Corbie
|
Qu |
H3 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sacramenti tui Domine veneranda perceptio et mystico nos mundet effectu et perpetua virtute defendat. |
115 |
Corbie
|
Qu |
H3 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Conserva quaesumus Domine populum tuum et gratiae tuae in eo dona multiplica ut ab omnibus liber offensis et temporalibus non destituatur auxiliis et sempiternis gaudeat institutis. |
116 |
Corbie
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta in… |
Coll |
Ieiunia nostra quaesumus Domine benigno favore prosequere ut sicut ab alimentis in corpore ita a vitiis ieiunemus in mente. |
116 |
Corbie
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Respice Domine propitius ad munera quae sacramus ut et tibi grata sint et nobis salutaria semper exsistant. |
116 |
Corbie
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui ad insinuandum humilitatis suae mysterium fatigatus resedit ad puteum qui a muliere Samaritana aquae sibi petiit porrigi potum qui in ea creaverat fidei donum et ita eius sitire dignatus est fidem ut dum ab ea aquam peteret in ea ignem divini amoris accenderet. Imploramus itaque tuam immensam clementiam ut contemnentes tenebrosam profunditatem vitiorum et relinquentes noxiarum hydriam cupiditatum et te qui fons vitae et origo bonitatis es semper sitiamus et ieiuniorum nostrorum observatione tibi placeamus. Per quem maiestatem. |
116 |
Corbie
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et ad caelestia regna perducat. |
117 |
Corbie
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Gaudeat Domine quaesumus populus tua semper benedictione confisus et caelestium rerum frequentatione proficiat ut et temporalibus beneficiis adiuvetur et erudiatur aeternis. |
117 |
Corbie
|
Qu |
H3 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato in heb… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut dignitas condicionis humanae per immoderantiam sauciata medicinalis parsimoniae studio reformetur. |
117 |
Corbie
|
Qu |
H3 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat et sanctarum virginum meritis ac precibus a praeteritis malis exuamur et futuris. |
117 |
Corbie
|
Qu |
H3 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui ieiunii quadragesimalis observationem in Moyse et Elia dedicasti et in Unigenito Filio tuo legis et prophetarum nostroque omnium Domino exornasti. Tuam igitur immensam bonitatem supplices exposcimus ut quod ille iugi ieiuniorum complevit continuatione nos adimplere valeamus illius adiuti largissima miseratione et adimplentes ea quae praecepit dona percipere mereamur quae promisit. Per quem. |
117 |
Corbie
|
Qu |
H3 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut inter eius membra numeremur cuius corpori communicamus et sanguini. |
118 |
Corbie
|
Qu |
H3 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Praetende Domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii ut et te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur. |
118 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica quart… |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui ex merito nostrae actionis affligimur tuae gratiae consolatione respiremus. |
118 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe Domine sacrificium cuius te voluisti dignanter immolatione placari et praesta quaesumus ut huius operatione mundati beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum. |
119 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te creatorem omnium de praeteritis fructibus glorificare et de venturis suppliciter exorare ut cum de perceptis non invenimur ingrati de percipiendis non iudicemur indigni sed exhibitis toties solemni devotione ieiuniis cum subsidiis corporalibus profectum quoque capiamus animarum. Per Christum Dominum. |
119 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui vos ad praesentium Quadragesimalium dierum medietatem dignatus est perducere ipse vos sua miseratione dignetur benedicere. Amen. Abstinentiam vestram praeteritam acceptet futuram sibi placitam reddat ut sicut ab illicitis cibis ita vos etiam a vitiis omnibus abstinere concedat. Amen. Quo de praeteritis et futuris charismatum frugibus ei grates persolventes ad sanctum Pascha pervenire possitis indemnes. Quod ipse praestare dignetur. |
119 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Da nobis misericors Deus ut sancta tua quibus incessanter explemur sinceris tractemus obsequiis et fideli semper mente sumamus. |
120 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Deus qui in deserti regione multitudinem populi tua virtute satiasti in huius quoque saeculi transeuntis excursu victum nobis spiritalem ne deficiamus impende. |
120 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. |
120 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. |
120 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam suppliciter misericordiam implorare ut exercitatio veneranda ieiunii salutaris nos a peccatorum nostrorum maculis purgatos reddat et ad supernorum civium societatem perducat ut et hic devotorum actuum sumamus augmentum et illic aeternae beatitudinis percipiamus emolumentum. Per Christum Dominum nostrum. |
120 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut in huius semper participatione vivamus. |
121 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Proficiat quaesumus Domine plebs tibi dicata piae devotionis affectu ut sacris actionibus erudita quanto maiestati tuae fit gratior tanto donis potioribus augeatur. |
121 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria tertia i… |
Coll |
Sacrae nobis quaesumus Domine observationis ieiunia et piae conversationis augmentum et tuae propitiationis continuum praestent auxilium. |
121 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Purifica nos misericors Deus ut Ecclesiae tuae preces quae tibi gratae sunt pia munera deferentis fiant expiatis mentibus gratiores. |
121 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Mediatorem Dei et hominum Iesum Christum Dominum nostrum qui mediante die festo ascendit in templum docere qui de caelo descendit mundum ab ignorantiae tenebris liberare cuius descensus genus humanum doctrina salutari instruit mors a perpetua morte redemit ascensio ad caelestia regna perducit. Per quem te summe Pater poscimus ut eius institutione edocti salutaris parcimoniae devotione purificati ad tua perveniamus promissa securi. Per quem maiestatem tuam. |
121 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Caelestia dona capientibus quaesumus Domine non ad iudicium provenire patiaris quod fidelibus tuis ad remedium providisti. |
122 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Tueatur quaesumus Domine dextera tua populum tuum deprecantem et purificatum dignanter erudiat ut consolatione praesenti ad futura bona proficiat. |
122 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta i… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium erroris sui veniam praebes miserere supplicibus parce peccantibus ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. ( recension gelasienne ) Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium veniam praebes miserere supplicibus tuis ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. ( recension gregorienne ) |
123 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quos ieiunia votiva castigant ipsa quoque devotio sancta laetificet ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus. |
123 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Supplices Domine te rogamus ut his sacrificiis peccata nostra mundentur quia tunc veram nobis tribuis et mentis et corporis sanitatem. |
123 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui illuminatione suae fidei tenebras expulit mundi et genus humanum quod primae matris uterus profuderat caecum Incarnationis suae mysterio reddidit illuminatum fecitque filios adoptionis qui tenebantur vinculis iustae damnationis. Per ipsum te petimus ut tales in eius inveniamur iustissima examinatione quales facti sumus in lavacri salutaris felicissima regeneratione ut eius Incarnationis medicamine imbuti sacrosancti lavacri ablutione loti parcimoniae devotione ornati ad aeterna gaudia perveniamus illaesi. Per quem maiestatem. |
123 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sacramenta quae sumpsimus Domine Deus noster et spiritalibus nos repleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. |
124 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantium et ut petentibus desiderata concedas fac tibi eos quae sunt placita postulare. |
124 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quinta i… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in tua protectione confidimus cuncta nobis adversantia te adiuvante superemus. |
124 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Efficiatur haec hostia Domine quaesumus sollemnibus grata ieiuniis et ut tibi fiat acceptior purificatis mentibus immoletur. |
124 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cuius bonitas hominem condidit iustitia damnavit misericordia redemit. Te humiliter exoramus ut sicut per illicitos appetitus a beata regione decidimus sic ad aeternam patriam per abstinentiam redeamus. Sicque moderetur tua miseratione nostra fragilitas ut et transitoriis subsidiis nostra sustentetur mortalitas et per bonorum operum incrementa beata acquiratur immortalitas. Per Christum. |
125 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sancta tua nos Domine quaesumus et vivificando renovent et renovando vivificent. |
125 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Populi tui Deus institutor et rector peccata quibus impugnatur expelle ut semper tibi devotus et tuo munimine sit securus. |
125 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta in… |
Coll |
Deus qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis praesta quaesumus ut Ecclesia tua et aeternis proficiat institutis et temporalibus non destituatur auxiliis. |
125 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Munera nos Domine quaesumus oblata purificent et te nobis iugiter faciant esse placatum. |
126 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Qui est dies aeternus lux indeficiens claritas sempiterna. Qui sic sequaces suos in luce praecepit ambulare ut noctis aeternae valeant caliginem evadere et ad lucis patriam feliciter pervenire. Qui per humilitatem assumptae humanitatis Lazarum flevit per Divinitatis potentiam vitae reddidit genusque humanum quadrifida peccatorum mole obrutum ad vitam reduxit. Per quem petimus ieiunii observatione a peccatorum nostrorum nexibus solvi aeternae vitae felicitati reddi et sanctorum coetibus connumerari. Per quem. |
126 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Haec nos quaesumus Domine participatio sacramenti et propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. |
126 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus sub tua semper pietate gaudeamus. |
127 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato in heb… |
Coll |
Fiat Domine quaesumus per gratiam tuam fructuosus nostrae devotionis affectus quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia si tuae sint placita pietati. |
127 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Oblationibus nostris Domine quaesumus placare susceptis et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates. |
127 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus misericordiae dator et totius bonitatis auctor qui ieiuniis orationibus et eleemosynis peccatorum remedia et virtutum omnium tribuis incrementa. Te humili devotione precamur ut qui ad haec agenda saluberrimam dedisti doctrinam ad complendum indefessam tribuas efficaciam ut obedienter tua exsequentes praecepta feliciter tua capiamus promissa. Per Christum Dominum nostrum. |
127 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Tua nos quaesumus Domine sancta purificent et operatione sua perficiant esse placitos. |
128 |
Corbie
|
Qu |
H4 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Deus qui sperantibus in te misereri potius eligis quam irasci da nobis digne flere mala quae fecimus ut tuae consolationis gratiam invenire valeamus. |
128 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica quint… |
Coll |
Quaesumus omnipotens Deus familiam tuam propitius respice ut te largiente regatur in corpore et te servante custodiatur in mente. |
128 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Haec munera Domine quaesumus et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient. |
128 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus maiestatem tuam propensius implorantes ut quanto magis dies salutiferae festivitatis accedit tanto devotius ad eius digne celebrandum proficiamus paschale mysterium. Per Christum Dominum nostrum. |
128 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Accendat in vobis Dominus vim sui amoris et per ieiuniorum observantiam infundat in vobis donum suae benedictionis. Amen. Sic ei parcimoniae victimas offeratis ut contriti ei cordis et humiliati sacrificio placeatis. Amen. Quatenus oratio vestra ieiunii et eleemosynae alis subvecta ad aures vestri conditoris ascendat ut vos aeternae beatitudinis haeredes et supernorum civium consortes efficiat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
129 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Adesto nobis Domine Deus noster et quos tuis mysteriis recreasti perpetuis defende praesidiis. |
129 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Da nobis Domine quaesumus perseverantem in tua voluntate famulatum ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur. |
129 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda… |
Coll |
Sanctifica quaesumus Domine nostra ieiunia et cunctarum nobis propitius indulgentiam largire culparum. |
129 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Concede nobis Domine Deus noster ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propitiatio maiestatis. |
129 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus te suppliciter exorantes ut sic nostra sanctificentur ieiunia quo cunctorum nobis peccatorum proveniat indulgentia quatenus appropinquante Unigeniti Filii tui passione bonorum operum tibi placere valeamus exhibitione. Per quem maiestatem. |
130 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sacramenti tui quaesumus Domine participatio salutaris et purificationem nobis praebeat et medelam. |
130 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Benedictio quaesumus Domine in tuos fideles copiosa descendat et quam subiectis cordibus expetunt largiter consequantur quoniam sicut superbis resistis sic humilibus tuis gratiam benignus impendis. |
130 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria tertia i… |
Coll |
Nostra tibi quaesumus Domine sint accepta ieiunia quae nos et expiando gratia(e) tua(e) dignos efficiant et ad remedia perducant aeterna. |
130 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias tibi Domine deferimus immolandas quae temporalem consolationem nobis impendant ut promissa certius non desperemus aeterna. |
130 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te devotis mentibus supplicare ut nos interius exteriusque restaures et parcimonia salutari a peccatorum sordibus purges. Et quos illecebrosis delectationibus non vis impediri spiritalium virtutum facias vigore muniri et sic in rebus transitoriis foveas ut perpetuis inhaerere concedas. Per Christum Dominum nostrum. |
131 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Da quaesumus omnipotens Deus ut quae divina sunt iugiter exsequentes donis mereamur caelestibus propinquare. |
131 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Libera quaesumus Domine a peccatis et hostibus tibi populum supplicantem et in beati sacerdotis et confessoris tui illius doctrinis viventes nullis affligantur adversis. |
131 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta i… |
Coll |
Sanctificato hoc ieiunio Deus tuorum corda fidelium miserator illustra et quibus devotionis praestas affectum praebe supplicantibus pium benignus auditum. |
131 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Annue misericors Deus ut hostias placationis et laudis sincero tibi deferamus obsequio. |
132 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te supplici devotione exorare ut per ieiunia quae sacris institutis exsequimur a cunctis reatibus emundari mereamur tuamque percipere valeamus propitiationem qui praeparamur ad celebrandam Unigeniti Filii tui passionem. Per quem maiestatem. |
132 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. |
132 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Exaudi quaesumus Domine gemitum populi supplicantis ut qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium sed misericordiam consequi mereamur. |
132 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quinta i… |
Coll |
Tribue nobis quaesumus Domine indulgentiam peccatorum ut instituta paschalia tibi placitis sensibus operemur. |
132 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Concede nobis Domine quaesumus ut celebraturi sancta mysteria non solum abstinentiam corporalem sed quod est potius habeamus mentium puritatem. |
133 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui sic nos tribuis solemne tibi deferre ieiunium ut indulgentiae tuae speremus nos percipere subsidium sic nos instituis ad celebranda paschalia festa ut per haec acquiramus gaudia sempiterna. Per Christum Dominum. |
133 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Vegetet nos Domine semper et innovet tuae mensae libatio quae fragilitatem nostram gubernet et protegat et in portum perpetuae salutis inducat. |
133 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Concede misericors Deus ut sicut nos tribuis sollemne tibi deferre ieiunium sic nobis indulgentiae tuae praebeas benignus auxilium. |
133 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta in… |
Coll |
Cordibus nostris Domine benignus infunde ut peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes temporaliter potius maceremur quam suppliciis deputemur aeternis. |
133 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Praesta nobis misericors Deus ut digne tuis servire semper altaribus mereamur et eorum perpetua participatione salvari. |
134 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cuius nos misericordia praevenit ut bene agamus subsequitur ne frustra agamus accendit intentionem qua ad bona opera peragenda inardescamus tribuit efficaciam qua haec ad perfectum perducere valeamus. Tuam ergo clementiam indefessis vocibus obsecramus ut nos ieiunii victimis a peccatis mundatos ad celebrandam Unigeniti Filii tui Domini nostri passionem facias esse devotos. Per quem maiestatem. |
134 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumpti sacrificii Domine perpetua nos tuitio non relinquat et noxia semper a nobis cuncta depellat. |
134 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Protege Domine populum tuum et in sanctorum tuorum patrocinio confidentem perpetua defensione guberna. |
134 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbatum ante… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus clementiam tuam suppliciter exoramus ut qui mala nostra semper praevenis miserando facias nos tibi placitos et piis actionibus et ieiuniis salubribus expiando. |
135 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut ieiuniorum placatus sacrificiis indulgentiae tuae nos munere prosequaris. |
135 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cuius nos fides excitat spes erigit charitas iungit. Cuius miseratio gratuita purificat quos conscientiae reatus accusat. Te igitur cum interno rugitu deprecamur ut carnalis alimoniae refrenatione castigati ad celebrandum paschale mysterium inveniamur idonei. Per Christum. |
135 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Adesto Domine fidelibus tuis et quos caelestibus reficis sacramentis a terrenis conserva periculis. |
135 |
Corbie
|
Qu |
H5 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Plebs tua Domine quaesumus benedictionis sanctae munus accipiat per quod et noxia quaeque declinet et optata reperiat. |
135 |
Corbie
|
Qu |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica in Ra… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum Salvatorem nostrum carnem sumere et crucem subire fecisti concede propitius ut et patientiae ipsius habere documenta et resurrectionis consortia mereamur. |
136 (64v) |
Corbie
|
Qu |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Concede quaesumus Domine ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat et effectum beatae perennitatis acquirat. |
136 (64v) |
Corbie
|
Qu |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum per quem nobis indulgentia largitur et pax per omne saeculum praedicatur traditur cunctis credentibus disciplina ut sanctificatos nos possit dies venturus excipere. Et ideo cum angelis. |
136 (64v) |
Corbie
|
Qu |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Benedicat vobis omnipotens Deus cui et ieiuniorum maceratione et praesentium dierum observatione placere studetis. Amen. Concedatque vobis ut sicut ei cum ramis palmarum caeterarumve frondium praesentari studuistis ita cum palma victoriae et fructu bonorum operum post obitum apparere valeatis. Amen. Quique Unigeniti Filii eius passionem puro corde creditis mente devota venerari studetis ad resurrectionis eius festa et vestrae remunerationis praemia ipsius fulti munimine veniatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
136 (64v) |
Corbie
|
Qu |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta nobis omnipotens Deus ut quia vitiis subiacet nostra mortalitas tua nos et medicina purificet et potentia tueatur. |
137 |
Corbie
|
Qu |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Da misericors Deus ut quod in tui Filii passione mundus exercuit salutare nobis fideliter sentiamus. |
137 |
Corbie
|
Qu |
H6 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda… |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus intercedente unigeniti Filii tui passione respiremus. |
137 |
Corbie
|
Qu |
H6 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Coll |
Reminiscere miserationum tuarum Domine et famulos tuos aeterna protectione sanctifica pro quibus Christus Filius tuus per suum cruorem nobis instituit paschale mysterium. |
138 |
Corbie
|
Qu |
H6 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Haec sacrificia nos omnipotens Deus potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores venire principium. |
138 |
Corbie
|
Qu |
H6 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius nos humanitas colligit humilitas erigit traditio absolvit poena redemit crux salvificat sanguis emaculat caro saginat. Per quem te summe Pater cum ieiuniorum obsequiis obsecramus ut ad eius celebrandam passionem purificatis mentibus accedamus. Per quem. |
138 |
Corbie
|
Qu |
H6 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. |
138 |
Corbie
|
Qu |
H6 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Adiuva nos Deus salutaris noster et ad beneficia recolenda quibus nos instaurare dignatus es tribue venire gaudentes. |
138 |
Corbie
|
Qu |
H6 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria tertia p… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere ut indulgentiam percipere mereamur. |
139 |
Corbie
|
Qu |
H6 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui Christi tui beata passione nos reparas conserva in nobis opera misericordiae tuae ut in huius celebritate mysterii perpetua devotione vivamus. |
139 |
Corbie
|
Qu |
H6 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sacrificia nos quaesumus Domine propensius ista restaurent quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis. |
139 |