Layer | L |
---|---|
Reference Number | g02630 |
Variant | Consolator alme |
Fulltext | Caeleste organum hodie sonuit in terra Ad partum Virginis superum cecinit caterva Quid facis humana turba cur non gaudes cum supera Vigilat pastorum cura vox auditur angelica Cantabant inclyta carmina plena pace et gloria Ad Christum referunt propria nobis canunt ex gratia Nec cunctorum sunt haec dona sed mens quorum erit bona Non sunt absolute data differenter sunt prolata Affectus deserat vitia et sic nobis pax est illa quia bonis est promissa Iunguntur superis terrea ob hoc quidem laus est iuncta sed decenter fit divisa Gaude homo cum perpendis talia Gaude caro facta Verbi socia Nuntiant eius ortum aethera lucis per indicia Subeunt duces gregum lumina Bethlem usque praevia Invenitur rex caelorum inter animalia Arto iacet in praesaepi rex qui cingit omnia Stella maris quem tu paris colit hunc Ecclesia Ipsi nostra per te pia placeant servitia Iam dicantur alia |
Text Source | AH 7:35, 54:1 |
Remark | Division: Caeleste praeconium |