Corbie
|
Dec |
|
28 |
Innocentes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Adesto Domine muneribus Innocentium festivitate sacrandis et praesta quaesumus ut eorum sinceritatem possimus imitari quorum tibi dicatam veneramur infantiam. |
42 |
Corbie
|
Dec |
|
28 |
Innocentes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et in praetiosis mortibus parvulorum quos propter nostri redemptoris infantiam bestiali saevitia Herodes funestus occidit immensa clementiae tuae dona praedicare in quibus fulget sola magis gratia quam voluntas et clara est prius confessio quam loquela ante passio quam membra idonea passioni Existunt testes Christi qui eius nondum fuerant agnitores. O infinita benignitas o ineffabilis misericordia quae pro suo nomine trucidatis meritum gloriae perire non patitur sed proprio cruore perfusis et salus regenerationis adhibetur et imputatur corona martyrii. Et ideo cum angelis. |
42 |
Corbie
|
Dec |
|
28 |
Innocentes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Omnipotens Deus pro cuius Unigeniti veneranda infantia infantium innocentium catervas Herodis funesti peremit saevitia suae vobis benedictionis tribuat dona gratissima. Amen. Et qui eis concessit ut unicum Filium eius Dominum nostrum non loquendo sed moriendo confiterentur concedat vobis ut fidem veram quam lingua vestra fatetur etiam mores probi et vita inculpabilis fateantur. Amen. Quique eos primitivum fructum sanctae suae suscepit ecclesiae cum fructu bonorum operum vos faciat pervenire ad gaudia aeternae patriae. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. |
43 |
Corbie
|
Dec |
|
28 |
Innocentes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Votiva Domine dona percepimus quae sanctorum nobis precibus et praesentis quaesumus vitae pariter et aeternae tribue conferre subsidium. |
44 |
Corbie
|
Dec |
|
28 |
Innocentes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Deus qui licet sis magnus in magnis mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis da nobis quaesumus in eorum celebritate gaudere qui filio tuo domino nostro testimonium praebuerunt etiam non loquentes. |
44 |
Corbie
|
Dec |
|
28 |
Innocentes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Ipsi nobis Domine quaesumus postulent mentium puritatem quorum innocentiam hodie sollemniter celebramus. |
44 |
Corbie
|
Dec |
|
28 |
Innocentes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Adiuva nos Domine quaesumus eorum deprecatione sanctorum qui Filium tuum humana necdum voce profitentes caelesti sunt pro eius nativitate gratia coronati. |
44 |
Corbie
|
Dec |
|
31 |
Silvester papa
|
M2 |
Mass Propers
|
Pridie kalenda… |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut beati Silvestri confessoris tui atque pontificis veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. |
44 |
Corbie
|
Dec |
|
31 |
Silvester papa
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sanctorum tuorum nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. |
45 |
Corbie
|
Dec |
|
31 |
Silvester papa
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut hodiernae sollemnitatis munus acceptum intercedente beato Silvestro confessore tuo atque pontifice et corporibus nostris salutem praestet et mentibus. |
45 |
Corbie
|
Dec |
|
31 |
Silvester papa
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Adesto Domine supplicationibus nostris ut nos nullis mentis et corporis patiaris subiacere periculis quos beati Silvestri pontificis tui munit gloriosa confessio. |
45 |
Corbie
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
Kalendis Ianua… |
Coll |
Deus qui salutis aeternae beate Mariae virginitate fecunda humano generi praemia praestitisti tribue quaesumus ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus per quam meruimus auctorem vitae suscipere. |
45 |
Corbie
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Coll |
Deus qui nobis nati Salvatoris diem celebrare concedis octavum fac quaesumus nos eius perpetua divinitate muniri cuius sumus carnali commercio reparati. |
45 |
Corbie
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Praesta quaesumus Domine ut per haec munera quae Domini nostri Iesu Christi arcanae nativitatis mysterio gerimus purificatae mentis intellegentia consequamur. |
46 |
Corbie
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius hodie circumcisionis diem et nativitatis octavum celebrantes tua, Domine mirabilia veneramur quia quae peperit et mater et virgo est qui natus est et infans et Deus est. Et ideo cum. |
46 |
Corbie
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Omnipotens Deus cuius Unigenitus hodierna die ne legem solveret quam adimplere venerat corporalem suscepit circumcisionem spiritali circumcisione mentes vestras ab omnibus vitiorum incentivis expurget et suam in vos infundat benedictionem. Amen. Et qui legem per Moysen dedit ut per mediatorem nostrum benedictionem daret exuat vos mortificatione vitiorum et faciat perseverare in novitate virtutum. Amen. Quo sic in senarii numeri perfectione in hoc saeculo vivatis et in septenario inter beatorum spirituum agmina requiescatis. Quatenus in octavo resurrectione renovati iubilaei remissione ditati ad gaudia sine fine mansura perveniatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. |
46 |
Corbie
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta quaesumus Domine ut quod Salvatoris nostri iterata sollemnitate percepimus perpetuae nobis redemptionis conferat medicinam. |
47 |
Corbie
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Omnipotens sempiterne Deus qui Unigenito tuo novam creaturam nos tibi esse fecisti custodi opera misericordiae tuae et ab omnibus nos maculis vetustatis emunda ut per auxilium gratiae tuae in illius inveniamur forma in quo tecum est nostra substantia. |
47 |
Corbie
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica prima… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus dirige actus nostros in beneplacito tuo ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare. |
47 |
Corbie
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis optineat et effectum beatae perennitatis acquirat. |
47 |
Corbie
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui peccato primi parentis hominem a salutis finibus exsulantem pietatis indulgentia ad veniam vitamque revocasti mittendo nobis Unigenitum Filium tuum Dominum et Salvatorem nostrum per quem maIestatem. |
48 |
Corbie
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui Unigenitum suum misit ut mundum salvaret eiusdem salutis vos participes efficiat et in ea perseverabiles reddat. Amen. Iram quae super infideles manet a vobis amoveat et ab ea vos in perpetuum liberos efficiat. Amen. Spiritum Filii sui vobis attribuat eiusque donis vos affatim exuberare concedat. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. |
48 |
Corbie
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria impleantur. |
48 |
Corbie
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Propitiare misericors Deus supplicationibus nostris et populum tuum pervigili protectione custodi ut qui Unigenitum tuum in carne nostri corporis Deum natum esse fatetur nulla possit diaboli falsitate corrumpi. |
48 |
Corbie
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Nonis Ianuarii… |
Coll |
Corda nostra quaesumus Domine venturae festivitatis splendor illustret quo mundi huius tenebris carere et pervenire valeamus ad patriam claritatis aeternae. |
49 |
Corbie
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Tribue quaesumus Domine ut eum praesentibus immolemus sacrificiis et sumamus quem venturae sollemnitatis pia munera praeloquuntur. |
49 |
Corbie
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te laudare mirabilem Dominum in omnibus operibus tuis quibus sacratissima regni tui mysteria revelasti. Hanc etenim festivitatem dominicae apparitionis index stella praecessit quae natum in terra caeli Dominum magis stupentibus nuntiaret ut manifestandus mundo Deus et caelesti denuntiaretur indicio et temporaliter procreatus signorum temporalium ministerio panderetur. Et ideo cum. |
49 |
Corbie
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Illumina quaesumus Domine populum tuum et splendore gratiae tuae cor eius semper accende ut Salvatoris mundi stella famulante manifestata nativitas mentibus eorum et reveletur semper et crescat. |
50 |
Corbie
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
VIII Idus Ianu… |
Coll |
Deus qui hodierna die unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti concede propitius ut qui iam te ex fide cognovimus usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur. |
50 |
Corbie
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Ecclesiae tuae quaesumus Domine dona propitius intuere quibus non iam aurum thus et myrrha profertur sed quod eisdem muneribus declaratur immolatur et sumitur. |
50 |
Corbie
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia cum Unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit nova nos immortalitatis suae luce reparavit. Et ideo cum angelis. |
50 |
Corbie
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. |
51 |
Corbie
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VDDiv |
Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. |
51 |
Corbie
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VDDiv |
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo unigenitus tuus in tua tecum gloria coaeternus in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit.. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. |
51 |
Corbie
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus lumen verum qui Unigenitum suum hodierna die stella duce gentibus voluit revelare sua vos dignetur benedictione ditare. Amen. Quo exemplo magorum mystica Domino Iesu Christo munera offerentes spreto antiquo hoste spretisque contagiis vitiorum ad aeternam patriam redire valeatis per viam virtutum. Amen. Detque vobis veram mentium innocentiam qui super Unigenitum suum Spiritum Sanctum demonstrare voluit per columbam eaque virtute mentes vestrae exerceantur ad intelligenda divinae legis arcana qua in Cana Galileae lympha est in vinum conversa. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
52 |
Corbie
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quae sollemni celebramus officio purificatae mentis intelligentia consequamur. |
53 |
Corbie
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
Aliae oratione… |
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus fidelium splendor animarum qui hanc sollemnitatem electionis gentium primitiis consecrasti imple mundum gloria tua et subditis tibi populis per luminis tui appare claritatem. |
53 |
Corbie
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Deus illuminator omnium gentium da populis tuis perpetua pace gaudere et illud lumen splendidum infunde cordibus nostris quod trium magorum mentibus adspirasti. |
53 |
Corbie
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Da nobis quaesumus Domine digne celebrare mysterium quo in nostri Salvatoris infantia miraculis coruscantibus declaratur et corporalibus incrementis manifesta designatur humanitas. |
53 |
Corbie
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Salvatoris mundi stella duce manifestata nativitas mentibus nostris reveletur semper et crescat. |
53 |
Corbie
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Illumina Domine quaesumus populum tuum et splendore gratiae tuae cor eius semper accende ut Salvatorem suum et incessanter agnoscat et veraciter apprehendat. |
54 |
Corbie
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica prima… |
Coll |
Vota quaesumus Domine supplicantis populi caelesti pietate prosequere ut et quae agenda sunt videant et ad implenda quae viderint convalescant. |
54 |
Corbie
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. |
54 |
Corbie
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia cum Unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit nova nos immortalitatis suae luce reparavit. Et ideo cum angelis. |
54 |
Corbie
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui Filii sui temporalem pueritiam fecit esse mirabilem spiritu prudentiae corda vestra illustrare ac docere dignetur. Amen. Quique illum parentibus temporaliter subdi voluit ipse vos humilitatis et pietatis muneribus miseratus informet. Amen. Et qui eum sapientia aetate et gratia proficere tribuit spiritalium vobis profectuum incrementa propitius largiatur. Quod ipse praestare dignetur. |
54 |
Corbie
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. |
55 |
Corbie
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Conserva Domine quaesumus familiam tuam et benedictionum tuarum propitius ubertate purifica ut eruditionibus tuis multiplicetur et donis. |
55 |
Corbie
|
Jan |
|
13 |
Epiphania (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
In octavis The… |
Coll |
Deus cuius unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit praesta quaesumus ut per eum quem similem nobis foris agnovimus intus reformari mereamur. |
55 |
Corbie
|
Jan |
|
13 |
Epiphania (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias tibi Domine pro nati tui filii apparitione deferimus suppliciter exorantes ut sicut ipse nostrorum auctor est munerum ipse sit misericors et susceptor. |
55 |
Corbie
|
Jan |
|
13 |
Epiphania (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Caelesti lumine quaesumus Domine semper et ubique nos praeveni ut mysterium cuius nos participes esse voluisti et puro cernamus intuitu et digno percipiamus effectu. |
56 |
Corbie
|
Jan |
|
14 |
Felix in Pincis
|
M2 |
Mass Propers
|
XIX Kalendis F… |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut ad meliorem vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent quatenus quorum sollemnia agimus etiam actus imitemur. |
56 |
Corbie
|
Jan |
|
14 |
Felix in Pincis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias tibi Domine pro commemoratione sancti Felicis tui confessoris offerimus suppliciter deprecantes ut sicut illi praebuisti sacrae fidei claritatem sic nobis indulgentiam largiaris et pacem. |
56 |
Corbie
|
Jan |
|
14 |
Felix in Pincis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et confessionem sancti Felicis memorabilem non tacere qui nec haereticis pravitatibus nec saeculi blandimentis a sui status rectitudine potuit immutari sed inter utraque discrimina veritatis assertor firmitatem tuae fidei non reliquit. Per. |
56 |
Corbie
|
Jan |
|
14 |
Felix in Pincis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. |
57 |
Corbie
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica secun… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui caelestia simul et terrena moderaris supplicationes populi tui clementer exaudi et pacem tuam nostris concede temporibus. |
57 |
Corbie
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Coll |
Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et in tua misericordia confidentes ab omni nos adversitate custodi. |
57 |
Corbie
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Ut tibi grata sint Domine munera populi tui supplicantis ab omni quaesumus eum contagione perversitatis emunda. |
57 |
Corbie
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus semperque virtutes et laudes tuas labiis exsultationis effari qui nobis ad relevandos istius vitae labores diversa donorum tuorum solatia et munerum salutarium gaudia contulisti mittendo nobis Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Per quem. |
57 |
Corbie
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui sua mirabili potestate aquam vertit in vinum vos a vetustate subtractos in beatae vitae transferat novitatem. Amen. Et qui nuptiis interesse voluit ut earum sua praesentia comprobaret bonum ipse vobis castitatis et sobrietatis perpetuae conferat donum. Amen. Ipse vobis sanctarum intelligentiam scripturarum tribuat spiritalem qui aquas in vina vertendo hoc ipsum voluit designare. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius. |
58 |
Corbie
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Augeatur in nobis Domine quaesumus tuae virtutis operatio ut divinis vegetati sacramentis ad eorum promissa capienda tuo semper munere praeparemur. |
58 |
Corbie
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Auxiliare Domine populo tuo ut sacrae devotionis proficiens incrementis et tuo semper munere gubernetur et ad redemptionis aeternae pertineat te ducente consortium. |
58 |
Corbie
|
Jan |
|
16 |
Marcellus papa
|
M2 |
Mass Propers
|
XVII Kalendis… |
Coll |
Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuvemur cuius passione laetamur. |
58 |
Corbie
|
Jan |
|
16 |
Marcellus papa
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Marcelli suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. |
59 |
Corbie
|
Jan |
|
16 |
Marcellus papa
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui glorificaris in tuorum confessione sanctorum, et non solum excellentioribus praemiis martyrum tuorum merita gloriosa prosequeris sed etiam sacra mysteria competentibus servitiis exsequentes gaudium Domini sui tribuis benignus intrare. Per Christum Dominum. |
59 |
Corbie
|
Jan |
|
16 |
Marcellus papa
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris; eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. |
59 |
Corbie
|
Jan |
|
18 |
Prisca
|
M2 |
Mass Propers
|
XV Kalendis Fe… |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Priscae martyris tuae natalicia colimus et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo. |
59 |
Corbie
|
Jan |
|
18 |
Prisca
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostia Domine quaesumus quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. |
59 |
Corbie
|
Jan |
|
18 |
Prisca
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. |
60 |
Corbie
|
Jan |
|
20 |
Fabianus
|
M2 |
Mass Propers
|
XIII Kalendis… |
Coll |
Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati Fabiani martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. |
60 |
Corbie
|
Jan |
|
20 |
Fabianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias tibi Domine beati Fabiani martyris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. |
60 |
Corbie
|
Jan |
|
20 |
Fabianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. |
60 |
Corbie
|
Jan |
|
20 |
Sebastianus
|
M2 |
Mass Propers
|
Eodem die nata… |
Coll |
Deus qui beatum Sebastianum martyrem tuum virtute constantiae in passione roborasti ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. |
60 |
Corbie
|
Jan |
|
20 |
Sebastianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Accepta sit in conspectu tuo Domine nostrae devotionis oblatio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. |
61 |
Corbie
|
Jan |
|
20 |
Sebastianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quoniam martyris beati Sebastiani pro confessione nominis tui venerabilis sanguis effusus simul et tua mirabilia manifestat quo perficis in infirmitate virtutem et nostris studiis dat profectum et infirmis apud te praestat auxilium. Per Christum Dominum nostrum. |
61 |
Corbie
|
Jan |
|
20 |
Sebastianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio intercedente beato Sebastiano martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum. |
61 |
Corbie
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
XIII Kalendis… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae Agnetis martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. |
61 |
Corbie
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et intercedente beata Agnete martyre tua vincula peccatorum nostrorum absolve. |
62 |
Corbie
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et diem beatae Agnetis martyrio consecratam solemniter recensere quae terrenae generositatis oblectamenta despiciens caelestem meruit dignitatem societatis humanae vota contemnens aeterni regis est sociata consortio et pretiosam mortem sexus fragilitate calcata pro Christi confessione suscipiens simul est facta conformis et sempiternitatis eius et gloriae. Per quem. |
62 |
Corbie
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumentes Domine gaudia sempiterna de participatione sacramenti festivitatis sanctae martyris Agnetis suppliciter deprecamur ut quae sedula servitute donante te gerimus dignis sensibus tuo munere capiamus. |
62 |
Corbie
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
XII Kalendis F… |
Coll |
Adesto Domine quaesumus supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati Vincentii martyris tui intercessione liberemur. |
62 |
Corbie
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hodiernum Domine sacrificium laetantes offerimus quo beati Vincentii cselestem victoriam recensentes et tua magnalia praedicamus et nos acquisisse gaudemus suffragia gloriosa. Per. |
63 |
Corbie
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus pro cuius nomine gloriosus levita Vincentius et miles invictus rabidi hostis insaniam interritus adiit modestus sustinuit securus irrisit sciens paratus esse ut resisteret nesciens elatus esse ut vinceret in utroque Domini ac Magistri sui vestigia sequens qui humilitatis custodiendae et de hostibus triumphandi suis sequenda exempla monstravit. Per quem. |
63 |
Corbie
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Vincentio martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. |
63 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
VIII Kalendis… |
Coll |
Deus qui universum mundum beati Pauli apostoli tui praedicatione docuisti da nobis quaesumus ut qui eius hodie conversionem colimus per eius ad te exempla gradiamur. |
63 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Apostoli tui Pauli precibus Domine quaesumus plebis tuae dona sanctifica ut quae tibi grata sunt instituta gratiora fiant eius patrocinio supplicantis. |
64 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam suppliciter exorare ut Ecclesiam tuam beati Pauli apostoli tui praedicatione edoctam nulla sinas fallacia violari et sicut nihil in vera religione manere dinoscitur quod non eius condierit disciplina ita ad peragenda ea quae docuit eius obtentu fidelibus tribuatur efficacia sentiatque credentium gentium multitudo eum pro se apud te intercessorem quem habere cognovit Magistrum atque doctorem. Per Christum Dominum nostrum. |
64 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui gratia sua beatum Paulum ex persecutore fecit apostolum ipse vobis compunctionis piaeque conversionis spiritum dignetur impertire. Amen. Quique ei secretorum caelestium mysteria dignatus est revelare ipse vobis Scripturarum suarum abdita dignetur aperire. Amen. Et qui ei perseverantiam fidei constantiamque in persecutionibus inflexibilem dare dignatus est eisdem vestram infirmitatem donis roborare atque munire dignetur. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
64 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sanctifica nos quaesumus Domine salutari mysterio et pro nobis eius non desit oratio cuius nos donasti patrocinio gubernari. Per Dominum. |
65 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Praeiectus
|
M2 |
Mass Propers
|
Eodem die sanc… |
Coll |
Martyris tui Praeiecti nos quaesumus Domine interventio gloriosa commendet ut quod nostris actibus non meremur eius precibus consequamur. |
65 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Praeiectus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe Domine propitius orationem nostram cum oblationibus hostiarum super impositis et martyris tui Praeiecti deprecatione pietati tuae perfice benignus acceptas et illam quae in eo flagravit fortem dilectionem in nobis adspira benignus. |
65 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Praeiectus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam misericordiam deprecari ut mentibus nostris beati martyris tui Proiecti repetita solemnitate spiritalis laetitiae tribuas iugiter suavitatem. Concedasque nobis ut venerando passionis eius triumphum obtentu illius et peccatorum remissionem et sanctorum mereamur adipisci consortium. Per Christum Dominum. |
65 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Praeiectus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Votiva Domine pro beati martyris tui Praeiecti passione dona percepimus quaesumus ut eius precibus et praesentis vitae nobis pariter et aeternae tribue conferre subsidium. |
66 |
Corbie
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
VII Kalendis F… |
Coll |
Deus qui nos annua beatae Agnetis martyris tuae sollemnitate laetificas da ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo. |
66 |
Corbie
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Super has quaesumus Domine hostias benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem in nobis clementer operetur et de beatae Agnetis martyris tuae sollemnitate laetificet. |
66 |
Corbie
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus beatae Agnetis natalitia geminantes. Vere enim huius honorandus est dies quae sic terrena generatione processit ut ad divinitatis consortium perveniret. Per Christum. |
66 |
Corbie
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta; praesta quaesumus ut et temporalis vitae nobis remedia praebeant et aeternae. |
67 (33r) |
Corbie
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Adesto nobis omnipotens Deus beatae Agnes festa repetentibus quam hodiernae festivitatis prolatam exortu ineffabili munere sublevasti. |
67 (33r) |
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
IV Nonas febru… |
Coll |
Erudi quaesumus Domine plebem tuam et quae extrinsecus annua tribuis devotione venerari interius assequi gratiae tuae luce concede. |
67 (33r) |
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad missam. |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus maiestatem tuam supplices exoramus ut sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. |
67 (33r) |
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Exaudi Domine preces nostras et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus subsidium nobis tuae pietatis impende. |
68 |