Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Corbie May 1 Iacobus minor Philippus apostolus M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum mysteria celebramus eorum orationibus adiuvemur. 208
Corbie May 1 Iacobus minor Philippus apostolus M2 Mass Propers Superpop Beatorum apostolorum Philippi et Iacobi honore continuo Domine plebs tua semper exsultet et his praesulibus gubernetur quorum et doctrinis gaudet et meritis. 209
Corbie May 2 Theodolus Eventius Alexander papa M2 Mass Propers V Nonas Maii.… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Alexandri Eventii et Theoduli natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. 209
Corbie May 2 Theodolus Eventius Alexander papa M2 Mass Propers Secr Super has quaesumus hostias Domine benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. 209
Corbie May 2 Theodolus Eventius Alexander papa M2 Mass Propers Postcomm Pasce nos Domine tuorum gaudiis ubique sanctorum quia nostrae salutis augmenta sunt quoties illis honor impenditur in quibus tu mirabilis praedicatis. 209
Corbie May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Eodem die inve… Coll Deus qui in praeclara salutiferae crucis inventione passionis tuae miracula suscitasti concede ut vitalis ligni pretio aeternae vitae suffragia consequamur. 209
Corbie May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Secr Sacrificium Domine quod immolamus placatus intende ut ab omni nos exuas bellorum nequitia et per vexillum sanctae crucis Filii tui ad conterendas potestatis adversae insidias nos in tuae protectionis securitate custodiant. 210
Corbie May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui per passionem crucis mundum redemit et antiquae arboris amarissimum gustum crucis medicamine indulcavit mortemque quae per lignum vetitum venerat per ligni trophaeum devicit ut mirabili suae pietatis dispensatione qui per ligni gustum a florigera sede discesseramus per crucis lignum ad paradisi gaudia redeamus. Per quem. 210
Corbie May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers BenP Benedicat vobis omnipotens Deus qui per Unigeniti sui Domini nostri Iesu Christi passionem et crucis patibulum genus redemit humanum. Amen. Concedatque vobis ut cum omnibus sanctis quae sit eiusdem crucis longitudo latitudo sublimitas et profundum mente devota comprehendere possitis. Amen. Quatenus vosmetipsos abnegando crucemque gestando ita in praesentis vitae stadio redemptorem nostrum possitis sequi ut ei inter choros angelorum post obitum mereamini ascisci. Amen. Quod ille praestare. 210
Corbie May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Postcomm Repleti alimonia caelesti et spiritali poculo recreati quaesumus omnipotens Deus ut ab hoste maligno defendas quos per lignum sanctae crucis Filii tui arma iustitiae pro salute mundi triumphare iussisti. 211
Corbie May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Alia. Postcomm Deus qui omnia verbo tuo fecisti supplices quaesumus ineffabilem clementiam tuam ut quos per lignum sanctae crucis Filii tui pio cruore es dignatus redimere omnibus in te credentibus dira serpentis venena exstinguas et per gratiam Spiritus Sancti poculum salutis semper infundas. 211
Corbie May 6 Ioannes apostolus (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers Pridie nonas M… Coll Deus qui conspicis quia nos undique mala nostra perturbant praesta quaesumus ut beati Ioannis apostoli tui intercessio gloriosa nos protegat. 211
Corbie May 6 Ioannes apostolus (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 212
Corbie May 6 Ioannes apostolus (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers Postcomm Refecti Domine pane caelesti ad vitam quaesumus nutriamur aeternam. 212
Corbie May 10 Epimachus Gordianus M2 Mass Propers VI Idus Maii.… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatorum martyrum tuorum Gordiani atque Epimachi sollemnia colimus eorum apud te intercessionibus adiuvemur. 212
Corbie May 10 Epimachus Gordianus M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beatorum martyrum Gordiani atque Epimachi dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 212
Corbie May 10 Epimachus Gordianus M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedentibus sanctis tuis Gordiano atque Epimacho per haec contra omnia adversa muniamur. 212
Corbie May 12 Pancratius M2 Mass Propers IV Idus Maii N… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Pancratii martyris tui natalitia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. 212
Corbie May 12 Pancratius M2 Mass Propers Secr Munera quaesumus Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Pancratio martyre tuo per eadem nos placatus intende. 213
Corbie May 12 Pancratius M2 Mass Propers Postcomm Beati Pancratii martyris tui Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporali celebramus actione perpetua salvatione capiamus. 213
Corbie May 13 Maria ad Martyres M2 Mass Propers III Idus Maii.… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ad eorum gaudia aeterna pertingere de quorum nos virtute tribuis annua sollemnitate gaudere. 213
Corbie May 13 Maria ad Martyres M2 Mass Propers Secr Super has quaesumus hostias Domine benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. 213
Corbie May 13 Maria ad Martyres M2 Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 213
Corbie May 25 Urbanus M2 Mass Propers VIII Kalendas… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Urbani martyris tui atque pontificis sollemnia colimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. 213
Corbie May 25 Urbanus M2 Mass Propers Secr Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra crimina et intercedente beato Urbano martyre tuo sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet 214
Corbie May 25 Urbanus M2 Mass Propers Postcomm Beati Urbani martyris tui atque pontificis Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporali celebramus actione perpetua salvatione capiamus. 214
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers Dominica prima… Coll Deus qui in Filii tui humilitate iacentem mundum erexisti fidelibus tuis perpetuam concede laetitiam ut quos perpetuae mortis eripuisti casibus gaudiis facias sempiternis perfrui. 214
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers Secr Digne nos tuo nomini quaesumus Domine famulari salutaris cibus et sacer potus efficiat ut renovatio condicionis humanae quam mysteria continent in nostris iugiter sensibus offeratur. 214
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et immensam bonitatis tuae pietatem humiliter exorare ut ignorantiam nostrae mortalitatis attendens ex tua inspiratione nos facias postulare quod rectum est et tua clementia tribuas impetrare quod poscimus. 214
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers BenP Benedicat vos omnipotens Deus qui vos gratuita miseratione creavit et in resurrectione Unigeniti sui spem vobis resurgendi concessit. Amen. Resuscitet vos de vitiorum sepulcris qui eum resuscitavit a mortuis. Amen. Ut cum eo sine fine feliciter vivatis quem resurrexisse a mortuis veraciter creditis. Amen. Quod ipse praestare. 215
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers Postcomm Paschalia nobis quaesumus Domine remedia dignanter impende ut terrena desideria respuentes discamus amare caelestia. 215
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers Postcomm Familiam tuam quaesumus Domine dextera tua perpetuo circumdet auxilio ut paschali interveniente sollemnitate ab omni pravitate defensam donis caelestibus prosequatur. 215
Corbie Pasc H2 D M2 Mass Propers Dominica secun… Coll Deus qui errantibus ut in viam possint redire iustitiae veritatis tuae lumen ostendis da cunctis qui christiana professione censentur et illa respuere quae huic inimica sunt nomini et ea quae sunt apta sectari. 215
Corbie Pasc H2 D M2 Mass Propers Secr Deus qui sollemnitate paschali caelestia mundo remedia benignus operaris annuae festivitatis huius dona prosequere ut observantia temporalis ad vitam proficiat sempiternam. 216
Corbie Pasc H2 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui de Virgine nasci dignatus per passionem et mortem a perpetua nos morte liberavit et resurrectione sua aeternam nobis vitam contulit. Per quem. 216
Corbie Pasc H2 D M2 Mass Propers BenP Deus qui per resurrectionem Unigeniti sui vobis contulit et bonum redemptionis et decus adoptionis suae vobis conferat praemia benedictionis. Amen. Et quo redimente percepistis donum perpetuae libertatis eo largiente consortes efficiamini aeternae haereditatis. Amen. Et cui consurrexistis in baptismate credendo adiungi mereamini in caelesti regione bene vivendo. Amen. Quod ipse praestare. 216
Corbie Pasc H2 D M2 Mass Propers Alia. Postcomm Quaesumus omnipotens Deus; iam non teneamur obnoxii sententiae damnationis humanae cuius nos vinculis haec redemptio paschalis absolvit. 217
Corbie Pasc H2 D M2 Mass Propers Alia. Postcomm Fac omnipotens Deus ut qui paschalibus remediis innovati similitudinem terreni parentis evasimus ad formam caelestis transferamur auctoris. 217
Corbie Pasc H3 D M2 Mass Propers Dominica terti… Coll Deus qui fidelium mentes unius efficis voluntatis da populis tuis id amare quod praecipis id desiderare quod promittis ut inter mundanas varietates ibi nostra fixa sint corda ubi vera sunt gaudia. 217
Corbie Pasc H3 D M2 Mass Propers Secr Exuberet quaesumus Domine in mentibus nostris paschalis gratia sacramenti ut donis suis ipsa nos dignos efficiat. 217
Corbie Pasc H3 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tui misericordiam muneris postulare ut tempora quibus post resurrectionem suam Dominus noster Iesus Christus discipulis suis corporaliter apparuit sic ipso opitulante pia devotione tractemus quatenus in his omnium vitiorum sordibus careamus. 217
Corbie Pasc H3 D M2 Mass Propers Postcomm Concede misericors Deus ut quod paschalibus exsequimur institutis fructiferum nobis omni tempore sentiamus. 218
Corbie Pasc H3 D M2 Mass Propers Postcomm Gaudeat Domine plebs fidelis et cum propriae recolit salvationis exordia eius promoveatur augmentis. 218
Corbie Pasc H4 D M2 Mass Propers Dominica quart… Coll Deus a quo bona cuncta procedunt largire supplicibus tuis ut cogitemus te inspirante quae recta sunt et te gubernante eadem faciamus. 218
Corbie Pasc H4 D M2 Mass Propers Secr Clementiam tuam Domine suppliciter exoramus ut paschalis muneris sacramentum quod fide recolimus et spe desideramus intenti perpetua dilectione capiamus. 218
Corbie Pasc H4 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam indefessis precibus exorare ut mentes nostras bonis operibus semper informes. Quia sic erimus praeclari muneris prompta sinceritate cultores si ad meliora iugiter transeuntes paschale mysterium studeamus habere perpetuum. 218
Corbie Pasc H4 D M2 Mass Propers Postcomm Praesta nobis omnipotens Deus ut percipientes paschali munere veniam peccatorum deinceps peccata vitemus. 219 (109r)
Corbie Pasc H5 f2 Rogat Rogation Days Feria secunda… Or Mentem familiae tuae quaesumus Domine intercedente beato N. et munere compunctionis aperi et largitate pietatis exaudi. 219 (109r)
Corbie Pasc H5 f2 Rogat Rogation Days Alia. Or Deus qui culpas delinquentium districte feriendo percutis fletus quoque lugentium non recuses ut qui pondus tuae animadversionis cognovimus etiam pietatis gratiam sentiamus. 219 (109r)
Corbie Pasc H5 f2 Rogat Rogation Days Alia. Or Parce Domine quaesumus parce populo tuo et nullis iam patiaris adversitatibus fatigari quos pretioso Filii tui sanguine redemisti. 219 (109r)
Corbie Pasc H5 f2 Rogat Rogation Days Alia. Or Deus qui culpas nostras piis verberibus percutis ut nos a nostris iniquitatibus emundes da nobis et de verbere tuo proficere et de tua citius consolatione gaudere. 219 (109r)
Corbie Pasc H5 f2 Rogat Rogation Days Alia. Or Adesto Domine supplicationibus nostris et sperantes in tua misericordia intercedente beato Petro apostolo tuo caelesti protege benignus auxilio. 220
Corbie Pasc H5 f2 Rogat Rogation Days Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut ad te toto corde clamantes intercedente beato Petro apostolo tuae pietatis indulgentiam consequamur. 220
Corbie Pasc H5 f2 Litania maior M2 Mass Propers Ad missam. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in afflictione nostra de tua pietate confidimus contra adversa omnia tua semper protectione muniamur. 220
Corbie Pasc H5 f2 Litania maior M2 Mass Propers Secr Sacrificium nostrae paenitudinis ieiunantes Domine tibi persolvimus obsecrantes ut eius virtute muniti semper ad caeleste convivium festinemus. 220
Corbie Pasc H5 f2 Litania maior M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te auctorem et sanctificatorem ieiunii collaudare per quod nos liberas a nostrorum debitis peccatorum. Ergo suscipe ieiunantium preces atque ut nos a malis omnibus propitiatus eripias iniquitates nostras quibus merito affligimur placatus absolve. 220
Corbie Pasc H5 f2 Litania maior M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus devotionem vestram dignanter intendat et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen. Indulgeat vobis mala omnia quae egistis et tribuat veniam quam ab eo deposcitis. Amen. Sicque ieiunii vestri et precum vota suscipiat ut a vobis adversa omnia quae peccatorum retributione meremini avertat et donum in vos Spiritus Paracliti infundat. Amen. Quod ipse praestare dignetur 221
Corbie Pasc H5 f2 Litania maior M2 Mass Propers Postcomm Vota nostra quaesumus Domine pio favore prosequere ut dum dona tua in tribulatione percipimus de consolatione nostra in tuo amore crescamus. 221
Corbie Pasc H5 f2 Litania maior M2 Mass Propers Superpop Praetende nobis Domine misericordiam tuam ut quae votis expetimus conversatione tibi placita consequamur. 221
Corbie Pasc H5 f3 Rogat Rogation Days Feria tertia. Or Conserva quaesumus Domine populum tuum et ab omnibus quas meretur adversitatibus redde securum ut tranquillitate percepta devota tibi mente deserviat. 222
Corbie Pasc H5 f3 Rogat Rogation Days Alia. Or Afflictionem familiae tuae quaesumus Domine intende placatus ut indulta venia peccatorum de tuis semper beneficiis gloriemur. 222
Corbie Pasc H5 f3 Rogat Rogation Days Alia. Or Ab omnibus nos quaesumus Domine peccatis propitiatus absolve ut percepta venia peccatorum liberis tibi mentibus serviamus. 222
Corbie Pasc H5 f3 Rogat Rogation Days Alia. Or Precibus nostris quaesumus Domine aurem tuae pietatis accommoda et orationes supplicum occultorum cognitor benignus exaudi ut te largiente ad vitam perveniant sempiternam. 222
Corbie Pasc H5 f3 Rogat Rogation Days Alia. Or Quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris fatigamur offensis et merito nostrae iniquitatis affligimur pietatis tuae gratiam consequi mereamur. 222
Corbie Pasc H5 f3 Litania maior M2 Mass Propers Ad missam. Coll Deus qui nos conspicis in tot perturbationibus non posse subsistere afflictorum gemitum propitius respice et mala omnia quae meremur averte. 222
Corbie Pasc H5 f3 Litania maior M2 Mass Propers Secr Offerentium quaesumus Domine vota multiplica et omnes verae credulitatis instrumentis perlustra sicque nobis per hoc sacrificium adesto placatus ut nos et a peccatis et a periculis omnibus miseratus absolvas. 223
Corbie Pasc H5 f3 Litania maior M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam suppliciter exorare ut non nos nostrae malitiae sed indulgentiae tuae praeveniat semper affectus qui nos a noxiis voluptatibus indesinenter expediat et a mundanis cladibus dignanter eripiat. 223
Corbie Pasc H5 f3 Litania maior M2 Mass Propers Postcomm Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium ut a terrena cupiditate mundati et praesentis vitae periculis exuantur et perpetuis donis firmentur. 223
Corbie Pasc H5 f4 Rogat Rogation Days Feria quarta. Or Exaudi Domine populum tuum tota tibi mente subiectum ut corpore et mente protectus quod pie credit tua gratia consequatur. 223
Corbie Pasc H5 f4 Rogat Rogation Days Alia. Or Subiectum tibi populum quaesumus Domine propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis. 223
Corbie Pasc H5 f4 Rogat Rogation Days Alia. Or Miserere iam quaesumus Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem celeri propitiatione laetifica. 224
Corbie Pasc H5 f4 Rogat Rogation Days Alia. Or Auxiliare Domine quaerentibus misericordiam tuam et da veniam confitentibus parce supplicibus ut qui nostris meritis flagellamur tua miseratione salvemur. 224
Corbie Pasc H5 f4 Rogat Rogation Days Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui iram tuae indignationis agnovimus misericordiae tuae indulgentiam consequamur. 224
Corbie Pasc H5 f4 Ascensio Domini (Vigilia) M2 Mass Propers Ad missam. Coll Intende quaesumus Domine preces nostras et qui non operando iustitiam correptione meremur affligi in tribulatione clamantes respiremus auditi. 224
Corbie Pasc H5 f4 Ascensio Domini (Vigilia) M2 Mass Propers Alia. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut nostrae mentis intentio quo sollemnitatis hodiernae gloriosus auctor ingressus est semper intendat et quo fide pergit conversatione perveniat. 224
Corbie Pasc H5 f4 Ascensio Domini (Vigilia) M2 Mass Propers Secr Ieiunantium Domine quaesumus supplicum vota propitius intuere et munera praesentium sanctificans perceptione eorum occulta cordis nostri remedio tuae clarifica pietatis ut opera carnalia nec fluxa nos teneant quos institutor ieiunii Christus reparavit redemptor. 224
Corbie Pasc H5 f4 Ascensio Domini (Vigilia) M2 Mass Propers Secr Sacrificium Domine pro Filii tui supplices venerabili quam praevenimus ascensione deferimus praesta quaesumus ut et nos per ipsum his commerciis sacrosanctis ad caelestia consurgamus. Per eundem. 225
Corbie Pasc H5 f4 Ascensio Domini (Vigilia) M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus ut quia tui est operis si quod tibi placitum est aut cogitemus aut agamus tu nobis semper et intelligendi quae recta sunt et exsequendi tribuas facultatem. Per Christum Dominum nostrum. 225
Corbie Pasc H5 f4 Ascensio Domini (Vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Tribue quaesumus Domine ut per haec sacramenta quae sumpsimus illuc tendat nostrae devotionis affectus quo tecum est nostra substantia in caelestibus. Per eundem. 225
Corbie Pasc H5 f4 Ascensio Domini (Vigilia) M2 Mass Propers Superpop Familiae tuae Domine quaesumus esto protector et misericordiam tuam concede poscenti quae tibi semper fiat oboediens et tua dona percipiat. 225
Corbie Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers In ascensa Dom… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui hodierna die Unigenitum tuum Redemptorem nostrum ad caelos ascendisse credimus ipsi quoque mente in caelestibus habitemus. 226
Corbie Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine munera quae pro Filii tui gloriosa ascensione deferimus concede propitius ut a praesentibus periculis liberemur et ad vitam perveniamus aeternam. 226
Corbie Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominm nostrum. Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit et ipsis cernentibus est elevatus in caelum ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. 226
Corbie Ascensio Domini Mass ordinary VDDiv Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 227
Corbie Ascensio Domini Mass ordinary VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 227
Corbie Ascensio Domini Mass ordinary VDDiv Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster unigenitus Filius tuus unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam in gloriae tuae dextera collocavit. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. 227
Corbie Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers BenP Benedicat vobis Deus cuius Unigenitus hodierna die caelorum alta penetravit et vobis ubi ille est ascendendi aditum patefecit. Amen. Concedat propitius ut sicut post resurrectionem suam discipulis visus est manifestus ita vobis in iudicium veniens videatur placatus. Amen. Et qui consedere Patri in sua maiestate creditis vobiscum manere usque in finem saeculi secundum suam promissionem sentiatis. Amen. Quod ipse praestare. 228
Corbie Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Postcomm Praesta nobis quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae visibilibus mysteriis sumenda percepimus invisibili consequamur effectu. 229
Corbie Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Alia. Postcomm Tribue quaesumus omnipotens Deus ut munere festivitatis hodiernae illuc filiorum tuorum dirigatur intentio quo in tuo unigenito tecum est nostra substantia. 229
Corbie Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Alia. Postcomm Adesto Domine supplicationibus nostris ut sicut humani generis Salvatorem consedere tecum in tua maiestate confidimus ita usque ad consummationem saeculi manere nobiscum quemadmodum est pollicitus sentiamus. 229
Corbie Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Alia. Postcomm Da quaesumus omnipotens Deus illuc subsequi tuorum membra fidelium quo caput nostrum principiumque praecessit. 229
Corbie Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Alia. Postcomm Deus cuius Filius in alta caelorum potenter ascendens captivitatem nostram sua duxit virtute captivam: tribue quaesumus ut dona quae suis participibus contulit largiatur et nobis Iesus Christus Filius tuus Dominus noster. Qui tecum. 229
Corbie Pasc H6 D M2 Mass Propers Dominica prima… Coll Omnipotens sempiterne Deus fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem et maiestati tuae sincero corde servire. 230
Corbie Pasc H6 D M2 Mass Propers Secr Sacrificia nos Domine immaculata purificent et mentibus nostris supernae gratiae dent vigorem. 230
Corbie Pasc H6 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui generi humano nascendo subvenit cum per mortem passionis mundum devicit per gloriam resurrectionis vitae aeternae aditum patefecit et per suam ascensionem ad caelos nobis spem ascendendi donavit. Per quem maiestatem. 230
Corbie Pasc H6 D M2 Mass Propers BenP Benedictionum suarum super vos Dominus imbrem infundat et caritatis suae thesauros caelestes vobis aperiat. Amen. Faciat vos Dominus vitae aeternae participes et regni caelestis cohaeredes. Amen. Dignam in vobis habitationem Spiritus Sanctus inveniat ut eius gloriosa maiestas placide in vestris cordibus requiescat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 230
Corbie Pasc H6 D M2 Mass Propers Postcomm Repleti Domine muneribus sacris da quaesumus ut in gratiarum semper actione maneamus. 231 (114r)
Corbie Pasc H6 D M2 Mass Propers Postcomm Deus vita fidelium gloria humilium beatitudo iustorum propitius suscipe supplicum preces ut animae quae promissiones tuas sitiunt de tua semper abundantia repleantur. 231 (114r)
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Incipiun orati… Or Deus qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas concede propitius ut quos aqua baptismatis abluis continua protectione tuearis. 231 (114r)
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Proph Scripsit Moyses canticum 231 (114r)