Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Ait ad Iesum quidam de turba Magister dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem At ille dixit illi Homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos Dixitque ad illos Videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet Dixit autem similitudinem ad illos dicens Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit et cogitabat intra se dicens Quid faciam quia non habeo quo congregam fructus meos Et dixit Hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea et dicam animae meae Anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare Dixit autem illi Deus Stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt Sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives Dixitque ad discipulos suos Ideo dico vobis nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis neque corpori quid induamini Anima plus est quam esca et corpus plus quam vestimentum Considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos |
Text Source | L 12,13–24 |