino nostro. 143
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus qui Ecclesiam tuam nova semper prole fecundas auge fidem et intellectum catechumenis nostris ut renati fonte baptismatis adoptionis tuae filiis aggregentur. 143
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus dilectissimi nobis Deum Patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem depellat aperiat carceres vincula dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis indulgeat. 143
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus maestorum consolatio laborantium fortitudo perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse. 143
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro haereticis et schismaticis ut Deus ac Dominus noster eruat eos ab erroribus universis et ad sanctam matrem Ecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur. 144
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus qui salvas omnes et neminem vis perire respice ad animas diabolica fraude deceptas ut omni haeretica pravitate deposita errantium corda resipiscant et ad veritatis tuae redeant unitatem. 144
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro perfidis Iudaeis ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum ut et ipsi agnoscant Iesum Christum Dominum nostrum. 144
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus qui etiam Iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis exaudi preces nostras quas tibi pro illius populi obcaecatione deferimus ut agnita veritatis tuae luce quae Christus est a suis tenebris eruantur. 144
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro paganis ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum ut relictis idolis suis convertantur ad Deum vivum et verum unicum Filium eius Iesum Christum Deum et Dominum nostrum cum quo vivit et regnat cum Spiritu Sancto Deus. 144
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Or Omnipotens sempiterne Deus qui non mortem peccatorum sed vitam semper requiris suscipe propitius orationem nostram et libera eos ab idolorum cultura et aggrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. 145
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Quibus expleti… Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris excessibus incessanter affligimur per unigeniti tui passionem liberemur. 145
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Deinde legitur… Or Deus qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti ut inimici a nobis expelleres potestatem concede nobis famulis tuis ut resurrectionis gratiam consequamur. 145
Corbie Qu H6 f4 M2 Mass Propers Sequitur alter… Secr Suscipe quaesumus Domine munus oblatum et dignanter operare ut quod passionis mysterio gerimus piis effectibus consequamur. 146
Corbie Qu H6 f4 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui innocens pro impiis voluit pati et pro sceleratis indebite condemnari. Cuius mors delicta nostra detersit et resurrectio iustificationem nobis exhibuit. Per quem tuam pietatem supplices exoramus ut sic nos hodie a peccatis emacules ut cras venerabilis cenae dapibus saties hodie acceptes confessionem nostrorum peccaminum et cras tribuas spiritalium incrementa donorum hodie ieiuniorum nostrorum vota suscipias et cras nos ad sacratissimae cenae convivium introducas. Per quem. 146
Corbie Qu H6 f4 M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus qui Unigeniti sui passione tribuit vobis humilitatis exemplum concedat vobis per eamdem humilitatem percipere suae benedictionis ineffabile donum. Amen. Ipsius Resurrectionis percipiatis consortia cuius patientiae veneramini documenta. Amen. Quo ab eo sempiternae vitae munus percipiatis per cuius temporalem mortem aeternam vos evadere creditis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 147
Corbie Qu H6 f4 M2 Mass Propers Postcomm Largire sensibus nostris omnipotens Deus ut per temporalem Filii tui mortem quam mysteria veneranda testantur vitam te nobis dedisse perpetuam confidamus. 147
Corbie Qu H6 f4 M2 Mass Propers Superpop Respice Domine quaesumus super hanc familiam tuam pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum. 147
Corbie Qu H6 f5 M2 Mass Propers Tunc legitur e… Secr Ipse tibi quaesumus Domine sancte Pater omnipotens Deus sacrificium nostrum reddat acceptum qui discipulis suis in sui commemorationem hoc fieri hodierna traditione monstravit Iesus Christus. 149
Corbie Mass ordinary VDDiv Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 150
Corbie Qu H6 f5 M2 Mass Propers Feria quinta.… Coll Deus a quo et Iudas reatus sui poenam et confessionis suae latro praemium sumpsit concede nobis tuae propitiationis effectum ut sicut in passione sua Iesus Christus Dominus noster diversa utrisque intulit stipendia meritorum ita nobis ablato vetustatis errore resurrectionis suae gratiam largiatur. 148 (73v)
Corbie Qu H6 f5 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum quem in hac nocte inter sacras epulas increpantem mens sibi conscia traditoris ferre non potuit sed apostolorum relicto consortio sanguinis pretium a Iudaeis accepit ut vitam perderet quam distraxit. Caenavit igitur hodie proditor mortem suam et cruentis manibus panem de manu Salvatoris exiturus accepit ut saginatum cibo maior poena constringeret quem nec sacrati cibi collatio a scelere revocaret. Patitur itaque Dominus noster Iesus Christus Filius tuus cum hoste novissimum participare convivium a quo se noverat continuo esse tradendum ut exemplum innocentiae mundo relinqueret et passionem suam pro saeculi redemptione suppleret. Patitur mitis Deus immitem Iudam et sustinet pius crudelem convivam qui merito laqueo suo periturus erat quia de magistri sanguine cogitarat. O Dominum per omnia patientem O Agnum inter suas epulas mitem cibum eius Iudas in ore ferebat et quibus eum traderet persecutores advocabat. Sed Filius tuus Dominus noster tanquam pia hostia et immolari se tibi pro nobis patienter permisit et peccatum quod mundus commiserat relaxavit. Quaesumus igitur ut qui pro salute nostra se tradi permisit ipse nos suae gratiae dono locupletet et qui per buccellam panis suum prodidit traditorem ipse nos sui panis perceptione faciat sibi inhaerere quique discipulorum pedes eluere dignatus est hodie ipse nos ab omnibus delictis emaculet et caetui fidelium discipulorum associet. Per quem Maiestatem. 149
Corbie Mass ordinary VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 151
Corbie Mass ordinary VDDiv Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster Iesus Christus pro nobis est traditus. Sed et memoriam venerantes in primis gloriosae semper virginis Mariae genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Iohannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Iohannis et Pauli Cosme et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. 151
Corbie Mass ordinary VDDiv Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus ob diem in qua Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda quaesumus Domine ut placatus accipias; <diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum>. 152
Corbie Mass ordinary VDDiv Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus benedictam adscriptam ratam rationabilem acceptabilemque facere digneris ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini Dei nostri Iesu Christi 152
Corbie Mass ordinary VDDiv Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas; elevatis oculis in caelum ad te Deum patrem suum omnipotentem tibi gratias agens benedixit fregit dedit discipulis suis dicens: »Accipite et manducate ex hoc omnes; hoc est enim corpus meum.« 152
Corbie Mass ordinary VDDiv Simili modo posteaquam cenatum est accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas item tibi gratias agens benedixit dedit discipulis suis dicens: »Accipite et bibite ex eo omnes; hic est enim calix sanguinis mei novi et aeterni testamenti – mysterium fidei – qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.« 153
Corbie Mass ordinary VDDiv Haec quotienscumque feceritis in mei memoriam facietis. 153
Corbie Mass ordinary VDDiv Unde et memores sumus Domine nos tui servi sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatae passionis nec non et ab inferis resurrectionis sed et in caelos gloriosae ascensionis; offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram hostiam sanctam hostiam immaculatam panem sanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae. 153
Corbie Mass ordinary VDDiv Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacrificium immaculatam hostiam. 153
Corbie Mass ordinary VDDiv Supplices te rogamus omnipotens Deus iube haec perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum in conspectum divinae maiestatis tuae ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. 154
Corbie Mass ordinary VDDiv Memento etiam Domine et eorum nomina qui nos praecesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis… Ipsis et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Per eundem Dominum nostrum. 154
Corbie Mass ordinary VDDiv Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam societatis donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus cum Ioanne Stephano Matthia Barnaba Ignatio Alexandro Marcellino Petro Felicitate Perpetua Agatha Lucia Agnete Caecilia Anastasia et cum omnibus sanctis tuis intra quorum nos consortium non aestimator meriti sed veniae quaesumus largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum 154
Corbie Qu H6 f5 M2 Mass Propers Tunc offertur… Or Emitte Domine Spiritum sanctum tuum paraclitum de caelis in hanc pinguedinem olivae quam de viridi ligno producere dignatus es ad refectionem corporis ut tua sancta benedictione sit omni hoc unguentum tangenti tutamentum mentis et corporis ad evacuandos omnes dolores omnesque infirmitates omnem aegritudinem corporis. Unde unxisti sacerdotes reges prophetas et martyres chrisma tuum perfectum Domine a te benedictum in nomine Domini nostri Iesu Christi. Per quem haec omnia Domine semper bona creas sanctificas vivificas benedicis et praestas nobis. Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi Deo Patri omnipotenti in unitate Spiritus sancti omnis honor et gloria. 155
Corbie Mass ordinary Oremus. F Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere: Pater noster qui es in caelis. Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. 156
Corbie Mass ordinary F Libera nos quaesumus Domine ab omnibus malis praeteritis praesentibus et futuris et intercedente beata et gloriosa semper virgine Dei Genitrice Maria et beatis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea et omnibus sanctis da propitius pacem in diebus nostris ut ope misericordiae tuae adiuti et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi. Per Dominum nostrum. 156
Corbie Qu H6 f5 M2 Mass Propers BenP Benedicat vos Deus qui per Unigeniti Filii sui passionem vetus Pascha in novum voluit converti concedatque vobis ut expurgato veteris fermenti contagio nova in vobis perseveret conspersio. Amen. Et quia ad celebrandam redemptoris cenam mente devota convenistis aeternarum dapum vobiscum epulas reportetis. Amen. Ipsius quoque opitulante clementia mundemini a sordibus peccatorum qui ad insinuandum humilitatis exemplum pedes voluit lavare discipulorum. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus sancti et pax Domini sit semper vobiscum et cum spiritu tuo. 156
Corbie Qu H6 f5 M2 Mass Propers Qua expleta be… Or Deus incrementorum et profectuum spiritalium qui virtute sancti Spiritus tui imbecillarum mentium rudimenta confirmas te oramus Domine ut venturis ad beatae regenerationis lavacrum tribuas per unctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis ut si quae illis adversantium spirituum maculae inhaeserunt ad tactum sanctificati olei huius abscedant. Nullus spiritalibus nequitiis locus nulla refugis virtutibus sit facultas nulla insidiantibus malis latendi licentia relinquatur; sed venientibus ad fidem servis tuis et sancti Spiritus tui operatione mundandis sit unctionis huius praeparatio utilis ad salutem quam etiam caelestis regenerationis nativitate in sacramento sunt baptismatis adepturi. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filum tuum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. 161
Corbie Qu H6 f5 Mass Propers Ampulla autem… Rub 162 (80v)
Corbie Qu H6 f5 M2 Mass Propers Postcomm Refecti vitalibus alimentis quaesumus Domine Deus noster ut quod tempore nostrae mortalitatis exsequimur immortalitatis tuae munere consequamur. 162 (80v)
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Feria sexta. H… Pf Oremus dilectissimi nobis pro Ecclesia sancta Dei ut eam Deus et Dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum subiciens ei principatus et potestates detque nobis quietam et tranquillam vitam degentibus glorificare Deum Patrem omnipotentem. 163
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Oremus. Dicit… Or Omnipotens sempiterne Deus qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti custodi opera misericordiae tuae ut Ecclesia tua toto orbe diffusa stabili fide in confessione tui nominis perseveret. 164
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro beatissimo papa nostro N ut Deus et Dominus noster qui elegit eum in ordinem episcopatus salvum atque incolumem custodiat Ecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum Dei. 164
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Oremus. Dicit… Or Omnipotens sempiterne Deus cuius iudicio universa fundantur respice propitius ad preces nostras et electum nobis antistitem tua pietate conserva ut Christiana plebs quae tali gubernatur auctore sub tanto pontifice credulitatis suae meritis augeatur. 164
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus pro omnibus episcopis presbyteris diaconibus subdiaconibus acolythis exorcistis lectoribus ostiariis confessoribus virginibus viduis et pro omni populo sancto Dei. 165
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Oremus. Dicit… Or Omnipotens sempiterne Deus cuius spiritu totum corpus ecclesiae sanctificatur et regitur exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. 165
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro Christianissimo rege nostro N. ut Deus et Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem. 165
Corbie Qu H6 f5 M2 Mass Propers Tunc communica… VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui in principio inter cetera bonitatis et pietatis tuae munera terram producere fructifera ligna iussisti inter quae huius pinguissimi liquoris ministrae oleae nascerentur quarum fructus sacro chrismati deserviret. Nam et David prophetico spiritu gratiae tuae sacramenta praenoscens vultus nostros in oleo exhilarandos esse cantavit. Et cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso similitudinem futuri muneris columba demonstrans per olivae ramum pacem terris redditam nuntiavit. Quod in novissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus haec olei unctio vultus nostros iucundos efficit ac serenos. Inde etiam Moysi famulo tuo mandatum dedisti ut Aaron fratrem suum prius aqua lotum per infusionem huius unguenti constitueret sacerdotem. Accessit ad hoc amplior honor cum Filius tuus Iesus Christus Dominus noster lavari se a Ioanne undis Iordanicis exegisset ut Spiritu sancto in columbae similitudinem desuper misso Unigenitum tuum in quo tibi optime complacuisset testimonio subsequentis vocis ostenderes et hoc illud esse manifestissime comprobares quod eum oleo laetitiae prae consortibus suis ungendum David propheta cecinisset. Te igitur deprecamur Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per eumdem Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum ut huius creaturae pinguedinem sanctificare tua benedictione digneris et sancti Spiritus ei admiscere virtutem cooperante potentia Christi tui a cuius sancto nomine chrisma nomen accepit unde unxisti sacerdotes reges prophetas et martyres ut spiritalis lavacri baptismo renovandis creaturam chrismatis in sacramentum perfectae salutis vitaeque confirmes ut sanctificatione unctionis infusa corruptione primae nativitatis absorpta sanctum uniuscuiusque templum acceptabilis vitae innocens odore redolescat ut secundum constitutionis tuae sacramentum regio et sacerdotali propheticoque honore perfusi vestimento incorrupti muneris induantur ut sit his qui renati fuerint ex aqua et Spiritu sancto chrisma salutis eosque aeternae vitae participes et caelestis gloriae facias esse consortes. Per eumdem Dominum. 158 (78v)
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Oremus. Dicit… Or Omnipotens sempiterne Deus in cuius manu sunt omnium potestates et omnia iura regnorum respice ad Christianum benignus imperium ut gentes quae in sua feritate confidunt potentiae tuae dextera comprimantur. 165
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro catechumenis nostris ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae ut per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum et ut ipsi digni inveniantur in Christo Iesu Domino nostro. 166
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Oremus. Dicit… Or Omnipotens sempiterne Deus qui Ecclesiam tuam nova semper prole fecundas auge fidem et intellectum catechumenis nostris ut renati fonte baptismatis adoptionis tuae filiis aggregentur. 166
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus dilectissimi nobis Deum Patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem depellat aperiat carceres vincula dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis indulgeat. 166
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Oremus. Dicit… Or Omnipotens sempiterne Deus maestorum consolatio laborantium fortitudo perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse. 167
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro haereticis et schismaticis ut Deus ac Dominus noster eruat eos ab erroribus universis et ad sanctam matrem Ecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur. 167
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Oremus. Dicit… Or Omnipotens sempiterne Deus qui salvas omnes et neminem vis perire respice ad animas diabolica fraude deceptas ut omni haeretica pravitate deposita errantium corda resipiscant et ad veritatis tuae redeant unitatem. 167
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro perfidis Iudaeis ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum ut et ipsi agnoscant Iesum Christum Dominum nostrum. 167
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Oremus. Dicit… Or Omnipotens sempiterne Deus qui etiam Iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis exaudi preces nostras quas tibi pro illius populi obcaecatione deferimus ut agnita veritatis tuae luce quae Christus est a suis tenebris eruantur. 167
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Pf Oremus et pro paganis ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum ut relictis idolis suis convertantur ad Deum vivum et verum unicum Filium eius Iesum Christum Deum et Dominum nostrum cum quo vivit et regnat cum Spiritu Sancto Deus. 168
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Oremus. Dicit… Or Omnipotens sempiterne Deus qui non mortem peccatorum sed vitam semper requiris suscipe propitius orationem nostram et libera eos ab idolorum cultura et aggrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. 168
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Quas ut finier… F Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere: Pater noster qui es in caelis. Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. 170
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Oremus. F Libera nos quaesumus Domine ab omnibus malis praeteritis praesentibus et futuris et intercedente beata et gloriosa semper virgine Dei Genitrice Maria et beatis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea et omnibus sanctis da propitius pacem in diebus nostris ut ope misericordiae tuae adiuti et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi. Per Dominum nostrum. 170
Corbie Qu H6 f6 Good Friday Cum dixerint A… Rub 171 (84r)
Corbie Qu H6 S Holy Saturday Sabbato Sancto… Or Deus qui mirabiliter creasti hominem et mirabilius redemisti da nobis quaesumus contra oblectamenta peccati mentis ratione persistere ut mereamur ad gaudia aeterna pervenire. 172
Corbie Qu H6 S Holy Saturday Lectio libri G… Or Deus qui in Abrahae famuli tui opere humano generi oboedientiae exempla praebuisti concede nobis et nostrae pravitatis voluntatem frangere et tuorum praeceptorum rectitudinem in omnibus adimplere. 172
Corbie Qu H6 S Holy Saturday Lectio libri E… Or Deus qui peccati veteris hereditariam mortem in qua posteritatis genus omne successerat Christi tui Domini nostri passione solvisti dona ut conformes eidem facti sicut imaginem ’terreni’ naturae necessitate portavimus ita imaginem ’caelestis’ gratiae sanctificatione portemus. 172
Corbie Qu H6 S Holy Saturday Lectio libri E… Or Deus cuius antiqua miracula in praesenti quoque saeculo coruscare sentimus praesta quaesumus ut sicut priorem populum ab Aegyptiis liberasti hoc ad salutem gentium per aquas baptismatis opereris. 172
Corbie Qu H6 S Holy Saturday Lectio Isaiae… Or Deus qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas concede propitius ut quos aqua baptismatis abluis continua protectione tuearis. 173
Corbie Qu H6 S Holy Saturday Lectio Isaiae… Or Deus qui nos ad celebrandum paschale sacramentum utriusque testamenti paginis instruis da nobis intelligere misericordiam tuam ut ex perceptione praesentium munerum firma sit exspectatio futurorum. 173
Corbie Qu H6 S Holy Saturday Lectio Ionae p… Or Deus qui divitias misericordiae tuae in hac praecipue nocte largiris propitiare universo ordini sacerdotalis officii et omnes gradus famulatus nostri perfecta delictorum remissione sanctifica ut ministraturos regeneratrici gratiae tuae nulli esse obnoxios patiaris offensae. 173
Corbie Qu H6 S Holy Saturday Lectio Isaiae… Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia agimus caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus. 174
Corbie Qu H6 S Holy Saturday Tractus Sicut… Or Omnipotens sempiterne Deus respice propitius ad devotionem populi tui renascentis qui sicut cervus aquarum expetit fontem; concede propitius ut fidei ipsius sitis baptismatis mysterio animam corpusque sanctificet. Per Dominum. 174
Corbie Baptism Inde accipiens… F Quis vocaris? 179 (89r)
Corbie Baptism Responsum N. I… F Credis in Deum patrem omnipotentem creatorem caeli et terrae? Resp. Credo. Interrogat: Et in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum natum et passum? Resp. Credo. Interrogat: Credis et in Spiritum Sanctum sanctam Ecclesiam catholicam sanctorum communionem remissionem peccatorum carnis resurrectionem vitam aeternam? Resp. Credo. 179 (89r)
Corbie Baptism Interrogat. F Vis baptizari? Resp. Volo. 179 (89r)
Corbie Qu H6 S Holy Saturday Expletis lecti… Or Omnipotens sempiterne Deus adesto magnae pietatis tuae mysteriis adesto sacramentis et ad creandos novos populos quos tibi fons baptismatis parturit spiritum adoptionis emitte ut quod humilitatis nostrae gerendum est mysterio tuae virtutis compleatur effectu. 175 (87r)
Corbie Qu H6 S Holy Saturday Consecratio fo… VD Qui invisibili potentia sacramentorum tuorum mirabiliter operaris effectum et licet nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni tu tamen gratiae tuae dona non deserens etiam ad preces nostras aures tuae pietatis inclinas Deus cuius Spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur ut iam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet Deus qui nocentis mundi crimina per aquas abluens regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti ut unius eiusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutibus Respice Domine in faciem Ecclesiae tuae et multiplica in ea regenerationes tuas qui gratiae tuae affluentis impetu laetificas civitatem tuam fontemque baptismatis aperis toto orbe terrarum gentibus invocandis ut tuae maiestatis imperio sumat Unigeniti tui gratiam de Spiritu Sancto Hic aquam manu tangat in modum crucis. Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis admixtione fecundet ut sanctificatione concepta ab immaculato divini fontis utero in novam renatam creaturam progenies caelestis emergat Et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore omnes in unam pariat gratiam mater infantiam Procul ergo hinc iubente te Domine omnis spiritus immundus abscedat Procul ergo tota nequitia diabolicae fraudis absistat Nihil hic loci habeat contrariae virtutis admixtio non insidiando circumvolet non latendo subripiat non infitiendo corrumpat Iterum manu tangat aquam in modum crucis. Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni impugnatoris incursu et [70v] totius nequitiae purgata discessu Sitfons vivus aquaregenerans undapurificans Ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi operante in eis Spiritu Sancto perfectae purgationis indulgentiam consequantur Unde benedico te creatura aquae perDeum vivum perDeum sanctum per Deum qui te in principio verbo separavit ab arida cuius Spiritus super te ferebatur qui te de paradiso manare praecepit Hic eiciat aquam in modum crucis.et in quattuor fluminibus totam terram rigare praecepit Qui te in deserto aquam amaram suavitate inclita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit Benedico te per Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum qui te in Cana Galilaeae signo admirabili sua potentia convertit in vinum Qui pedibus super te ambulavit et a Ioanne in Iordane in te baptizatus est Qui te unacum sanguine suo de latere produxit et discipulis suis iussit ut credentes in te baptizarentur dicens Ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Hic muta vocem quasi legens lectionem. Haec nobis praecepta servantibus tu Deus omnipotens clemens adesto tu benignus aspira Hic suffla in aquam ter in hunc modum videlicet crucis. tu has simplices aquas tuo ore Hic iterum suffla in modum crucis. benedicito ut praeter naturalem emundationem quam lavandis possunt adhibere corporibus sint etiam purificatis mentibus efficaces Hic pone cereum ardentem in aquam dicendo ter (notandum) Descendat in hanc plenitudinem fontis virtus Spiritus Sancti Hic iterum insuffla super fontem tribus vicibus in modum crucis. et totam huius aquae substantiam regenerandi fecundet effectu Hic sume cereum extra aquam et dic Hic omnium peccatorum maculae deleantur hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principii cunctis vetustatis squaloribus emundetur ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in verae innocentiae novam infantiam renascatur Per Dominum In unitate eiusdem Spiritus Sancti Hic mittatur chrisma a sacerdote in fontem in modum crucis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Paracliti sanctificetur et fecundetur de hoc oleo salutifero et chrismate fons iste ad abluenda crimina et ad regenerandas animas in vitam aeternam. 175 (87r)
Corbie Baptism Et dicit. F Et ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 179 (89r)
Corbie Baptism Ut autem surre… Or Deus omnipotens Pater Domini nostri Iesu Christi qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum ipse te liniat chrismate salutis in vitam aeternam. Amen. 179 (89r)
Corbie Qu H6 S M2 Mass Propers Deinde legitur… All Confitemini Domino quoniam bonus. 〈R. Quoniam in saeculum misericordia eius.〉 182
Corbie Qu H6 S M2 Mass Propers Tr Laudate Dominum omnes gentes 182
Corbie Qu H6 S Mass Propers Sequitur evang… Rub 182
Corbie Qu H6 S M2 Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine et plebis tuae et tuorum hostias renatorum ut et confessione tui nominis et baptismate renovati sempiternam beatitudinem consequantur. 182
Corbie Qu H6 S M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere. Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus te omni quidem tempore sed in hac potissimum nocte gloriosius collaudare et praedicare per Christum Dominum nostrum: qui inferorum claustra disrumpens victoriae suae clara vexilla suscepit et triumphato diabolo victor a mortuis resurrexit. Et ideo cum angelis. 182
Corbie Mass ordinary VDDiv Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 183
Corbie Confirmation Et baptizantur… Or Omnipotens sempiterne Deus qui regenerare dignatus es hos famulos tuos ex aqua et Spiritu sancto quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum emitte in eos septiformem Spiritum tuum sanctum paraclitum de caelis Spiritum sapientiae et intellectus Spiritum consilii et fortitudinis Spiritum scientiae et pietatis adimple eos Spiritu timoris tui et consigna eos signo crucis in vitam propitiatus aeternam. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat Deus in unitate eiusdem Spiritus sancti. 180
Corbie Qu H6 S M2 Mass Propers Et interrogant… Coll Deus qui hanc sacratissimam noctem gloria dominicae resurrectionis illustras conserva in nova familiae tuae progenie adoptionis spiritum quem dedisti ut corpore et mente renovati puram tibi exhibeant servitutem. 182
Corbie Mass ordinary VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 183
Corbie Mass ordinary VDDiv Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes resurrectionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem sed et memoriam venerantes in primis gloriosae semper virginis Mariae genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Iohannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Iohannis et Pauli Cosme et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. 184