Layer | L |
---|---|
Fulltext | Iubilemus omnes una Deo nostro qui creavit omnia Per quem cuncta condita sunt saecula Caelum quod plurima luce coruscat et diversa sidera Sol mundi schema noctium decus luna cetera splendentia Mare solum alta plana ac profunda flumina Aeris ampla spatia qua discurrunt aves venti atque pluvia Haec simul cuncta tibi Deo soli patri militant nunc et in aevum sine fine per saecula laus eorum tua gloria Qui pro salute nostra prolem unicam Pati in terram misisti sine culpa sed ob nostra delicta Te trinitas precamur ut corpora nostra et corda regas et protegas et des peccatorum veniam |
Text Source | AH 53:4 cf. AH 7:13 |