Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Tr Attende caelum et loquar 231 (114r)
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Deus qui nobis per prophetarum ora 〈praecepisti〉 temporalia relinquere atque ad aeterna festinare: da famulis tuis ut quae a te iussa cognovimus implere caelesti inspiratione valeamus. 231 (114r)
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Lectio libri L… Or Deus qui diversitatem omnium gentium in confessione tui nominis adunasti da nobis et velle et posse quod praecipis ut populo ad aeternitatem vocato una sit fides mentium et pietas actionum. 232
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Proph Apprehendent septem mulieres 232
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Tr Vinea facta est dilecto 232
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Deus incommutabilis virtus et lumen aeternum respice propitius ad preces totius Ecclesiae sacramentum et da famulis tuis ut hoc quod devote agimus etiam rectitudine vitae teneamus. 232
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Tr Sicut cervus desiderat ad 232
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Post tractum. Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui sollemnitatem doni Spiritus Sancti colimus caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus. 232
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Oratio ad Miss… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat et lux tuae lucis corda eorum qui per gratiam tuam renati sunt Sancti Spiritus illustratione confirmet. 232
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Secr Hostias populi tui quaesumus Domine miseratus intende et ut tibi reddantur acceptae conscientias nostras Sancti Spiritus salutaris emundet adventus. 232
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui sacramentum paschale consummans quibus per Unigeniti tui consortium filios adoptionis esse tribuisti per Spiritum Sanctum largiris dona gratiarum et sui cohaeredibus Redemptoris iam nunc supernae pignus haereditatis impendis ut tanto se certius ad eum confidant esse venturos quanto se sciunt ab eo redemptos et Sancti Spiritus infusione ditatos. Et ideo cum angelis. 233
Corbie Pentecostes (Vigilia) Mass ordinary VDDiv Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 233
Corbie Pentecostes (Vigilia) Mass ordinary VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 234
Corbie Pentecostes (Vigilia) Mass ordinary VDDiv Communicantes et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes praevenientes quo Spiritus Sanctus apostolis innumeris linguis apparuit. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. 234
Corbie Pentecostes (Vigilia) Mass ordinary VDDiv Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. 235
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers BenP Benedicat vobis omnipotens Deus ob cuius Paracliti Spiritus adventum mentes vestras ieiunii observantia praeparatis et praesentem diem solemnibus laudibus honoratis. Amen. Instar modo renatorum infantium talem innocentiam habeatis ut templum Sancti Spiritus ipso tribuente esse possitis. Amen. Atque idem Spiritus Sanctus ita vos hodie sua habitatione dignos efficiat ut cras se vestris mentibus vobiscum perpetim habitaturus infundat et peracto praesentis vitae curriculo vos ad caelestia dona perducat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 235
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut Spiritus Sanctus adveniens maiestatem nobis Filii tui manifestando clarificet. Per eundem. In unitate eiusdem. 235
Corbie Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Alia. Postcomm Deus cuius spiritu totum corpus ecclesiae multiplicatur et regitur conserva in nova familiae tuae progenie sanctificationis gratiam quam dedisti ut corpore et mente renovati in unitate fidei ferventes tibi domino servire mereantur. 236
Corbie Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers De sancto Pent… Coll Deus qui hodierna die corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti da nobis in eodem spiritu recta sapere et de eius semper consolatione gaudere. 236
Corbie Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Secr Munera Domine quaesumus oblata sanctifica et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda. 236
Corbie Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum Sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt sine fine dicentes. 236
Corbie Pentecostes Mass ordinary VDDiv Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 237
Corbie Pentecostes Mass ordinary VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 237
Corbie Pentecostes Mass ordinary VDDiv Communicantes et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes quo Spiritus Sanctus apostolis in igneis linguis apparuit. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. 238
Corbie Pentecostes Mass ordinary VDDiv Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. 238
Corbie Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers BenP Deus qui hodierna die discipulorum mentes Spiritus Paracleti infusione dignatus est illustrare faciat vos sua benedictione repleri et eiusdem Spiritus donis exuberare. Amen. Ille ignis qui super discipulos apparuit peccatorum vestrorum sordes expurget et sui luminis infusione corda vestra perlustret. Amen. Quique dignatus est diversitatem linguarum in unius fidei confessione adunare in eadem vos faciat fide perseverare et per hanc a spe ad speciem pervenire. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 239
Corbie Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Postcomm Sancti Spiritus Domine corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet. 239
Corbie Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Alia. Postcomm Omnipotens sempiterne Deus qui paschale sacramentum quinquaginta dierum voluisti mysterio contineri praesta ut gentium facta dispersio divisione linguarum ad unam confessionem tui nominis caelesti munere congregetur. 239
Corbie Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Alia. Postcomm Deus qui sacramento festivitatis hodiernae universam tuam Ecclesiam in omni gente et natione sanctificas: intercedente beato (beata) N. in totam mundi latitudinem Spiritus tui dona diffunde. Per Dominum. 239
Corbie Pent H1 f2 M2 Mass Propers Feria secunda. Coll Deus qui apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum concede plebi tuae piae petitionis effectum ut quibus dedisti fidem largiaris et pacem. 240
Corbie Pent H1 f2 M2 Mass Propers Secr Propitius Domine quaesumus haec dona sanctifica et hostiae spiritalis oblatione suscepta nosmet ipsos tibi perfice munus aeternum. 240
Corbie Pent H1 f2 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui promissum Spiritum Paracletum super discipulos misit qui principio nascentis Ecclesiae cunctis gentibus imbuendis et Deitatis scientiam inderet et linguarum diversitatem in unius fidei confessione sociaret. Per quem maiestatem tuam supplices exoramus ut cuius celebramus adventum eius multimodae gratiae capiamus effectum. Per quem maiestatem. 240
Corbie Pent H1 f2 M2 Mass Propers Postcomm Adesto quaesumus Domine populo tuo et quem mysteriis caelestibus imbuisti ab hostium furore defende. 240
Corbie Pent H1 f2 M2 Mass Propers Alia. Postcomm Deus qui discipulis tuis Spiritum Sanctum Paraclitum in ignis fervore tui mittere dignatus es da populis tuis in unitate fidei esse ferventes ut in tua semper dilectione permanentes et in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces. 241
Corbie Pent H1 f3 M2 Mass Propers Feria tertia. Coll Adsit nobis Domine quaesumus virtus Spiritus Sancti quae et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur adversis. 241
Corbie Pent H1 f3 M2 Mass Propers Secr Purificet nos quaesumus Domine muneris praesentis oblatio et dignos sacra participatione perficiat. 241
Corbie Pent H1 f3 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui Spiritus Sancti infusione replevit corda fidelium ut sua admirabili operatione et sui amoris in eis ignem accenderet et per diversitatem linguarum gentes in unitate fidei solidaret cuius dono petimus et illecebrosas a nobis excludi voluptates et spiritales in nobis exstrui plantarique virtutes. Per quem maiestatem. 241
Corbie Pent H1 f3 M2 Mass Propers Postcomm Mentes nostras quaesumus Domine Spiritus Sanctus divinis reparet sacramentis quia ipse est remissio omnium peccatorum. 241
Corbie Pent H1 f4 M2 Mass Propers Feria quarta. Coll Mentes nostras quaesumus Domine paraclitus qui a te procedit illuminet et inducat in omnem sicut tuus promisit Filius veritatem. 242
Corbie Pent H1 f4 M2 Mass Propers Alia. Coll Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut Spiritus Sanctus adveniens templum nos gloriae suae dignanter habitando perficiat. 242
Corbie Pent H1 f4 M2 Mass Propers Secr Accipe quaesumus Domine munus oblatum et dignanter operare ut quod mysteriis agimus piis effectibus celebremus. 242
Corbie Pent H1 f4 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Per quem discipulis Spiritus Sanctus in terra datur ob dilectionem proximi et de caelo mittitur propter dilectionem tui. Cuius infusio petimus ut in nobis peccatorum sordes exurat tui amoris ignem nutriat et nos ad amorem fraternitatis accendat. Per quem maiestatem tuam. 242
Corbie Pent H1 f4 M2 Mass Propers Postcomm Sumentes Domine caelestia sacramenta quaesumus clementiam tuam ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. 242
Corbie Pent H1 f5 M2 Mass Propers Feria quinta. Coll Illo nos igne quaesumus Domine Spiritus Sanctus inflammet quem Dominus noster Iesus Christus misit in terram et voluit vehementer accendi. 243
Corbie Pent H1 f5 M2 Mass Propers Secr Virtute Sancti Spiritus Domine munera nostra continge ut quod sollemnitate praesenti suo nomine dedicavit et intellegibile nobis faciat et aeternum. 243
Corbie Pent H1 f5 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Per quem pietatem tuam suppliciter petimus ut Spiritus Sanctus corda nostra expurget et sui luminis irradiatione perlustret ut in eo qui gratiarum largitor est recta sapiamus et de eius consolatione in perpetuum gaudeamus. Per quem maiestatem tuam. 243
Corbie Pent H1 f5 M2 Mass Propers Postcomm Sacris caelestibus Domine quaesumus operante Spiritu Sancto vitia nostra purgentur ut muneribus tuis possimus semper aptari. 243
Corbie Pent H1 f5 M2 Mass Propers Alia. Postcomm Praesta quaesumus Domine ut a nostris mentibus et carnales amoveat Spiritus Sanctus affectus et spiritalia nobis dona potenter infundat. 243
Corbie Pent H1 f6 M2 Mass Propers Feria sexta. Coll Da quaesumus Ecclesiae tuae misericors Deus ut sancto spiritu congregata hostili nullatenus incursione turbetur. 244
Corbie Pent H1 f6 M2 Mass Propers Secr Sacrificia Domine tuis oblata conspectibus ignis ille divinus assumat qui discipulorum Christi Filii tui per Spiritum Sanctum corda succendit. 244
Corbie Pent H1 f6 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam suppliciter exorare ut Spiritus Paracletus adveniat et nos inhabitando templum suae maiestatis efficiat quod cum Unigenito Filio tuo clementi respectu semper digneris invisere et tuae inhabitationis fulgore in perpetuum perlustrare. Per quem maiestatem. 244
Corbie Pent H1 f6 M2 Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine sacri dona mysterii humiliter deprecantes ut quae in tui commemoratione nos facere praecepisti largiente Spiritu Sancto in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. 244
Corbie Pent H1 f6 M2 Mass Propers Si in ieiunio… Superpop Da nobis quaesumus Domine per gratiam Spiritus Sancti novam tui paracliti spiritalis observantiae disciplinam ut mentes nostrae sacro purgatae ieiunio cunctis reddantur eius muneribus aptiores. 244
Corbie Pent H1 S M2 Mass Propers Sabbato in duo… Or Mentibus nostris Domine Spiritum Sanctum benignus infunde cuius et sapientia conditi sumus et providentia gubernamur. 245
Corbie Pent H1 S M2 Mass Propers Alia. Or Annue misericors Deus ut qui divina praecepta violando a paradisi felicitate decidimus ad aeternae beatitudinis duce Sancto Spiritu redeamus accessum per tuorum custodiam mandatorum. 245
Corbie Pent H1 S M2 Mass Propers Alia. Or Deus qui ad animarum medelam ieiunii devotione castigari corpora praecepisti concede nobis propitius et mente et corpore semper tibi esse devotos. 245
Corbie Pent H1 S M2 Mass Propers Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut salutaribus ieiuniis eruditi ab omnibus etiam vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus. 245
Corbie Pent H1 S M2 Mass Propers Alia ad missam. Coll Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. 245
Corbie Pent H1 S M2 Mass Propers Secr Omnipotens sempiterne Deus qui non sacrificiorum ambitione placaris sed studio piae devotionis intendis da familiae tuae spiritum rectum et habere cor mundum ut fides eorum haec dona tibi conciliet humilitas oblata commendet. 246
Corbie Pent H1 S M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam omnipotentiam devotis precibus implorare ut nos Spiritus tui lumen infundat cuius nos sapientia creat pietas recreat et providentia gubernat. Qui cum a tua substantia nullo modo sit diversus sed tibi et Unigenito tuo consubstantialis et coaeternus diversitate tamen donorum replet tuorum corda fidelium. Et ideo cum angelis. 246
Corbie Pent H1 S M2 Mass Propers BenP Benedicat vobis omnipotens Deus qui cuncta ex nihilo creavit et vobis in baptismate per Spiritum Sanctum remissionem omnium peccatorum tribuit. Amen. Quippe eumdem Spiritum Sanctum in igneis linguis discipulis suis dedit ipsius illustratione corda vestra perlustret atque in suum amorem iugiter accendat. Amen. Quatenus eius dono a vitiis cunctis emundati ipsius opitulatione ab omnibus adversitatibus defensi templum ipsius effici mereamini. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 246
Corbie Pent H1 S M2 Mass Propers Postcomm Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. 247
Corbie Trin H1 D Pentecostes (Octava) M2 Mass Propers Dominica octav… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui dedisti nobis famulis tuis in confessione verae fidei aeternae Trinitatis gloriam agnoscere et in potentia maiestatis adorare unitatem quaesumus ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. 247
Corbie Trin H1 D Pentecostes (Octava) M2 Mass Propers Secr Sanctifica quaesumus Domine Deus per tui sancti nominis invocationem huius oblationis hostiam et per eam nosmetipsos tibi perfice munus aeternum. 247
Corbie Trin H1 D Pentecostes (Octava) M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus. Qui cum Unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto unus es Deus unus es Dominus non in unius singularitate personae sed in unius Trinitate substantiae. Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de Filio tuo hoc de Spiritu Sancto sine differentia discretionis sentimus ut in confessione verae sempiternaeque Deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in maiestate adoretur aequalitas. Quam laudant angeli atque archangeli Cherubim quoque ac Seraphim qui non cessant clamare cottidie una voce dicentes. 247
Corbie Trin H1 D Pentecostes (Octava) M2 Mass Propers BenP Omnipotens Trinitas unus et verus Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus det vobis se desiderare fideliter agnoscere veraciter diligere sinceriter. Amen. Aequalitatem atque incommutabilitatem suae essentiae ita vestris mentibus infigat ut ab ea nunquam vos quibuscunque phantasiis aberrare permittat. Amen. Sicque vos in sui fide spe et charitate perseverare concedat ut per ea postmodum ad sui manifestationem visionemque interminabilem introducat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 248
Corbie Trin H1 D Pentecostes (Octava) M2 Mass Propers Postcomm Proficiat nobis ad salutem corporis et animae Domine Deus huius sacramenti susceptio et sempiterna Sanctae Trinitatis eiusdemque individuae Unitatis confessio. 248
Corbie Trin H1 D Pentecostes (Octava) M2 Mass Propers Superpop Domine Deus Pater omnipotens famulos tuae maiestati subiectos per unicum Filium tuum in virtute Sancti Spiritus benedic et protege ut ab omni hoste securi in tua iugiter laude laetentur. 248
Corbie Jun 1 Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Kalendas Iunii… Coll Deus qui nos beati Nicomedis martyris tui meritis et intercessione laetificas: concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dono tuae gratiae consequamur. 249
Corbie Jun 1 Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Nicomede martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 249
Corbie Jun 1 Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis intercedente beato Nicomede martyre tuo tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire. 249
Corbie Jun 2 Petrus Marcellinus martyr M2 Mass Propers IV Nonas Iunii… Coll Deus qui nos annua beatorum martyrum tuorum Marcellini et Petri sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis provocemur exemplis. 249
Corbie Jun 2 Petrus Marcellinus martyr M2 Mass Propers Secr Votiva Domine munera deferentes in tuorum Petri et Marcellini martyrum passione et tuam magnificentiam veneramur et per eam nobis imploramus tuae pietatis auxilium. 249
Corbie Jun 2 Petrus Marcellinus martyr M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus apud quem semper est praeclara vita sanctorum quorum nos pretiosa mors laetificat et tuetur. Quapropter martyrum tuorum Marcellini et Petri gloriosa recensentes natalitia laudes tibi referimus et magnificentiam tuam supplices exoramus ut quorum sumus martyria venerantes beatitudinis mereamur esse consortes. Per Christum Dominum nostrum. 250
Corbie Jun 2 Petrus Marcellinus martyr M2 Mass Propers Postcomm Intercedentibus sanctis tuis Domine plebi tuae praesta subsidium ut ab omnibus noxiis expedita cuncta sibi profutura percipiat. 250
Corbie Jun 9 Felicianus Primus M2 Mass Propers V Idus Iunii.… Coll Fac nos Domine quaesumus sanctorum tuorum Primi et Feliciani semper festa sectari quorum suffragiis protectionis tuae dona sentiamus. 250
Corbie Jun 9 Felicianus Primus M2 Mass Propers Secr Fiat Domine quaesumus hostia sacranda placabilis pretiosi celebritate martyrii quae et peccata nostra purificet et tuorum tibi vota conciliet famulorum. 250
Corbie Jun 9 Felicianus Primus M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut sanctorum tuorum caelestibus mysteriis celebrata sollemnitas indulgentiam nobis tuae propitiationis acquirat. 251
Corbie Jun 12 Nazarius Quirinus Nabor Basilides M2 Mass Propers Pridie idus Iu… Coll Sanctorum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii quaesumus Domine natalicia nobis votiva resplendeant et quod illis contulit excellentiam sempiternam fructibus nostrae devotionis accrescat. 251
Corbie Jun 12 Nazarius Quirinus Nabor Basilides M2 Mass Propers Secr Pro sanctorum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii sanguine venerando hostias tibi Domine sollemniter immolamus tua mirabilia pertractantes per quem talis est perfecta victoria. 251
Corbie Jun 12 Nazarius Quirinus Nabor Basilides M2 Mass Propers Postcomm Semper Domine sanctorum martyrum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii sollemnia celebrantes et eorum patrocinia iugiter sentiamus. 251
Corbie Jun 18 Marcellianus Marcus martyr M2 Mass Propers XIV Kalendas I… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum martyrum tuorum Marci et Marcelliani natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. 251
Corbie Jun 18 Marcellianus Marcus martyr M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine munera tuorum populorum votiva et sanctorum Marci et Marcelliani tibi precibus esse grata concede pro quorum sollemnitatibus offeruntur. 252 (125v)
Corbie Jun 18 Marcellianus Marcus martyr M2 Mass Propers Postcomm Intercessione beatorum martyrum tuorum Marci et Marcelliani mysticis dapibus foveas ac reformes. 252 (125v)
Corbie Ember Days Denuntiatio ie… Alloc Anniversariam fratres carissimi ieiunii puritatem qua et corporis acquiritur et animae sanctitas nos commonet Ill. mensis instaurata devotio; quarta igitur et sexta feria sollicito convenientes occursu offeramus Deo spiritale ieiunium. Die vero sabbati apud beatum Petrum apostolum cuius nos intercessionibus credimus adiuvandos sanctas vigilias christiana pietate celebremus ut per hanc institutionem salutiferam peccatorum sordes quas corporum fragilitate contrahimus ieiuniis et eleemosynis abluamus auxiliante Domino nostro Iesu Christo qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. 252 (125v)
Corbie Ember Days Item alia. Alloc Ille mensis ieiunia in hac hebdomada nobis sunt tenenda; ideoque hortamur sanctam fidem vestram ut quarta sexta vel septima feria ieiunemus quatenus divinis inhaerendo mandatis propitiationem Dei nostri perseverantia debitae servitutis obtineat auxiliante Domino nostro Iesu Christo qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. 253
Corbie Pent QuT f4 M2 Mass Propers Mensis quarta… Coll Omnipotens et misericors Deus apta nos tuae propitius voluntati quo(niam) sicut eius praetereuntes tramitem deviamus sic integro tenore dirigamur ad illius semper ordinem recurrentes. 253
Corbie Pent QuT f4 M2 Mass Propers Alia. Coll Da nobis mentem Domine quae tibi sit placita quia talibus iugiter quidquid est prosperum ministrabis. 253
Corbie Pent QuT f4 M2 Mass Propers Secr Sollemnibus ieiuniis expiatos suo nos Domine mysterio congruentes hoc sacrum munus efficiat quia tanto nobis salubrius aderit quanto id devotius sumpserimus. 253
Corbie Pent QuT f4 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia post illos laetitiae dies quos in honore Domini a mortuis resurgentis et in caelos ascendentis exegimus postque perceptum sancti Spiritus donum necessario nobis ieiunia sancta provisa sunt ut pura conversatione viventibus quae divinitus sunt Ecclesiae collata permaneant. Per Christum. 254
Corbie Pent QuT f4 M2 Mass Propers Postcomm Concede quaesumus Domine populo tuo veniam peccatorum et quod meritis non praesumit indulgentiae tuae celeri largitate percipiat. 254
Corbie Pent QuT f6 M2 Mass Propers Feria sexta. Coll Ut nobis Domine terrenarum frugum tribuas ubertatem fac mentes nostras caelesti fertilitate fecundas. 254
Corbie Pent QuT f6 M2 Mass Propers Secr Ut accepta tibi sint Domine nostra ieiunia praesta nobis quaesumus huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre. 254
Corbie Pent QuT f6 M2 Mass Propers Postcomm Annue quaesumus omnipotens Deus ut sacramentorum tuorum gesta recolentes et temporali securitate relevemur et erudiamur legalibus institutis. 254
Corbie Pent QuT f6 M2 Mass Propers Superpop Fideli populo Domine misericordiam tuam placatus impende et praesidia corporis copiosa tribue supplicanti. 254
Corbie Pent QuT S M2 Mass Propers Sabbato in duo… Or Praesta Domine quaesumus famulis tuis talesque nos concede fieri tuae gratiae largitate ut bona tua et fiducialiter imploremus et sine difficultate sumamus. 255
Corbie Pent QuT S M2 Mass Propers Alia. Or Da nobis Domine quaesumus regnum tuum iustitiamque semper inquirere ut quibus indigere nos perspicis clementer facias abundare. 255
Corbie Pent QuT S M2 Mass Propers Alia. Or Deus qui nos de praesentibus adiumentis esse vetuisti sollicitos tribue quaesumus ut pie sectando quae tua sunt universa nobis salutaria condonentur. 255
Corbie Pent QuT S M2 Mass Propers Alia. Or Deus qui misericordia tua praevenis non petentes da nobis affectum maiestatem tuam iugiter deprecandi ut pietate perpetua supplicibus potiora dependas. 255
Corbie Pent QuT S M2 Mass Propers Alia. Or Deus qui non despicis corde contritos et afflictos miseriis populum tuum ieiunii ad te devotione clamantem propitiatus exaudi ut quos humiliavit adversitas attollat reparationis tuae prosperitas. 255