Layer | L |
---|---|
Fulltext | Magnus Deus in universa terra Magna sunt eius ubique omnia in caelo atque in terra opera Qui est rex regum Dominus omnium a patre genitus ante saecula Cuius caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra Atque perenni vita ornat candida dignanter corona Plenus etenim Stephanus deitate atque gratia Magna dabat prodigia docens verissima dogmata Cum autem praedicaret iam praesentia Nostrae redemptionis nova gaudia Intento in superna caeli patet ianua Dixitque circumstanti plebi voce publica Sacra plenus gratia ecce Dei video admirabilem gloriam Claritate fulgidam atque Iesum stantem in virtutis Dei dextera Cum hoc audisset impia gens Iudaica dans fremitum concita quassat lapidibus Stephani membra Sed stat fortiter patiens martyr et orans ne his Christe noxam statuas sed iam accipe animam meam Et cum hoc dixisset in Domino obdormivit pace aeterna Tu et nobis martyr o Stephane sempiterna impetra Gaudia |
Text Source | AH 53:220 cf. AH 7:201 |