Corbie
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias <diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum>. |
184 |
Corbie
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui Ecclesiae tuae intemerato utero novos populos producens eam virginitate manente nova semper prole faecundat fidei spei et charitatis vos munere repleat et suae in vos benedictionis dona infundat. Amen. Et qui hanc sacratissimam noctem redemptoris nostri resurrectione voluit illustrare mentes vestras peccatorum tenebris mundatas virtutum copiis faciat coruscare. Amen. Quo eorum qui modo renati sunt innocentiam imitari certetis et vascula mentium vestrarum exemplo praesentium luminum illustretis ut cum bonorum operum lampadibus ad eius sponsi thalamum cuius resurrectionem celebratis cum prudentibus virginibus intrare possitis. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. |
185 |
Corbie
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut divino munere satiati et sacris mysteriis innovemur et moribus. |
185 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
In die sancto… |
Coll |
Deus qui hodierna die per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti vota nostra quae praeveniendo adspiras etiam adiuvando prosequere. |
186 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe Domine quaesumus preces populi tui cum oblationibus hostiarum ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant. |
186 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus Te quidem omni tempore sed in hac potissimum die gloriosius praedicare cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est Agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo cum angelis. |
186 |
Corbie
|
|
|
|
Resurrectio Domini
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. |
187 |
Corbie
|
|
|
|
Resurrectio Domini
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. |
187 |
Corbie
|
|
|
|
Resurrectio Domini
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes resurrectionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem sed et memoriam venerantes in primis gloriosae semper virginis Mariae genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Iohannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Iohannis et Pauli Cosme et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. |
187 |
Corbie
|
|
|
|
Resurrectio Domini
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias <diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum>. |
188 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Benedicat vos omnipotens Deus hodierna interveniente paschali solemnitate et ab omni miseratus dignetur defendere pravitate. Amen. Et qui ad aeternam vitam in Unigeniti sui resurrectione vos reparat in ipsius adventu immortalitatis vos gaudiis vestiat. Amen. Et qui expletis ieiuniorum sive passionis Dominicae diebus paschalis festi gaudia celebratis ad ea festa quae non sunt annua sed continua ipso opitulante exsultantibus animis veniatis. Amen. Quod ipse praestare. |
188 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos sacramentis paschalibus satiasti tua facias pietate concordes. |
189 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
V |
Office Propers
|
Ad vesperas. |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus innovatione tui spiritus a morte animae resurgamus. |
189 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
V |
Office Propers
|
Ad fontes. |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus ereptionis nostrae suscipere laetitiam mereamur. |
189 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
V |
Office Propers
|
Alia. |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gratiam dominicae resurrectionis agnovimus ipsi per amorem spiritus a morte resurgamus. |
189 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
V |
Office Propers
|
Alia. |
Or |
Deus qui paschalia nobis remedia contulisti populum tuum caelesti dono prosequere ut inde post in perpetuum gaudeat unde nunc temporaliter exsultat. |
190 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda… |
Coll |
Deus qui sollemnitate paschali mundo remedia contulisti populum tuum quaesumus caelesti dono prosequere ut et perfectam libertatem consequi mereatur et ad vitam proficiat sempiternam. |
190 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Paschales hostias recensentes quaesumus Domine ut quod frequentamus actu comprehendamus effectu. |
190 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te suppliciter exorare ut fidelibus tuis dignanter impendas quo et paschalia capiant sacramenta et desideranter exspectent ventura ut in mysteriis quibus renati sunt permanentes ad novam vitam his operantibus perducantur. Per Christum. |
190 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Te igitur sicu… |
BenP |
Deus qui pro vobis suscepit iniuriam crucis laetitia vos innovet suae Resurrectionis. Amen. Et qui pendenti secum in cruce latroni omisit delictum vos salvet a cunctis nexibus peccatorum. Amen. Ut redemptionis vestrae mysterium et digne conservetis in opere et locupletius aeterna perfruamini remuneratione. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
191 (94r) |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Impleatur in nobis quaesumus Domine sacramenti paschalis sancta libatio nosque de terrenis affectibus ad caeleste transferat institutum. |
191 (94r) |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
V |
Office Propers
|
Ad vesperas. |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur a cunctis malis imminentibus per haec paschalia festa liberemur. |
191 (94r) |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
V |
Office Propers
|
Ad fontes. |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut festa paschalia quae venerando colimus etiam vivendo teneamus. |
191 (94r) |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
V |
Office Propers
|
Alia. |
Or |
Deus qui populum tuum de hostis callidi servitute liberasti preces eius misericorditer respice et adversantes ei tua virtute prosterne. |
191 (94r) |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria tertia i… |
Coll |
Deus qui Ecclesiam tuam novo semper foetu multiplicas concede famulis tuis ut sacramentum vivendo teneant quod fide perceperunt. |
192 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum ut per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. |
192 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Qui oblatione sui corporis remotis sacrificiorum carnalium observationibus seipsum tibi sacram hostiam agnumque immaculatum summus sacerdos pro salute nostra immolavit. Per quem. |
192 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Te igitur sicu… |
BenP |
Deus qui vos lavit aqua sui lateris et redemit effusione cruoris ipse in vobis confirmet gratiam adeptae redemptionis. Amen. Per quem renati estis ex aqua et Spiritu sancto ipse vos caelesti consociet regno. Amen. Quique dedit vobis initia sanctae fidei ipse conferat et perfectionem operis et plenitudinem charitatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
192 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut paschalis perceptio sacramenti continua in nostris mentibus perseveret. |
193 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
V |
Office Propers
|
Ad vesperas. |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui paschalis festivitatis sollemnia colimus in tua semper sanctificatione vivamus. |
193 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
V |
Office Propers
|
Ad fontes. |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut per haec paschalia festa quae colimus devoti in tua semper laude vivamus. |
193 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
V |
Office Propers
|
Alia. |
Or |
Deus qui conspicis familiam tuam omni humana virtute destitui paschali interveniente festivitate tui eam brachii protectione custodi. |
193 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta i… |
Coll |
Deus qui nos resurrectionis dominicae annua sollemnitate laetificas concede propitius ut per temporalia festa quae agimus pervenire ad gaudia aeterna mereamur. |
193 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sacrificia Domine paschalibus gaudiis immolamus quibus Ecclesia mirabiliter et nascitur et nutritur. |
193 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et pietatem tuam indefessis precibus implorare ut qui paschalis festivitatis solemnia colimus in tua semper sanctificatione vivamus. Quo per temporalis festi observationem pervenire mereamur ad aeternorum gaudiorum continuationem. Per Christum Dominum nostrum. |
194 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Te igitur sicu… |
BenP |
Dominus Deus noster vos perducat ad arborem vitae qui eruit de lacu miseriae. Amen. Ipse vobis aperiat ianuam paradisi qui confregit portas inferni. Amen. Ipse vos eruat flagello et in regnum suum perducat confitentes qui pati dignatus est pro impiis innocens. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
194 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Ab omni nos quaesumus Domine vetustate purgatos sacramenti veneranda perceptio in novam transferat creaturam. |
194 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
V |
Office Propers
|
Ad vesperas. |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut huius paschalis festivitatis mirabile sacramentum et temporalem nobis tranquillitatem tribuat et vitam conferat sempiternam. |
194 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
V |
Office Propers
|
Ad fontes. |
Or |
Deus qui nos per paschalia festa laetificas concede propitius ut ea quae devote agimus te adiuvante fideliter teneamus. |
195 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
V |
Office Propers
|
Alia. |
Or |
Tribue quaesumus omnipotens Deus ut illuc tendat christianae devotionis affectus quo tecum est nostra substantia. |
195 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quinta i… |
Coll |
Deus qui diversitatem gentium in confessione tui nominis adunasti da ut renatis fonte baptismatis una sit fides mentium et pietas actionum. |
195 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe quaesumus Domine munera populorum tuorum propitius ut confessione tui nominis et baptismate renovati sempiternam beatitudinem consequantur. |
195 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui nos per paschale mysterium docuit vetustatem vitae relinquere et in novitate spiritus ambulare a quo perpetuae mortis superatur acerbitas et aeternae vitae fidelibus tribuitur integritas. Per quem maiestatem. |
195 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Te igitur sicu… |
BenP |
Omnipotentis Dei et Domini nostri benedictionibus repleamini cuius estis sanguine pretioso redempti. Amen. Eius vos indeficiens repleat gratia cuius ineffabilis plasmavit potentia et qui vobis in hoc mundo praestitit conditionem nascendi ipse in regno aeterno tribuat mansionem sine fine vivendi. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
196 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Exaudi Domine preces nostras ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia sempiterna concilient. |
196 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
V |
Office Propers
|
Ad vesperas. |
Or |
Deus qui nobis ad celebrandum paschale sacramentum liberiores animos praestitisti doce nos et metuere quo(d) irasceris et amare quod praecipis. |
196 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
V |
Office Propers
|
Ad fontes. |
Or |
Da quaesumus omnipotens Deus ut Ecclesia tua et suorum firmitate membrorum et nova semper fecunditate laetetur. |
196 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
V |
Office Propers
|
Alia. |
Or |
Multiplica fidem quaesumus Domine populi tui ut cuius per te sumpsit initium per te consequatur augmentum. |
197 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta in… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui paschale sacramentum in reconciliationis humanae foedere contulisti da mentibus nostris ut quod professione celebramus imitemur effectu. |
197 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias quaesumus Domine placatus assume quas et pro renatorum expiatione peccati deferimus et pro acceleratione caelestis auxilii. |
197 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui secundum promissionis suae incommutabilem veritatem caelestis pontifex factus in aeternum solus omnium sacerdotum peccati remissione non eguit sed potius peccatum mundi idem verus agnus abstersit. Per quem. |
197 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Te igitur sicu… |
BenP |
Benedicat vos de caelis omnipotens Deus qui per crucem et sanguinem passionis suae vos dignatus est redimere in terris. Amen. Ipse vos renovet a vetustate peccati qui pro vobis dignatus est crucifigi vosque ad caelestia suscitet qui pro vobis inferos penetravit. Amen. Vitam suam Dominus vobis tribuat qui mortem vestram suscepit et perdidit. Amen. Quod ipse praestare. |
197 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Respice quaesumus Domine populum tuum et quem aeternis dignatus es renovare mysteriis a temporalibus culpis dignanter absolve. |
198 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
V |
Office Propers
|
Ad vesperas. |
Or |
Deus per quem nobis et redemptio venit et praestatur adoptio respice in opera misericordiae tuae ut in Christo renatis et aeterna tribuatur hereditas et vera libertas. |
198 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
f6 |
|
V |
Office Propers
|
Ad fontes. |
Or |
Adesto quaesumus Domine familiae tuae et dignanter impende ut quibus fidei gratiam contulisti et coronam largiaris aeternam. |
198 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato in Alb… |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia venerando egimus per haec contingere ad gaudia aeterna mereamur. |
198 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Concede quaesumus Domine semper nos per haec mysteria paschalia gratulari ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae. |
199 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Te igitur sicu… |
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per quem supplices exposcimus ut cuius muneris pignus accepimus manifesta dona comprehendere valeamus. Et quae nobis fideliter speranda paschale contulit sacramentum per resurrectionis eius attingere mereamur ineffabile mysterium. Per quem. |
199 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Redemptionis nostrae munere vegetati quaesumus Domine ut hoc perpetuae salutis auxilium fides semper vera perficiat. |
199 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
S |
|
V |
Office Propers
|
Ad vesperas. |
Or |
Deus totius conditor creaturae famulos tuos quos fonte renovasti baptismatis quosque gratiae tuae plenitudine solidasti in adoptionis sorte facias dignanter adscribi. |
199 |
Corbie
|
Pasc |
H0 |
S |
|
V |
Office Propers
|
Ad fontes. |
Or |
Deus qui multiplicas Ecclesiam tuam in subole renascentium fac eam gaudere propitius de suorum profectibus filiorum. |
200 (99v) |
Corbie
|
Pasc |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica octav… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui paschalia festa peregimus haec te largiente moribus et vita teneamus. |
200 (99v) |
Corbie
|
Pasc |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe munera quaesumus Domine exsultantis ecclesiae et cui causam tanti gaudii praestitisti perpetuum fructum concede laetitiae. |
200 (99v) |
Corbie
|
Pasc |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te suppliciter obsecrare ne nos ad illum sinas redire actum cui iure dominatur inimicus sed in hac potius facias absolutione persistere per quam diabolus exstitit Filio tuo vincente captivus. Et ideo cum angelis. |
200 (99v) |
Corbie
|
Pasc |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus cuius Unigenitus discipulis suis ianuis clausis dignatus est apparere suae vos benedictionis dono locupletare et caelestis vobis regni ianuas dignetur aperire. Amen. Et qui ab eorum pectoribus attactu sui corporis vulnus amputavit dubietatis concedat ut per fidem qua eum resurrexisse creditis omnium delictorum maculis careatis. Amen. Et qui cum Thoma Deum et Dominum creditis et cernuis vocibus invocatis ab eo et in hoc saeculo a malis omnibus tueri et in futuro sanctorum caetibus ascisci valeatis. Amen. Quod ipse praestare. |
201 |
Corbie
|
Pasc |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti et praesens nobis remedium esse facias et futurum. |
201 |
Corbie
|
Pasc |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Deus qui nos fecisti hodierna die paschalia festa celebrare fac nos quaesumus in caelesti regno gaudere. |
201 |
Corbie
|
Pasc |
|
|
|
V |
Office Propers
|
Ad vesperas. |
Or |
Deus qui nos exsultantibus animis pascha tuum celebrare tribuisti fac quaesumus nos et temporalibus gaudere subsidiis et aeternitatis effectibus gratulari. |
201 |
Corbie
|
Pasc |
|
|
|
|
Office ordinary
|
Aliae oratione… |
Or |
Deus qui credentes in te fonte baptismatis innovasti hanc renatis in Christo concede custodiam ut nullo erroris incursu gratiam tuae benedictionis amittant. |
202 |
Corbie
|
Pasc |
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Deus qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas erige nos ad consedentem in dextera tua nostrae salutis auctorem ut qui propter nos iudicandus advenit pro nobis iudicaturus adveniat. |
202 |
Corbie
|
Pasc |
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Deus et reparator innocentiae et amator dirige ad te tuorum corda servorum ut de infidelitatis tenebris liberati numquam a tuae virtutis luce discedant. |
202 |
Corbie
|
Pasc |
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Deus qui credentes in te populos gratiae tuae largitate multiplicas respice propitius ad electionem tuam ut qui sacramento baptismatis sunt renati regni caelestis mereantur introitum. |
202 |
Corbie
|
Pasc |
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui humanam naturam supra primae originis reparas dignitatem respice pietatis tuae ineffabile sacramentum et quos regenerationis mysterio innovare dignatus es in his dona tua perpetuae gratiae protectione conserva. |
202 |
Corbie
|
Pasc |
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum ut spiritu sancto renatos regnum tuum facias introire atque eo perveniat humilitas gregis quo praecessit celsitudo pastoris. |
203 |
Corbie
|
Pasc |
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Deus qui pro salute mundi sacrificium paschale fecisti propitiare supplicationibus nostris ut interpellans pro nobis pontifex summus quos per id quod nostri est similis reconciliat per id quod tibi est aequalis absolvat. |
203 |
Corbie
|
Pasc |
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Praesta nobis omnipotens et misericors Deus ut in resurrectione Domini nostri Iesu Christi percipiamus veraciter portionem. |
203 |
Corbie
|
Pasc |
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Deus qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas imple pietatis tuae ineffabile sacramentum ut cum in maiestate sua Salvator noster advenerit quos fecisti baptismo regenerari facias beata immortalitate vestiri. |
203 |
Corbie
|
Pasc |
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Deus humani generis conditor et redemptor da quaesumus ut reparationis nostrae collata subsidia te iugiter inspirante sectemur. |
203 |
Corbie
|
Pasc |
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Deus qui renatis per aquam et Spiritu Sancto caelestis regni pandis introitum auge super famulos tuos gratiam quam dedisti ut qui ab omnibus sunt purgati peccatis a nullis priventur promissis. |
204 |
Corbie
|
Pasc |
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Conserva in nobis quaesumus Domine misericordiam tuam et quos ab erroris liberasti caligine veritatis tuae firmius inhaerere facias documento. |
204 |
Corbie
|
Pasc |
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Solita quaesumus Domine nos pietate custodi ut qui Unigeniti tui passione sunt redempti eius resurrectione laetentur. |
204 |
Corbie
|
Pasc |
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus propensius his diebus tuam misericordiam consequamur quibus eam plenius te largiente cognovimus. |
204 |
Corbie
|
Apr |
|
14 |
Maximus
Tiburtius
Valerianus
|
M2 |
Mass Propers
|
XVIII Kalendas… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Tiburtii Valeriani et Maximi sollemnia colimus eorum etiam virtutes imitemur. |
204 |
Corbie
|
Apr |
|
14 |
Maximus
Tiburtius
Valerianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostia haec quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum nataliciis recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. |
204 |
Corbie
|
Apr |
|
14 |
Maximus
Tiburtius
Valerianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te in sanctorum martyrum tuorum festivitate laudare qui semper es mirabilis in tuorum commemoratione sanctorum et magnae fidei largiris affectum et tolerantiam tribuis passionum et antiqui hostis facis superari machinamentum quo egregii martyres tui ad capiendam supernorum beatitudinem praemiorum nullis impediantur retinaculis blandimentorum. Per Christum. |
205 |
Corbie
|
Apr |
|
14 |
Maximus
Tiburtius
Valerianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Caelesti munere saginati quaesumus Domine Deus noster ut haec nobis dona martyrum tuorum intercessio beata sanctificet. |
205 |
Corbie
|
Apr |
|
23 |
Georgius
|
M2 |
Mass Propers
|
VIIII Kalendas… |
Coll |
Deus qui nos beati Georgii martyris tui meritis et intercessione laetificas concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dono tuae gratiae consequamur. |
205 |
Corbie
|
Apr |
|
23 |
Georgius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Georgio martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
205 |
Corbie
|
Apr |
|
23 |
Georgius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum: pro cuius nominis veneranda confessione beatus martyr Georgius diversa supplicia sustinuit et ea devincens coronam perpetuitatis promeruit. Per quem maiestatem tuam. |
206 |
Corbie
|
Apr |
|
23 |
Georgius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Beati Georgii martyris tui Domine suffragiis exoratus percepta sacramenti tui nos virtute defende. |
206 |
Corbie
|
Apr |
|
25 |
Marcus evangelista
|
M2 |
Mass Propers
|
VII Kalendas M… |
Coll |
Deus qui beatum Marcum evangelistam tuum evangelicae praedicationis gratia sublimasti tribue quaesumus eius nos semper et eruditione proficere et oratione defendi. |
206 |
Corbie
|
Apr |
|
25 |
Marcus evangelista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Beati Marci evangelistae tui sollemnitate tibi munera deferentes quaesumus Domine ut sicut illum praedicatio evangelica fecit gloriosum ita nos eius intercessio verbo et opere tibi reddat acceptos. |
206 |
Corbie
|
Apr |
|
25 |
Marcus evangelista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius gratia beatum Marcum in sacerdotium elegit doctrina ad praedicandum erudiit potentia ad perseverandum confirmavit ut per sacerdotalem infulam perveniret ad martyrii palmam; docensque subditos instruens vivendi exemplo confirmans pattendo ad te coronandus perveniret qui persecutorum minas intrepidus superasset. Cuius interventus nos quaesumus a nostris mundet delictis qui tibi placuit tot donorum praerogativis. Per quem Maiestatem. |
206 |
Corbie
|
Apr |
|
25 |
Marcus evangelista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Tribuant nobis quaesumus Domine continuum tua sancta praesidium quo beati Marci evangelistae tui precibus nos ab omnibus semper tueantur adversis. |
207 |
Corbie
|
Apr |
|
28 |
Vitalis martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
VI Kalendas Ma… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut intercedente beato Vitale martyre tuo et a cunctis adversitatibus liberemur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente. |
207 |
Corbie
|
Apr |
|
28 |
Vitalis martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Accepta sit in conspectu tuo Domine nostrae devotionis oblatio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. |
207 |
Corbie
|
Apr |
|
28 |
Vitalis martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Exsultet Domine populus tuus in sancti tui commemoratione Vitalis et cuius votivo laetatur officio suffragio relevetur optato. |
208 |
Corbie
|
May |
|
1 |
Iacobus minor
Philippus apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
Kalendis Maii.… |
Coll |
Deus qui nos annua apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis instruamur exemplis. |
208 |
Corbie
|
May |
|
1 |
Iacobus minor
Philippus apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Munera Domine quae pro apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate deferimus propitius suscipe et mala omnia quae meremur averte. |
208 |
Corbie
|
May |
|
1 |
Iacobus minor
Philippus apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui Ecclesiam tuam in apostolica soliditate firmasti de quorum consortio sunt beati Philippus et Iacobus quorum passionis hodie festa veneramur; poscentes ut sicut eorum doctrinis instruimur ita exemplis muniamur et precibus adiuvemur. Per Christum Dominum nostrum. |
208 |