Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti Mensis iste vobis principium mensium primus erit in mensibus anni Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas Sin autem minor est numerus ut sufficere non possit ad vescendum agnum assumat vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possint ad esum agni Erit autem agnus absque macula masculus anniculus Iuxta quem ritum tolletis et haedum et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperum Et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum Et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni Caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis et os eius non comminuetis nec remanebit ex eo quicquam usque mane Si quid residuum fuerit igni comburetis Sic autem comedetis illum Renes vestros accingetis calceamenta habebitis in pedibus vestris tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes Est enim Phase id est transitus Domini |
Text Source | Ex 12,1–11 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Agde 1300-1400, Evangeliary, Sacramentary, BM Montpellier Ms. 28 | 158 | T | Qu | H6 | S | Proph | M2 | 76 (35r) | ||
IT Aosta 1000-1600, Missal, Missale Augustanum | 93 | T | Qu | H6 | S | Proph | M2 | 166 () | ||
FR Besançon 1485, Missal, Missale Bisuntinense | 6 | T | Qu | H6 | S | Proph | M2 | 208 (103r) | ||
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 | T | Qu | H6 | S | Proph | M2 | 86 (93r) | ||
IT Roma 1481, Missal, Missale Romanum | 95 | T | Qu | H6 | S | Proph | M2 | 190 (86r) | ||
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 | T | Qu | H6 | S | Proph | M2 | 86 (82r) | ||
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 | T | Qu | H6 | S | Proph | M2 | 193 () | ||
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 | T | Qu | H6 | S | Proph | M2 | 105 (97r) | ||
AT Salzburg 1498, Missal, Missale Salisburgense | 35 | T | Qu | H6 | S | Proph | M2 | 193 () | ||
FR Vienne 1519, Missal, Missale Viennense | 674 | T | Qu | H6 | S | Proph | M2 | 232 () |